De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quorum condenso magis omnia conciliatu
  2. artari possunt validasque ostendere viris.
  3. porro si nullast frangendis reddita finis
  4. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  5. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  6. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  7. at quoniam fragili natura praedita constant,
  8. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  9. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  10. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  11. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  12. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  13. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  14. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  15. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  16. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  17. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  18. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  19. commutari aliqua possent ratione revicta,
  20. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  21. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  22. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  23. nec totiens possent generatim saecla referre
  24. naturam mores victum motusque parentum.
  25. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  26. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  27. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  28. et minima constat natura nec fuit umquam
  29. per se secretum neque post hac esse valebit,
  30. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  31. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  32. agmine condenso naturam corporis explent;
  33. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  34. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  35. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  36. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  37. non ex illorum conventu conciliata,
  38. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  39. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  40. concedit natura reservans semina rebus.
  41. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  42. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  43. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  44. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  45. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  46. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  47. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  48. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  49. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  50. credere posse animum, victus fateare necessest
  51. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  52. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  53. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  54. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  55. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  56. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  57. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  58. non possunt ea quae debet genitalis habere
  59. materies, varios conexus pondera plagas
  60. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  61. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  62. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  63. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  64. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  65. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  66. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  67. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  68. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  69. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  70. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  71. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  72. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  73. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  74. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  75. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  76. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  77. languidior porro disiectis disque supatis.
  78. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  79. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  80. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  81. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  82. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  83. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  84. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  85. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  86. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  87. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  88. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  89. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  90. ut videas non e stipatis partibus esse.
  91. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  92. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  93. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  94. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  95. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  96. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  97. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  98. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  99. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  100. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  101. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  102. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  103. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  104. naturam res et convertunt corpora sese,
  105. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  106. nil referret enim quaedam decedere, abire
  107. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  108. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  109. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  110. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  111. concursus motus ordo positura figurae
  112. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  113. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  114. praeterea rei quae corpora mittere possit
  115. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  116. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  117. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  118. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  119. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  120. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  121. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  122. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  123. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  124. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  125. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  126. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  127. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  128. et velit ardoris naturam linquere solam,
  129. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  130. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  131. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  132. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  133. et qui principium gignundis aera rebus
  134. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  135. fingere res ipsum per se terramve creare
  136. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  137. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  138. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  139. aera iungentes igni terramque liquori,
  140. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  141. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  142. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  143. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  144. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  145. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  146. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  147. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  148. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  149. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  150. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  151. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  152. quae cum magna modis multis miranda videtur
  153. gentibus humanis regio visendaque fertur
  154. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  155. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  156. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  157. carmina quin etiam divini pectoris eius
  158. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  159. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  160. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  161. partibus egregie multis multoque minores,
  162. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  163. ex adyto tam quam cordis responsa dedere