De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  2. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  3. appellare suemus et haec eadem usurpare
  4. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  5. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  6. in terris oppressa gravi sub religione,
  7. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  8. horribili super aspectu mortalibus instans,
  9. primum Graius homo mortalis tollere contra
  10. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  11. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  12. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  13. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  14. naturae primus portarum claustra cupiret.
  15. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  16. processit longe flammantia moenia mundi
  17. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  18. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  19. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  20. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  21. quare religio pedibus subiecta vicissim
  22. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  23. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  24. impia te rationis inire elementa viamque
  25. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  26. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  27. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  28. Iphianassai turparunt sanguine foede
  29. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  30. cui simul infula virgineos circum data comptus
  31. ex utraque pari malarum parte profusast,
  32. et maestum simul ante aras adstare parentem
  33. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  34. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  35. muta metu terram genibus summissa petebat.
  36. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  37. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  38. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  39. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  40. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  41. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  42. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  43. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  44. tantum religio potuit suadere malorum.
  45. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  46. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  47. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  48. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  49. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  50. et merito; nam si certam finem esse viderent
  51. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  52. religionibus atque minis obsistere vatum.
  53. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  54. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  55. ignoratur enim quae sit natura animai,
  56. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  57. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  58. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  59. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  60. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  61. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  62. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  63. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  64. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  65. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  66. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  67. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  68. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  69. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  70. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  71. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  72. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  73. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  74. unde anima atque animi constet natura videndum,
  75. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  76. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  77. cernere uti videamur eos audireque coram,
  78. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  79. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  80. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  81. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  82. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  83. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  84. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  85. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  86. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  87. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  88. res quibus occultas penitus convisere possis.
  89. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  90. non radii solis neque lucida tela diei
  91. discutiant, sed naturae species ratioque.
  92. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  93. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  94. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  95. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  96. quorum operum causas nulla ratione videre
  97. possunt ac fieri divino numine rentur.
  98. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  99. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  100. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  101. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  102. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  103. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  104. e mare primum homines, e terra posset oriri
  105. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  106. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  107. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  108. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  109. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  110. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  111. qui posset mater rebus consistere certa?
  112. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  113. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  114. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  115. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  116. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  117. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  118. vites autumno fundi suadente videmus,
  119. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  120. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  121. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  122. tuto res teneras effert in luminis oras?
  123. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  124. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  125. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  126. concilio possent arceri tempore iniquo.
  127. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  128. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  129. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  130. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  131. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  132. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  133. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  134. quicque sua de materia grandescere alique.
  135. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  136. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  137. nec porro secreta cibo natura animantum
  138. propagare genus possit vitamque tueri;
  139. ut potius multis communia corpora rebus
  140. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  141. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  142. Denique cur homines tantos natura parare
  143. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  144. transire et magnos manibus divellere montis
  145. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  146. si non, materies quia rebus reddita certast
  147. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  148. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  149. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  150. aeris in teneras possint proferrier auras.
  151. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  152. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  153. esse videlicet in terris primordia rerum
  154. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  155. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  156. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  157. sponte sua multo fieri meliora videres.
  158. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  159. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  160. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  161. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  162. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  163. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  164. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  165. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  166. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  167. nullius exitium patitur natura videri.
  168. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  169. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  170. unde animale genus generatim in lumina vitae
  171. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  172. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  173. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  174. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  175. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  176. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  177. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  178. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  179. inmortali sunt natura praedita certe.
  180. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  181. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  182. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  183. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  184. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  185. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  186. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  187. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  188. dissimiles constant aeternaque materies est,
  189. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  190. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  191. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  192. discidio redeunt in corpora materiai.
  193. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  194. in gremium matris terrai praecipitavit;
  195. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  196. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  197. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  198. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  199. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  200. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  201. corpora deponunt et candens lacteus umor
  202. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  203. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  204. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  205. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  206. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  207. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  208. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  209. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  210. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  211. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  212. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  213. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  214. Principio venti vis verberat incita corpus
  215. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  216. inter dum rapido percurrens turbine campos
  217. arboribus magnis sternit montisque supremos
  218. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  219. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  220. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  221. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  222. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  223. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  224. et cum mollis aquae fertur natura repente
  225. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  226. montibus ex altis magnus decursus aquai
  227. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  228. nec validi possunt pontes venientis aquai