De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  2. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  3. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  4. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  5. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  6. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  7. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  8. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  9. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  10. commutari aliqua possent ratione revicta,
  11. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  12. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  13. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  14. nec totiens possent generatim saecla referre
  15. naturam mores victum motusque parentum.
  16. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  17. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  18. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  19. et minima constat natura nec fuit umquam
  20. per se secretum neque post hac esse valebit,
  21. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  22. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  23. agmine condenso naturam corporis explent;
  24. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  25. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  26. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  27. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  28. non ex illorum conventu conciliata,
  29. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  30. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  31. concedit natura reservans semina rebus.
  32. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  33. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  34. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  35. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  36. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  37. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  38. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  39. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  40. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  41. credere posse animum, victus fateare necessest
  42. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  43. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  44. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  45. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  46. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  47. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  48. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  49. non possunt ea quae debet genitalis habere
  50. materies, varios conexus pondera plagas
  51. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  52. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  53. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  54. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  55. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  56. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  57. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  58. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  59. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  60. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  61. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  62. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  63. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  64. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  65. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  66. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  67. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  68. languidior porro disiectis disque supatis.
  69. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  70. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  71. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  72. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  73. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  74. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  75. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  76. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  77. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  78. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  79. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  80. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  81. ut videas non e stipatis partibus esse.
  82. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  83. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  84. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  85. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  86. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  87. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  88. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  89. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  90. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  91. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  92. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  93. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  94. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  95. naturam res et convertunt corpora sese,
  96. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  97. nil referret enim quaedam decedere, abire
  98. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  99. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  100. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  101. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  102. concursus motus ordo positura figurae
  103. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  104. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  105. praeterea rei quae corpora mittere possit
  106. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  107. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  108. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  109. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  110. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  111. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  112. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  113. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  114. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  115. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  116. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  117. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  118. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  119. et velit ardoris naturam linquere solam,
  120. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  121. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  122. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  123. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  124. et qui principium gignundis aera rebus
  125. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  126. fingere res ipsum per se terramve creare
  127. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  128. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  129. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  130. aera iungentes igni terramque liquori,
  131. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  132. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  133. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  134. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  135. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  136. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  137. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  138. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  139. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  140. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  141. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  142. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  143. quae cum magna modis multis miranda videtur
  144. gentibus humanis regio visendaque fertur
  145. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  146. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  147. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  148. carmina quin etiam divini pectoris eius
  149. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  150. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  151. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  152. partibus egregie multis multoque minores,
  153. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  154. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  155. sanctius et multo certa ratione magis quam
  156. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  157. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  158. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  159. Primum quod motus exempto rebus inani
  160. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  161. aera solem ignem terras animalia frugis
  162. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  163. deinde quod omnino finem non esse secandis
  164. corporibus facient neque pausam stare fragori
  165. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  166. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  167. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  168. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  169. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  170. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  171. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  172. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  173. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  174. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  175. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  176. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  177. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  178. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  179. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  180. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  181. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  182. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  183. quam contra res illorum retroque putari?
  184. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  185. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  186. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  187. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  188. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  189. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  190. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  191. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  192. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  193. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  194. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  195. at primordia gignundis in rebus oportet
  196. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  197. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  198. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  199. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  200. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  201. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  202. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  203. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  204. nec cessare haec inter se mutare, meare
  205. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  206. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  207. immutabile enim quiddam superare necessest,
  208. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;