De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at quoniam fragili natura praedita constant,
  2. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  3. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  4. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  5. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  6. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  7. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  8. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  9. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  10. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  11. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  12. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  13. commutari aliqua possent ratione revicta,
  14. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  15. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  16. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  17. nec totiens possent generatim saecla referre
  18. naturam mores victum motusque parentum.
  19. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  20. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  21. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  22. et minima constat natura nec fuit umquam
  23. per se secretum neque post hac esse valebit,
  24. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  25. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  26. agmine condenso naturam corporis explent;
  27. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  28. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  29. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  30. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  31. non ex illorum conventu conciliata,
  32. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  33. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  34. concedit natura reservans semina rebus.
  35. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  36. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  37. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  38. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  39. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  40. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  41. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  42. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  43. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  44. credere posse animum, victus fateare necessest
  45. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  46. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  47. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  48. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  49. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  50. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  51. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  52. non possunt ea quae debet genitalis habere
  53. materies, varios conexus pondera plagas
  54. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  55. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  56. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  57. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  58. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  59. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  60. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  61. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  62. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  63. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  64. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  65. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  66. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  67. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  68. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  69. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  70. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  71. languidior porro disiectis disque supatis.
  72. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  73. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  74. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  75. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  76. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  77. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  78. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  79. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  80. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  81. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  82. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  83. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  84. ut videas non e stipatis partibus esse.
  85. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  86. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  87. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  88. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  89. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  90. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  91. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  92. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  93. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  94. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  95. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  96. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  97. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  98. naturam res et convertunt corpora sese,
  99. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  100. nil referret enim quaedam decedere, abire
  101. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  102. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  103. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  104. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  105. concursus motus ordo positura figurae
  106. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  107. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  108. praeterea rei quae corpora mittere possit
  109. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  110. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  111. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  112. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  113. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  114. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  115. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  116. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  117. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  118. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  119. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  120. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  121. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  122. et velit ardoris naturam linquere solam,
  123. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  124. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  125. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  126. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  127. et qui principium gignundis aera rebus
  128. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  129. fingere res ipsum per se terramve creare
  130. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  131. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  132. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  133. aera iungentes igni terramque liquori,
  134. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  135. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  136. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  137. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  138. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  139. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  140. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  141. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  142. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  143. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  144. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  145. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  146. quae cum magna modis multis miranda videtur
  147. gentibus humanis regio visendaque fertur
  148. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  149. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  150. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  151. carmina quin etiam divini pectoris eius
  152. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  153. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  154. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  155. partibus egregie multis multoque minores,
  156. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  157. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  158. sanctius et multo certa ratione magis quam
  159. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  160. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  161. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  162. Primum quod motus exempto rebus inani
  163. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  164. aera solem ignem terras animalia frugis
  165. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  166. deinde quod omnino finem non esse secandis
  167. corporibus facient neque pausam stare fragori
  168. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  169. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  170. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  171. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  172. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  173. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  174. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  175. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  176. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  177. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  178. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  179. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  180. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  181. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  182. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  183. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  184. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  185. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  186. quam contra res illorum retroque putari?
  187. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  188. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  189. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  190. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  191. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  192. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  193. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  194. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  195. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  196. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  197. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  198. at primordia gignundis in rebus oportet
  199. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  200. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  201. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  202. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  203. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  204. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  205. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  206. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  207. nec cessare haec inter se mutare, meare
  208. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  209. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  210. immutabile enim quiddam superare necessest,
  211. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  212. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  213. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  214. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  215. in commutatum veniunt, constare necessest
  216. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  217. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  218. quin potius tali natura praedita quaedam
  219. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  220. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  221. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  222. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  223. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  224. aeris e terra res omnis crescere alique;
  225. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  226. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  227. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  228. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  229. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  230. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  231. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  232. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  233. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  234. ni mirum quia multa modis communia multis
  235. multarum rerum in rebus primordia mixta
  236. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  237. atque eadem magni refert primordia saepe
  238. cum quibus et quali positura contineantur
  239. et quos inter se dent motus accipiantque;
  240. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  241. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  242. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  243. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  244. multa elementa vides multis communia verbis,
  245. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  246. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  247. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  248. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  249. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  250. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  251. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  252. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  253. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  254. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  255. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  256. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  257. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  258. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  259. ex aurique putat micis consistere posse
  260. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  261. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  262. cetera consimili fingit ratione putatque.
  263. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  264. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  265. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  266. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  267. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  268. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  269. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  270. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  271. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  272. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  273. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  274. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  275. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  276. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  277. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  278. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  279. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  280. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  281. * * *
  282. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  283. esse et habere in se nervorum corpora parva
  284. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  285. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  286. ex alienigenis rebus constare putetur,
  287. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  288. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  289. si sunt in terris, terram constare necessest
  290. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.