De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per se secretum neque post hac esse valebit,
  2. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  3. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  4. agmine condenso naturam corporis explent;
  5. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  6. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  7. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  8. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  9. non ex illorum conventu conciliata,
  10. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  11. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  12. concedit natura reservans semina rebus.
  13. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  14. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  15. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  16. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  17. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  18. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  19. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  20. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  21. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  22. credere posse animum, victus fateare necessest
  23. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  24. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  25. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  26. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  27. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  28. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  29. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  30. non possunt ea quae debet genitalis habere
  31. materies, varios conexus pondera plagas
  32. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  33. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  34. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  35. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  36. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  37. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  38. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  39. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  40. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  41. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  42. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  43. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  44. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  45. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  46. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  47. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  48. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  49. languidior porro disiectis disque supatis.
  50. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  51. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  52. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  53. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  54. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  55. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  56. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  57. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  58. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  59. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  60. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  61. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  62. ut videas non e stipatis partibus esse.
  63. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  64. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  65. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  66. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  67. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  68. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  69. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  70. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  71. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  72. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  73. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  74. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  75. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  76. naturam res et convertunt corpora sese,
  77. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  78. nil referret enim quaedam decedere, abire
  79. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  80. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  81. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  82. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  83. concursus motus ordo positura figurae
  84. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  85. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  86. praeterea rei quae corpora mittere possit
  87. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  88. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  89. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  90. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  91. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  92. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  93. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  94. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  95. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  96. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  97. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  98. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  99. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  100. et velit ardoris naturam linquere solam,
  101. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  102. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  103. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  104. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  105. et qui principium gignundis aera rebus
  106. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  107. fingere res ipsum per se terramve creare
  108. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  109. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  110. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  111. aera iungentes igni terramque liquori,
  112. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  113. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  114. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  115. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  116. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  117. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  118. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  119. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  120. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  121. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  122. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  123. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  124. quae cum magna modis multis miranda videtur
  125. gentibus humanis regio visendaque fertur
  126. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  127. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  128. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  129. carmina quin etiam divini pectoris eius
  130. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  131. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  132. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  133. partibus egregie multis multoque minores,
  134. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  135. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  136. sanctius et multo certa ratione magis quam
  137. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  138. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  139. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  140. Primum quod motus exempto rebus inani
  141. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  142. aera solem ignem terras animalia frugis
  143. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  144. deinde quod omnino finem non esse secandis
  145. corporibus facient neque pausam stare fragori
  146. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  147. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  148. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  149. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  150. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  151. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  152. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  153. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  154. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  155. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  156. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  157. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  158. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  159. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  160. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  161. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  162. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  163. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  164. quam contra res illorum retroque putari?
  165. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  166. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  167. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  168. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  169. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  170. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  171. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  172. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  173. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  174. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  175. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  176. at primordia gignundis in rebus oportet
  177. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  178. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  179. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  180. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  181. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  182. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  183. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  184. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  185. nec cessare haec inter se mutare, meare
  186. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  187. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  188. immutabile enim quiddam superare necessest,
  189. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  190. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  191. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  192. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  193. in commutatum veniunt, constare necessest
  194. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  195. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  196. quin potius tali natura praedita quaedam
  197. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  198. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  199. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  200. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  201. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  202. aeris e terra res omnis crescere alique;
  203. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  204. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  205. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  206. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  207. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  208. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  209. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  210. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  211. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  212. ni mirum quia multa modis communia multis
  213. multarum rerum in rebus primordia mixta
  214. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  215. atque eadem magni refert primordia saepe
  216. cum quibus et quali positura contineantur
  217. et quos inter se dent motus accipiantque;
  218. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  219. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  220. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  221. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  222. multa elementa vides multis communia verbis,
  223. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  224. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  225. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  226. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  227. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  228. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  229. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  230. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  231. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  232. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  233. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  234. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  235. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  236. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  237. ex aurique putat micis consistere posse
  238. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  239. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  240. cetera consimili fingit ratione putatque.
  241. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  242. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  243. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  244. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  245. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  246. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  247. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  248. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  249. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  250. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  251. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  252. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  253. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  254. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  255. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  256. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  257. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  258. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  259. * * *
  260. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  261. esse et habere in se nervorum corpora parva
  262. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  263. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  264. ex alienigenis rebus constare putetur,
  265. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  266. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  267. si sunt in terris, terram constare necessest
  268. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  269. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  270. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  271. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  272. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  273. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  274. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  275. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  276. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  277. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  278. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  279. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  280. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  281. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  282. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  283. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  284. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  285. et latices dulcis guttas similique sapore
  286. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  287. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  288. herbarum genera et fruges frondesque videri
  289. dispertita inter terram latitare minute,
  290. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  291. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  292. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  293. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  294. verum semina multimodis inmixta latere
  295. multarum rerum in rebus communia debent.
  296. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  297. arboribus vicina cacumina summa terantur
  298. inter se validis facere id cogentibus austris,
  299. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  300. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  301. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  302. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  303. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  304. non possent ullum tempus celarier ignes,
  305. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  306. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  307. permagni referre eadem primordia saepe
  308. cum quibus et quali positura contineantur
  309. et quos inter se dent motus accipiantque,
  310. atque eadem paulo inter se mutata creare
  311. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  312. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  313. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  314. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  315. si fieri non posse putas, quin materiai
  316. corpora consimili natura praedita fingas,
  317. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  318. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  319. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  320. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  321. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  322. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  323. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  324. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  325. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  326. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  327. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  328. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  329. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  330. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  331. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  332. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  333. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  334. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  335. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  336. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  337. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  338. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  339. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  340. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  341. sed potius tali facto recreata valescat,
  342. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  343. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  344. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  345. carmine Pierio rationem exponere nostram
  346. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  347. si tibi forte animum tali ratione tenere
  348. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  349. naturam rerum, qua constet compta figura.
  350. Sed quoniam docui solidissima materiai
  351. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  352. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  353. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  354. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  355. pervideamus utrum finitum funditus omne
  356. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  357. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  358. finitumst; namque extremum debebat habere.
  359. extremum porro nullius posse videtur
  360. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  361. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  362. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  363. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  364. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  365. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  366. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  367. Praeterea si iam finitum constituatur
  368. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  369. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  370. id validis utrum contortum viribus ire
  371. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  372. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  373. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  374. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  375. cogit ut exempta concedas fine patere.
  376. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  377. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  378. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  379. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  380. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  381. fiet uti nusquam possit consistere finis
  382. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  383. Praeterea spatium summai totius omne
  384. undique si inclusum certis consisteret oris
  385. finitumque foret, iam copia materiai
  386. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  387. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  388. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  389. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  390. ex infinito iam tempore subsidendo.
  391. at nunc ni mirum requies data principiorum
  392. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  393. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  394. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  395. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  396. ex infinito cita corpora materiai.
  397. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  398. aer dissaepit collis atque aera montes,
  399. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  400. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  401. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  402. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  403. perpetuo possint aevi labentia tractu
  404. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  405. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  406. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  407. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  408. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  409. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  410. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  411. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  412. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  413. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  414. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  415. exiguum possent horai sistere tempus;
  416. nam dispulsa suo de coetu materiai
  417. copia ferretur magnum per inane soluta,
  418. sive adeo potius numquam concreta creasset
  419. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  420. nam certe neque consilio primordia rerum
  421. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  422. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  423. sed quia multa modis multis mutata per omne
  424. ex infinito vexantur percita plagis,
  425. omne genus motus et coetus experiundo
  426. tandem deveniunt in talis disposituras,
  427. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  428. et multos etiam magnos servata per annos
  429. ut semel in motus coniectast convenientis,
  430. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  431. integrent amnes et solis terra vapore
  432. fota novet fetus summissaque gens animantum
  433. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  434. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  435. ex infinito suboriri copia posset,
  436. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  437. nam vel uti privata cibo natura animantum
  438. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  439. dissolui simul ac defecit suppeditare
  440. materies aliqua ratione aversa viai.
  441. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  442. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  443. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  444. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  445. inter dum resilire tamen coguntur et una
  446. principiis rerum spatium tempusque fugai
  447. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  448. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  449. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  450. infinita opus est vis undique materiai.
  451. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  452. in medium summae quod dicunt omnia niti
  453. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  454. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  455. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  456. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  457. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  458. nitier in terraque retro requiescere posta,
  459. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  460. et simili ratione animalia suppa vagari
  461. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  462. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  463. sponte sua possint in caeli templa volare;
  464. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  465. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  466. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  467. sed vanus stolidis haec * * *
  468. amplexi quod habent perv * * *
  469. nam medium nihil esse potest * * *
  470. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  471. possit ibi quicquam consistere * * *
  472. quam quavis alia longe ratione * * *
  473. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  474. per medium, per non medium, concedere debet
  475. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  476. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  477. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  478. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  479. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  480. haud igitur possunt tali ratione teneri
  481. res in concilium medii cuppedine victae.
  482. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  483. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  484. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  485. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  486. at contra tenuis exponunt aeris auras
  487. et calidos simul a medio differrier ignis,