De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commutari aliqua possent ratione revicta,
  2. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  3. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  4. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  5. nec totiens possent generatim saecla referre
  6. naturam mores victum motusque parentum.
  7. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  8. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  9. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  10. et minima constat natura nec fuit umquam
  11. per se secretum neque post hac esse valebit,
  12. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  13. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  14. agmine condenso naturam corporis explent;
  15. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  16. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  17. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  18. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  19. non ex illorum conventu conciliata,
  20. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  21. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  22. concedit natura reservans semina rebus.
  23. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  24. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  25. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  26. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  27. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  28. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  29. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  30. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  31. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  32. credere posse animum, victus fateare necessest
  33. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  34. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  35. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  36. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  37. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  38. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  39. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  40. non possunt ea quae debet genitalis habere
  41. materies, varios conexus pondera plagas
  42. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  43. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  44. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  45. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  46. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  47. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  48. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  49. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  50. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  51. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  52. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  53. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  54. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  55. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  56. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  57. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  58. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  59. languidior porro disiectis disque supatis.
  60. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  61. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  62. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  63. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  64. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  65. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  66. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  67. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  68. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  69. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  70. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  71. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  72. ut videas non e stipatis partibus esse.
  73. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  74. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  75. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  76. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  77. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  78. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  79. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  80. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  81. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  82. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  83. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  84. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  85. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  86. naturam res et convertunt corpora sese,
  87. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  88. nil referret enim quaedam decedere, abire
  89. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  90. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  91. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  92. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  93. concursus motus ordo positura figurae
  94. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  95. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  96. praeterea rei quae corpora mittere possit
  97. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  98. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  99. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  100. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  101. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  102. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  103. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  104. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  105. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  106. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  107. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  108. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  109. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  110. et velit ardoris naturam linquere solam,
  111. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  112. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  113. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  114. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  115. et qui principium gignundis aera rebus
  116. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  117. fingere res ipsum per se terramve creare
  118. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  119. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  120. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  121. aera iungentes igni terramque liquori,
  122. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  123. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  124. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  125. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  126. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  127. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  128. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  129. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  130. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  131. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  132. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  133. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  134. quae cum magna modis multis miranda videtur
  135. gentibus humanis regio visendaque fertur
  136. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  137. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  138. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  139. carmina quin etiam divini pectoris eius
  140. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  141. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  142. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  143. partibus egregie multis multoque minores,
  144. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  145. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  146. sanctius et multo certa ratione magis quam
  147. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  148. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  149. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  150. Primum quod motus exempto rebus inani
  151. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  152. aera solem ignem terras animalia frugis
  153. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  154. deinde quod omnino finem non esse secandis
  155. corporibus facient neque pausam stare fragori
  156. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  157. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  158. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  159. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  160. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  161. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  162. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  163. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  164. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  165. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  166. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  167. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  168. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  169. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  170. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  171. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  172. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  173. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  174. quam contra res illorum retroque putari?
  175. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  176. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  177. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  178. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  179. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  180. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  181. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  182. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  183. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  184. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  185. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  186. at primordia gignundis in rebus oportet
  187. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  188. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  189. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  190. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  191. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  192. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  193. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  194. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  195. nec cessare haec inter se mutare, meare
  196. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  197. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  198. immutabile enim quiddam superare necessest,
  199. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  200. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  201. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  202. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  203. in commutatum veniunt, constare necessest
  204. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  205. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  206. quin potius tali natura praedita quaedam
  207. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  208. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  209. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  210. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  211. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  212. aeris e terra res omnis crescere alique;
  213. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  214. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  215. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  216. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  217. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  218. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  219. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  220. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  221. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  222. ni mirum quia multa modis communia multis
  223. multarum rerum in rebus primordia mixta
  224. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  225. atque eadem magni refert primordia saepe
  226. cum quibus et quali positura contineantur
  227. et quos inter se dent motus accipiantque;
  228. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  229. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  230. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  231. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  232. multa elementa vides multis communia verbis,
  233. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  234. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  235. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  236. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  237. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  238. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  239. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  240. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  241. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  242. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  243. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  244. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  245. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  246. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  247. ex aurique putat micis consistere posse
  248. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  249. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  250. cetera consimili fingit ratione putatque.
  251. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  252. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  253. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  254. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  255. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  256. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  257. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant