De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  2. et finita simul generatim tempora rebus
  3. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  4. Huc accedit uti, solidissima materiai
  5. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  6. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  7. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  8. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  9. at contra si mollia sint primordia rerum,
  10. unde queant validi silices ferrumque creari,
  11. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  12. principio fundamenti natura carebit.
  13. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  14. quorum condenso magis omnia conciliatu
  15. artari possunt validasque ostendere viris.
  16. porro si nullast frangendis reddita finis
  17. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  18. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  19. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  20. at quoniam fragili natura praedita constant,
  21. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  22. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  23. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  24. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  25. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  26. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  27. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  28. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  29. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  30. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  31. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  32. commutari aliqua possent ratione revicta,
  33. incertum quoque iam constet quid possit oriri,