De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  2. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  3. et finita simul generatim tempora rebus
  4. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  5. Huc accedit uti, solidissima materiai
  6. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  7. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  8. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  9. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  10. at contra si mollia sint primordia rerum,
  11. unde queant validi silices ferrumque creari,
  12. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  13. principio fundamenti natura carebit.
  14. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  15. quorum condenso magis omnia conciliatu
  16. artari possunt validasque ostendere viris.
  17. porro si nullast frangendis reddita finis
  18. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  19. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  20. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  21. at quoniam fragili natura praedita constant,
  22. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  23. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  24. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  25. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  26. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  27. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  28. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  29. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  30. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  31. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  32. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  33. commutari aliqua possent ratione revicta,
  34. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  35. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  36. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  37. nec totiens possent generatim saecla referre
  38. naturam mores victum motusque parentum.
  39. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  40. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  41. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  42. et minima constat natura nec fuit umquam
  43. per se secretum neque post hac esse valebit,
  44. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  45. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  46. agmine condenso naturam corporis explent;
  47. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  48. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  49. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  50. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  51. non ex illorum conventu conciliata,
  52. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  53. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  54. concedit natura reservans semina rebus.
  55. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  56. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  57. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  58. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  59. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  60. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  61. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  62. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  63. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  64. credere posse animum, victus fateare necessest
  65. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  66. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  67. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  68. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  69. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  70. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  71. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  72. non possunt ea quae debet genitalis habere
  73. materies, varios conexus pondera plagas
  74. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  75. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  76. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  77. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  78. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  79. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  80. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  81. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  82. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  83. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  84. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  85. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  86. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  87. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  88. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  89. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  90. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  91. languidior porro disiectis disque supatis.
  92. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  93. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  94. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  95. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  96. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  97. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  98. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  99. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  100. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  101. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  102. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  103. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  104. ut videas non e stipatis partibus esse.
  105. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  106. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  107. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  108. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  109. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  110. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  111. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  112. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  113. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  114. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  115. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  116. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  117. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  118. naturam res et convertunt corpora sese,
  119. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  120. nil referret enim quaedam decedere, abire
  121. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  122. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  123. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  124. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  125. concursus motus ordo positura figurae
  126. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  127. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  128. praeterea rei quae corpora mittere possit
  129. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  130. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  131. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  132. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  133. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  134. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  135. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  136. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  137. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  138. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  139. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  140. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  141. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  142. et velit ardoris naturam linquere solam,
  143. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  144. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  145. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  146. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  147. et qui principium gignundis aera rebus
  148. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  149. fingere res ipsum per se terramve creare
  150. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  151. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  152. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  153. aera iungentes igni terramque liquori,
  154. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  155. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  156. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  157. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  158. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  159. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  160. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  161. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  162. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  163. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  164. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  165. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  166. quae cum magna modis multis miranda videtur
  167. gentibus humanis regio visendaque fertur
  168. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  169. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  170. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  171. carmina quin etiam divini pectoris eius
  172. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  173. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  174. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  175. partibus egregie multis multoque minores,
  176. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  177. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  178. sanctius et multo certa ratione magis quam
  179. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  180. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  181. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  182. Primum quod motus exempto rebus inani
  183. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  184. aera solem ignem terras animalia frugis
  185. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  186. deinde quod omnino finem non esse secandis
  187. corporibus facient neque pausam stare fragori
  188. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  189. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  190. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  191. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  192. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  193. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  194. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  195. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  196. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  197. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  198. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  199. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  200. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  201. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  202. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  203. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  204. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  205. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  206. quam contra res illorum retroque putari?
  207. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  208. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  209. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  210. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  211. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  212. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  213. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  214. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  215. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  216. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  217. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  218. at primordia gignundis in rebus oportet
  219. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  220. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  221. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  222. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  223. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  224. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  225. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  226. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  227. nec cessare haec inter se mutare, meare
  228. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  229. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  230. immutabile enim quiddam superare necessest,
  231. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  232. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  233. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  234. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  235. in commutatum veniunt, constare necessest
  236. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  237. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  238. quin potius tali natura praedita quaedam
  239. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  240. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  241. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  242. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  243. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  244. aeris e terra res omnis crescere alique;
  245. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  246. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  247. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  248. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  249. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  250. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  251. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  252. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  253. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  254. ni mirum quia multa modis communia multis
  255. multarum rerum in rebus primordia mixta
  256. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  257. atque eadem magni refert primordia saepe
  258. cum quibus et quali positura contineantur
  259. et quos inter se dent motus accipiantque;
  260. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  261. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  262. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  263. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  264. multa elementa vides multis communia verbis,
  265. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  266. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  267. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  268. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  269. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  270. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  271. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  272. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  273. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  274. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  275. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  276. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  277. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  278. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  279. ex aurique putat micis consistere posse
  280. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  281. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  282. cetera consimili fingit ratione putatque.
  283. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  284. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  285. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  286. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  287. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  288. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  289. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  290. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  291. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  292. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  293. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  294. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  295. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  296. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  297. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  298. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  299. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  300. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  301. * * *
  302. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  303. esse et habere in se nervorum corpora parva
  304. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  305. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  306. ex alienigenis rebus constare putetur,
  307. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  308. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  309. si sunt in terris, terram constare necessest
  310. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  311. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  312. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  313. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  314. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  315. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  316. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  317. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  318. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  319. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  320. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  321. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  322. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  323. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  324. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  325. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  326. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  327. et latices dulcis guttas similique sapore
  328. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  329. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  330. herbarum genera et fruges frondesque videri
  331. dispertita inter terram latitare minute,
  332. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  333. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  334. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  335. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  336. verum semina multimodis inmixta latere
  337. multarum rerum in rebus communia debent.
  338. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  339. arboribus vicina cacumina summa terantur
  340. inter se validis facere id cogentibus austris,
  341. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  342. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  343. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  344. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  345. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  346. non possent ullum tempus celarier ignes,
  347. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  348. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  349. permagni referre eadem primordia saepe
  350. cum quibus et quali positura contineantur
  351. et quos inter se dent motus accipiantque,
  352. atque eadem paulo inter se mutata creare
  353. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  354. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  355. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  356. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  357. si fieri non posse putas, quin materiai
  358. corpora consimili natura praedita fingas,
  359. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  360. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  361. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  362. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  363. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  364. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  365. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  366. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  367. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  368. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  369. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  370. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  371. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  372. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  373. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  374. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  375. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  376. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  377. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  378. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  379. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  380. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  381. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  382. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  383. sed potius tali facto recreata valescat,
  384. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  385. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  386. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  387. carmine Pierio rationem exponere nostram
  388. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  389. si tibi forte animum tali ratione tenere
  390. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  391. naturam rerum, qua constet compta figura.
  392. Sed quoniam docui solidissima materiai
  393. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  394. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  395. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  396. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  397. pervideamus utrum finitum funditus omne
  398. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  399. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  400. finitumst; namque extremum debebat habere.
  401. extremum porro nullius posse videtur
  402. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  403. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  404. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  405. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  406. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  407. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  408. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  409. Praeterea si iam finitum constituatur
  410. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  411. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  412. id validis utrum contortum viribus ire
  413. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  414. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  415. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  416. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  417. cogit ut exempta concedas fine patere.
  418. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  419. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  420. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  421. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  422. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  423. fiet uti nusquam possit consistere finis
  424. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  425. Praeterea spatium summai totius omne
  426. undique si inclusum certis consisteret oris
  427. finitumque foret, iam copia materiai
  428. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  429. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  430. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  431. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  432. ex infinito iam tempore subsidendo.
  433. at nunc ni mirum requies data principiorum
  434. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  435. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  436. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  437. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  438. ex infinito cita corpora materiai.
  439. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  440. aer dissaepit collis atque aera montes,
  441. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  442. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  443. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  444. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  445. perpetuo possint aevi labentia tractu
  446. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  447. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  448. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  449. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  450. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  451. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  452. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  453. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  454. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  455. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  456. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  457. exiguum possent horai sistere tempus;
  458. nam dispulsa suo de coetu materiai
  459. copia ferretur magnum per inane soluta,
  460. sive adeo potius numquam concreta creasset
  461. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  462. nam certe neque consilio primordia rerum
  463. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  464. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  465. sed quia multa modis multis mutata per omne
  466. ex infinito vexantur percita plagis,
  467. omne genus motus et coetus experiundo
  468. tandem deveniunt in talis disposituras,
  469. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  470. et multos etiam magnos servata per annos
  471. ut semel in motus coniectast convenientis,
  472. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  473. integrent amnes et solis terra vapore
  474. fota novet fetus summissaque gens animantum
  475. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  476. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  477. ex infinito suboriri copia posset,
  478. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  479. nam vel uti privata cibo natura animantum
  480. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  481. dissolui simul ac defecit suppeditare
  482. materies aliqua ratione aversa viai.
  483. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  484. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  485. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  486. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  487. inter dum resilire tamen coguntur et una
  488. principiis rerum spatium tempusque fugai
  489. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  490. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  491. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  492. infinita opus est vis undique materiai.
  493. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  494. in medium summae quod dicunt omnia niti
  495. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  496. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  497. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  498. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  499. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  500. nitier in terraque retro requiescere posta,
  501. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  502. et simili ratione animalia suppa vagari
  503. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  504. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  505. sponte sua possint in caeli templa volare;
  506. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  507. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  508. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  509. sed vanus stolidis haec * * *
  510. amplexi quod habent perv * * *
  511. nam medium nihil esse potest * * *
  512. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  513. possit ibi quicquam consistere * * *
  514. quam quavis alia longe ratione * * *
  515. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  516. per medium, per non medium, concedere debet
  517. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  518. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  519. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  520. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  521. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  522. haud igitur possunt tali ratione teneri
  523. res in concilium medii cuppedine victae.
  524. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  525. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  526. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  527. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  528. at contra tenuis exponunt aeris auras
  529. et calidos simul a medio differrier ignis,
  530. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  531. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  532. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  533. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  534. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  535. ---
  536. ---
  537. ---
  538. ---
  539. ---
  540. ---
  541. ---
  542. ---
  543. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  544. diffugiant subito magnum per inane soluta
  545. et ne cetera consimili ratione sequantur
  546. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  547. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  548. inter permixtas rerum caelique ruinas
  549. corpora solventes abeat per inane profundum,
  550. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  551. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  552. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  553. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  554. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  555. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  556. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  557. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  558. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;