De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  2. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  3. agmine condenso naturam corporis explent;
  4. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  5. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  6. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  7. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  8. non ex illorum conventu conciliata,
  9. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  10. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  11. concedit natura reservans semina rebus.
  12. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  13. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  14. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  15. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  16. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  17. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  18. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  19. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  20. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  21. credere posse animum, victus fateare necessest
  22. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  23. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  24. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  25. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  26. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  27. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  28. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  29. non possunt ea quae debet genitalis habere
  30. materies, varios conexus pondera plagas
  31. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  32. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  33. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  34. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  35. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  36. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  37. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  38. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  39. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  40. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  41. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  42. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  43. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  44. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  45. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  46. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  47. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  48. languidior porro disiectis disque supatis.
  49. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  50. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  51. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  52. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  53. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  54. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  55. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  56. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  57. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  58. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  59. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  60. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  61. ut videas non e stipatis partibus esse.
  62. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  63. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  64. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  65. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  66. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  67. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  68. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  69. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  70. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  71. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  72. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  73. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  74. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  75. naturam res et convertunt corpora sese,
  76. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  77. nil referret enim quaedam decedere, abire
  78. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  79. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  80. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  81. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  82. concursus motus ordo positura figurae
  83. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  84. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  85. praeterea rei quae corpora mittere possit
  86. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  87. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  88. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  89. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  90. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  91. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  92. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  93. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  94. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  95. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  96. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  97. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  98. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  99. et velit ardoris naturam linquere solam,
  100. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  101. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  102. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  103. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  104. et qui principium gignundis aera rebus
  105. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  106. fingere res ipsum per se terramve creare
  107. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  108. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  109. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  110. aera iungentes igni terramque liquori,
  111. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  112. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  113. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  114. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  115. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  116. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  117. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  118. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  119. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  120. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  121. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  122. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  123. quae cum magna modis multis miranda videtur
  124. gentibus humanis regio visendaque fertur
  125. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  126. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  127. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  128. carmina quin etiam divini pectoris eius
  129. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  130. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  131. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  132. partibus egregie multis multoque minores,
  133. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  134. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  135. sanctius et multo certa ratione magis quam
  136. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  137. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  138. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  139. Primum quod motus exempto rebus inani
  140. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  141. aera solem ignem terras animalia frugis
  142. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  143. deinde quod omnino finem non esse secandis
  144. corporibus facient neque pausam stare fragori
  145. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  146. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  147. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  148. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  149. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  150. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  151. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  152. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  153. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  154. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  155. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  156. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  157. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  158. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  159. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  160. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  161. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  162. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  163. quam contra res illorum retroque putari?
  164. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  165. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  166. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  167. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  168. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  169. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  170. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  171. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  172. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  173. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  174. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  175. at primordia gignundis in rebus oportet
  176. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  177. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  178. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  179. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  180. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  181. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  182. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  183. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  184. nec cessare haec inter se mutare, meare
  185. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  186. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  187. immutabile enim quiddam superare necessest,
  188. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  189. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  190. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  191. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  192. in commutatum veniunt, constare necessest
  193. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  194. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  195. quin potius tali natura praedita quaedam
  196. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  197. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  198. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  199. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  200. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  201. aeris e terra res omnis crescere alique;