De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  2. principio fundamenti natura carebit.
  3. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  4. quorum condenso magis omnia conciliatu
  5. artari possunt validasque ostendere viris.
  6. porro si nullast frangendis reddita finis
  7. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  8. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  9. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  10. at quoniam fragili natura praedita constant,
  11. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  12. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  13. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  14. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  15. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  16. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  17. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  18. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  19. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  20. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  21. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  22. commutari aliqua possent ratione revicta,
  23. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  24. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  25. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  26. nec totiens possent generatim saecla referre
  27. naturam mores victum motusque parentum.
  28. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  29. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  30. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  31. et minima constat natura nec fuit umquam
  32. per se secretum neque post hac esse valebit,
  33. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  34. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  35. agmine condenso naturam corporis explent;
  36. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  37. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  38. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  39. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  40. non ex illorum conventu conciliata,
  41. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  42. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  43. concedit natura reservans semina rebus.
  44. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  45. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  46. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  47. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  48. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  49. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  50. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  51. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  52. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  53. credere posse animum, victus fateare necessest
  54. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  55. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  56. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  57. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  58. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  59. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  60. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  61. non possunt ea quae debet genitalis habere
  62. materies, varios conexus pondera plagas
  63. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  64. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  65. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  66. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  67. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  68. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  69. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  70. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  71. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  72. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  73. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  74. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  75. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  76. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  77. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  78. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  79. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  80. languidior porro disiectis disque supatis.
  81. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  82. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  83. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  84. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  85. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  86. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  87. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  88. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  89. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  90. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  91. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  92. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  93. ut videas non e stipatis partibus esse.
  94. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  95. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  96. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  97. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  98. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  99. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  100. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  101. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  102. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  103. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  104. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  105. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  106. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  107. naturam res et convertunt corpora sese,
  108. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  109. nil referret enim quaedam decedere, abire
  110. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  111. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  112. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  113. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  114. concursus motus ordo positura figurae
  115. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  116. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  117. praeterea rei quae corpora mittere possit
  118. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  119. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  120. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  121. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  122. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  123. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  124. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  125. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  126. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  127. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  128. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  129. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  130. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  131. et velit ardoris naturam linquere solam,
  132. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  133. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  134. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  135. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  136. et qui principium gignundis aera rebus
  137. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  138. fingere res ipsum per se terramve creare
  139. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  140. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  141. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  142. aera iungentes igni terramque liquori,
  143. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  144. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  145. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  146. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  147. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  148. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  149. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  150. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  151. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  152. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  153. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  154. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  155. quae cum magna modis multis miranda videtur
  156. gentibus humanis regio visendaque fertur
  157. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  158. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  159. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  160. carmina quin etiam divini pectoris eius
  161. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  162. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  163. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  164. partibus egregie multis multoque minores,
  165. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  166. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  167. sanctius et multo certa ratione magis quam
  168. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  169. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  170. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  171. Primum quod motus exempto rebus inani
  172. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  173. aera solem ignem terras animalia frugis
  174. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  175. deinde quod omnino finem non esse secandis
  176. corporibus facient neque pausam stare fragori
  177. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  178. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  179. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  180. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  181. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  182. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  183. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  184. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  185. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  186. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  187. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  188. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  189. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  190. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  191. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  192. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  193. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  194. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  195. quam contra res illorum retroque putari?
  196. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  197. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  198. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  199. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  200. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  201. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  202. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  203. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  204. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  205. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  206. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  207. at primordia gignundis in rebus oportet
  208. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  209. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  210. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  211. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  212. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  213. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  214. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  215. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  216. nec cessare haec inter se mutare, meare
  217. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  218. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  219. immutabile enim quiddam superare necessest,
  220. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  221. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  222. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  223. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  224. in commutatum veniunt, constare necessest
  225. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  226. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  227. quin potius tali natura praedita quaedam
  228. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  229. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  230. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  231. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  232. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  233. aeris e terra res omnis crescere alique;
  234. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  235. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  236. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  237. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  238. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  239. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  240. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  241. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  242. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  243. ni mirum quia multa modis communia multis
  244. multarum rerum in rebus primordia mixta
  245. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  246. atque eadem magni refert primordia saepe
  247. cum quibus et quali positura contineantur
  248. et quos inter se dent motus accipiantque;
  249. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  250. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  251. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  252. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  253. multa elementa vides multis communia verbis,
  254. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  255. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  256. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  257. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  258. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  259. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  260. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  261. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  262. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  263. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  264. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  265. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  266. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  267. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  268. ex aurique putat micis consistere posse
  269. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  270. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  271. cetera consimili fingit ratione putatque.
  272. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  273. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  274. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  275. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  276. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  277. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  278. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  279. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  280. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  281. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  282. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  283. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  284. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  285. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  286. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  287. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  288. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  289. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  290. * * *
  291. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  292. esse et habere in se nervorum corpora parva
  293. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  294. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  295. ex alienigenis rebus constare putetur,
  296. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  297. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  298. si sunt in terris, terram constare necessest
  299. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  300. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  301. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  302. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  303. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  304. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  305. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  306. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  307. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  308. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  309. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  310. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  311. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  312. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  313. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  314. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  315. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  316. et latices dulcis guttas similique sapore
  317. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  318. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  319. herbarum genera et fruges frondesque videri
  320. dispertita inter terram latitare minute,
  321. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  322. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  323. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  324. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  325. verum semina multimodis inmixta latere
  326. multarum rerum in rebus communia debent.
  327. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  328. arboribus vicina cacumina summa terantur
  329. inter se validis facere id cogentibus austris,
  330. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  331. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  332. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  333. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  334. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  335. non possent ullum tempus celarier ignes,
  336. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  337. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  338. permagni referre eadem primordia saepe
  339. cum quibus et quali positura contineantur
  340. et quos inter se dent motus accipiantque,
  341. atque eadem paulo inter se mutata creare
  342. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  343. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  344. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  345. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  346. si fieri non posse putas, quin materiai
  347. corpora consimili natura praedita fingas,
  348. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  349. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  350. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  351. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  352. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  353. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  354. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  355. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  356. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  357. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  358. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  359. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  360. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  361. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  362. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  363. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  364. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  365. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  366. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  367. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  368. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  369. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  370. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  371. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  372. sed potius tali facto recreata valescat,
  373. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  374. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  375. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  376. carmine Pierio rationem exponere nostram
  377. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  378. si tibi forte animum tali ratione tenere
  379. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  380. naturam rerum, qua constet compta figura.
  381. Sed quoniam docui solidissima materiai
  382. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  383. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  384. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  385. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  386. pervideamus utrum finitum funditus omne
  387. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  388. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  389. finitumst; namque extremum debebat habere.
  390. extremum porro nullius posse videtur
  391. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  392. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  393. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  394. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  395. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  396. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  397. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  398. Praeterea si iam finitum constituatur
  399. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  400. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  401. id validis utrum contortum viribus ire
  402. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  403. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  404. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  405. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  406. cogit ut exempta concedas fine patere.
  407. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  408. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  409. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  410. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  411. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  412. fiet uti nusquam possit consistere finis
  413. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  414. Praeterea spatium summai totius omne
  415. undique si inclusum certis consisteret oris
  416. finitumque foret, iam copia materiai
  417. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  418. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  419. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  420. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  421. ex infinito iam tempore subsidendo.
  422. at nunc ni mirum requies data principiorum
  423. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  424. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  425. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  426. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  427. ex infinito cita corpora materiai.
  428. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  429. aer dissaepit collis atque aera montes,
  430. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  431. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  432. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  433. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  434. perpetuo possint aevi labentia tractu
  435. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  436. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  437. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  438. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  439. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  440. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  441. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  442. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  443. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  444. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  445. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  446. exiguum possent horai sistere tempus;
  447. nam dispulsa suo de coetu materiai
  448. copia ferretur magnum per inane soluta,
  449. sive adeo potius numquam concreta creasset
  450. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  451. nam certe neque consilio primordia rerum
  452. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  453. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  454. sed quia multa modis multis mutata per omne
  455. ex infinito vexantur percita plagis,
  456. omne genus motus et coetus experiundo
  457. tandem deveniunt in talis disposituras,
  458. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  459. et multos etiam magnos servata per annos
  460. ut semel in motus coniectast convenientis,
  461. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  462. integrent amnes et solis terra vapore
  463. fota novet fetus summissaque gens animantum
  464. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  465. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  466. ex infinito suboriri copia posset,
  467. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  468. nam vel uti privata cibo natura animantum
  469. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  470. dissolui simul ac defecit suppeditare
  471. materies aliqua ratione aversa viai.
  472. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  473. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  474. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  475. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  476. inter dum resilire tamen coguntur et una
  477. principiis rerum spatium tempusque fugai
  478. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  479. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  480. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  481. infinita opus est vis undique materiai.
  482. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  483. in medium summae quod dicunt omnia niti
  484. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  485. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  486. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  487. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  488. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  489. nitier in terraque retro requiescere posta,
  490. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  491. et simili ratione animalia suppa vagari
  492. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  493. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  494. sponte sua possint in caeli templa volare;
  495. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  496. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  497. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  498. sed vanus stolidis haec * * *
  499. amplexi quod habent perv * * *
  500. nam medium nihil esse potest * * *
  501. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  502. possit ibi quicquam consistere * * *
  503. quam quavis alia longe ratione * * *
  504. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  505. per medium, per non medium, concedere debet
  506. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  507. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  508. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  509. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  510. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  511. haud igitur possunt tali ratione teneri
  512. res in concilium medii cuppedine victae.
  513. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  514. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  515. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  516. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  517. at contra tenuis exponunt aeris auras
  518. et calidos simul a medio differrier ignis,
  519. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  520. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  521. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  522. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  523. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  524. ---
  525. ---
  526. ---
  527. ---
  528. ---
  529. ---
  530. ---
  531. ---
  532. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  533. diffugiant subito magnum per inane soluta
  534. et ne cetera consimili ratione sequantur
  535. neve ruant caeli tonitralia templa superne