De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Huc accedit uti, solidissima materiai
  2. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  3. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  4. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  5. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  6. at contra si mollia sint primordia rerum,
  7. unde queant validi silices ferrumque creari,
  8. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  9. principio fundamenti natura carebit.
  10. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  11. quorum condenso magis omnia conciliatu
  12. artari possunt validasque ostendere viris.
  13. porro si nullast frangendis reddita finis
  14. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  15. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  16. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  17. at quoniam fragili natura praedita constant,
  18. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  19. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  20. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  21. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  22. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  23. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  24. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  25. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  26. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  27. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  28. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  29. commutari aliqua possent ratione revicta,
  30. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  31. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  32. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  33. nec totiens possent generatim saecla referre
  34. naturam mores victum motusque parentum.
  35. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  36. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  37. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  38. et minima constat natura nec fuit umquam
  39. per se secretum neque post hac esse valebit,
  40. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  41. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  42. agmine condenso naturam corporis explent;
  43. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  44. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  45. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  46. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  47. non ex illorum conventu conciliata,
  48. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  49. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  50. concedit natura reservans semina rebus.
  51. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  52. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  53. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  54. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  55. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  56. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  57. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  58. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  59. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  60. credere posse animum, victus fateare necessest
  61. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  62. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  63. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  64. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  65. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  66. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  67. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  68. non possunt ea quae debet genitalis habere
  69. materies, varios conexus pondera plagas
  70. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  71. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  72. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  73. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  74. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  75. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  76. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  77. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  78. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  79. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  80. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  81. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  82. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  83. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  84. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  85. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  86. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  87. languidior porro disiectis disque supatis.
  88. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  89. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  90. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  91. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  92. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  93. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  94. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  95. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  96. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  97. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  98. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  99. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  100. ut videas non e stipatis partibus esse.
  101. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  102. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  103. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  104. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  105. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  106. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  107. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  108. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  109. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  110. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  111. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  112. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  113. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  114. naturam res et convertunt corpora sese,
  115. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  116. nil referret enim quaedam decedere, abire
  117. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  118. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  119. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  120. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  121. concursus motus ordo positura figurae
  122. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  123. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  124. praeterea rei quae corpora mittere possit
  125. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  126. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  127. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  128. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  129. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  130. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  131. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  132. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  133. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  134. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  135. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  136. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  137. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  138. et velit ardoris naturam linquere solam,
  139. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  140. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  141. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  142. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  143. et qui principium gignundis aera rebus
  144. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  145. fingere res ipsum per se terramve creare
  146. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  147. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  148. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  149. aera iungentes igni terramque liquori,
  150. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  151. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  152. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  153. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  154. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  155. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  156. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  157. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  158. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  159. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  160. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  161. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  162. quae cum magna modis multis miranda videtur
  163. gentibus humanis regio visendaque fertur
  164. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  165. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  166. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  167. carmina quin etiam divini pectoris eius
  168. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  169. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  170. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  171. partibus egregie multis multoque minores,
  172. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  173. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  174. sanctius et multo certa ratione magis quam
  175. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  176. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  177. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  178. Primum quod motus exempto rebus inani
  179. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  180. aera solem ignem terras animalia frugis
  181. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  182. deinde quod omnino finem non esse secandis
  183. corporibus facient neque pausam stare fragori
  184. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  185. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  186. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  187. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  188. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  189. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  190. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  191. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  192. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  193. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  194. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  195. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  196. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  197. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  198. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  199. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  200. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  201. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  202. quam contra res illorum retroque putari?
  203. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  204. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  205. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  206. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  207. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  208. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  209. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  210. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  211. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  212. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  213. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  214. at primordia gignundis in rebus oportet
  215. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  216. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  217. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  218. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  219. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  220. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  221. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  222. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  223. nec cessare haec inter se mutare, meare
  224. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  225. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  226. immutabile enim quiddam superare necessest,
  227. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  228. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  229. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  230. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  231. in commutatum veniunt, constare necessest
  232. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  233. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  234. quin potius tali natura praedita quaedam
  235. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  236. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  237. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  238. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  239. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  240. aeris e terra res omnis crescere alique;
  241. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  242. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  243. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  244. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  245. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  246. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  247. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  248. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  249. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  250. ni mirum quia multa modis communia multis
  251. multarum rerum in rebus primordia mixta
  252. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  253. atque eadem magni refert primordia saepe
  254. cum quibus et quali positura contineantur
  255. et quos inter se dent motus accipiantque;
  256. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  257. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  258. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  259. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  260. multa elementa vides multis communia verbis,
  261. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  262. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  263. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  264. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  265. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  266. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  267. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  268. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  269. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  270. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  271. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  272. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  273. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  274. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  275. ex aurique putat micis consistere posse
  276. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  277. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  278. cetera consimili fingit ratione putatque.
  279. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  280. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  281. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  282. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  283. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  284. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  285. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  286. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  287. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  288. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  289. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  290. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  291. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  292. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  293. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  294. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  295. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  296. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  297. * * *
  298. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  299. esse et habere in se nervorum corpora parva
  300. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  301. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  302. ex alienigenis rebus constare putetur,
  303. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  304. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  305. si sunt in terris, terram constare necessest
  306. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  307. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  308. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  309. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  310. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  311. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  312. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  313. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  314. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  315. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  316. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  317. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  318. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  319. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  320. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  321. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  322. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  323. et latices dulcis guttas similique sapore
  324. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  325. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  326. herbarum genera et fruges frondesque videri
  327. dispertita inter terram latitare minute,
  328. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  329. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  330. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  331. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  332. verum semina multimodis inmixta latere
  333. multarum rerum in rebus communia debent.
  334. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  335. arboribus vicina cacumina summa terantur
  336. inter se validis facere id cogentibus austris,
  337. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  338. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  339. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  340. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  341. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  342. non possent ullum tempus celarier ignes,
  343. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  344. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  345. permagni referre eadem primordia saepe
  346. cum quibus et quali positura contineantur
  347. et quos inter se dent motus accipiantque,
  348. atque eadem paulo inter se mutata creare
  349. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  350. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  351. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  352. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  353. si fieri non posse putas, quin materiai
  354. corpora consimili natura praedita fingas,
  355. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  356. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  357. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  358. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  359. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  360. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  361. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  362. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  363. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  364. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  365. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  366. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  367. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  368. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  369. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  370. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  371. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  372. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  373. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  374. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  375. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  376. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  377. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  378. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  379. sed potius tali facto recreata valescat,
  380. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  381. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  382. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  383. carmine Pierio rationem exponere nostram
  384. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  385. si tibi forte animum tali ratione tenere
  386. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  387. naturam rerum, qua constet compta figura.
  388. Sed quoniam docui solidissima materiai
  389. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  390. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  391. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  392. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  393. pervideamus utrum finitum funditus omne
  394. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  395. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  396. finitumst; namque extremum debebat habere.
  397. extremum porro nullius posse videtur
  398. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  399. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  400. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  401. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  402. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  403. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  404. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  405. Praeterea si iam finitum constituatur
  406. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  407. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  408. id validis utrum contortum viribus ire
  409. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  410. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  411. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  412. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  413. cogit ut exempta concedas fine patere.
  414. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  415. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  416. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  417. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  418. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  419. fiet uti nusquam possit consistere finis
  420. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  421. Praeterea spatium summai totius omne
  422. undique si inclusum certis consisteret oris
  423. finitumque foret, iam copia materiai
  424. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  425. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  426. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  427. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  428. ex infinito iam tempore subsidendo.
  429. at nunc ni mirum requies data principiorum
  430. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  431. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  432. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  433. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  434. ex infinito cita corpora materiai.
  435. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  436. aer dissaepit collis atque aera montes,
  437. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  438. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  439. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  440. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  441. perpetuo possint aevi labentia tractu
  442. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  443. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  444. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  445. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  446. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  447. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  448. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  449. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  450. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  451. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  452. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  453. exiguum possent horai sistere tempus;
  454. nam dispulsa suo de coetu materiai
  455. copia ferretur magnum per inane soluta,
  456. sive adeo potius numquam concreta creasset
  457. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  458. nam certe neque consilio primordia rerum
  459. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  460. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  461. sed quia multa modis multis mutata per omne
  462. ex infinito vexantur percita plagis,
  463. omne genus motus et coetus experiundo
  464. tandem deveniunt in talis disposituras,
  465. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  466. et multos etiam magnos servata per annos
  467. ut semel in motus coniectast convenientis,
  468. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  469. integrent amnes et solis terra vapore
  470. fota novet fetus summissaque gens animantum
  471. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  472. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  473. ex infinito suboriri copia posset,
  474. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  475. nam vel uti privata cibo natura animantum
  476. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  477. dissolui simul ac defecit suppeditare
  478. materies aliqua ratione aversa viai.
  479. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  480. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  481. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  482. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  483. inter dum resilire tamen coguntur et una
  484. principiis rerum spatium tempusque fugai
  485. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  486. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  487. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  488. infinita opus est vis undique materiai.
  489. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  490. in medium summae quod dicunt omnia niti
  491. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  492. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  493. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  494. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  495. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  496. nitier in terraque retro requiescere posta,
  497. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  498. et simili ratione animalia suppa vagari
  499. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  500. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  501. sponte sua possint in caeli templa volare;
  502. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  503. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  504. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  505. sed vanus stolidis haec * * *
  506. amplexi quod habent perv * * *
  507. nam medium nihil esse potest * * *
  508. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  509. possit ibi quicquam consistere * * *
  510. quam quavis alia longe ratione * * *
  511. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  512. per medium, per non medium, concedere debet
  513. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  514. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  515. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  516. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  517. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  518. haud igitur possunt tali ratione teneri