De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  2. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  3. at contra si mollia sint primordia rerum,
  4. unde queant validi silices ferrumque creari,
  5. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  6. principio fundamenti natura carebit.
  7. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  8. quorum condenso magis omnia conciliatu
  9. artari possunt validasque ostendere viris.
  10. porro si nullast frangendis reddita finis
  11. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  12. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  13. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  14. at quoniam fragili natura praedita constant,
  15. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  16. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  17. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  18. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  19. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  20. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  21. nec commutatur quicquam, quin omnia constant