De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  2. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  3. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  4. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  5. appellare suemus et haec eadem usurpare
  6. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  7. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  8. in terris oppressa gravi sub religione,
  9. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  10. horribili super aspectu mortalibus instans,
  11. primum Graius homo mortalis tollere contra
  12. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  13. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  14. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  15. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  16. naturae primus portarum claustra cupiret.
  17. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  18. processit longe flammantia moenia mundi
  19. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  20. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  21. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  22. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  23. quare religio pedibus subiecta vicissim
  24. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  25. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  26. impia te rationis inire elementa viamque
  27. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  28. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  29. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  30. Iphianassai turparunt sanguine foede
  31. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  32. cui simul infula virgineos circum data comptus
  33. ex utraque pari malarum parte profusast,
  34. et maestum simul ante aras adstare parentem
  35. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  36. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  37. muta metu terram genibus summissa petebat.
  38. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  39. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  40. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  41. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  42. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  43. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  44. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  45. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  46. tantum religio potuit suadere malorum.
  47. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  48. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  49. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  50. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  51. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  52. et merito; nam si certam finem esse viderent
  53. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  54. religionibus atque minis obsistere vatum.
  55. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,