De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quam rursus refici; qua propter longa diei
  2. infinita aetas ante acti temporis omnis
  3. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  4. numquam relicuo reparari tempore posset.
  5. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  6. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  7. et finita simul generatim tempora rebus
  8. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  9. Huc accedit uti, solidissima materiai
  10. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  11. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  12. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  13. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  14. at contra si mollia sint primordia rerum,
  15. unde queant validi silices ferrumque creari,
  16. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  17. principio fundamenti natura carebit.
  18. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  19. quorum condenso magis omnia conciliatu
  20. artari possunt validasque ostendere viris.
  21. porro si nullast frangendis reddita finis
  22. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  23. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  24. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  25. at quoniam fragili natura praedita constant,
  26. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  27. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  28. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  29. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  30. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  31. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  32. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  33. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  34. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  35. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  36. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  37. commutari aliqua possent ratione revicta,
  38. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  39. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  40. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  41. nec totiens possent generatim saecla referre
  42. naturam mores victum motusque parentum.
  43. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  44. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  45. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  46. et minima constat natura nec fuit umquam
  47. per se secretum neque post hac esse valebit,
  48. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  49. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  50. agmine condenso naturam corporis explent;
  51. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  52. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  53. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  54. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  55. non ex illorum conventu conciliata,
  56. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  57. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  58. concedit natura reservans semina rebus.
  59. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  60. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  61. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  62. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  63. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  64. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  65. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  66. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  67. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  68. credere posse animum, victus fateare necessest
  69. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  70. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  71. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  72. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  73. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  74. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  75. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  76. non possunt ea quae debet genitalis habere
  77. materies, varios conexus pondera plagas
  78. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  79. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  80. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  81. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  82. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  83. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  84. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  85. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  86. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  87. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  88. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  89. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  90. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  91. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  92. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  93. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  94. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  95. languidior porro disiectis disque supatis.
  96. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  97. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  98. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  99. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  100. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  101. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  102. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  103. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  104. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  105. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  106. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  107. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  108. ut videas non e stipatis partibus esse.
  109. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  110. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  111. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  112. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  113. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  114. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  115. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  116. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  117. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  118. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  119. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  120. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  121. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  122. naturam res et convertunt corpora sese,
  123. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  124. nil referret enim quaedam decedere, abire
  125. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  126. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  127. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  128. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  129. concursus motus ordo positura figurae
  130. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  131. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  132. praeterea rei quae corpora mittere possit
  133. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  134. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  135. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  136. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  137. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  138. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  139. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  140. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  141. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  142. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  143. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  144. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  145. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  146. et velit ardoris naturam linquere solam,
  147. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  148. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  149. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  150. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  151. et qui principium gignundis aera rebus
  152. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  153. fingere res ipsum per se terramve creare
  154. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  155. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  156. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  157. aera iungentes igni terramque liquori,
  158. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  159. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  160. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  161. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  162. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  163. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  164. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  165. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  166. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  167. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  168. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  169. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  170. quae cum magna modis multis miranda videtur
  171. gentibus humanis regio visendaque fertur
  172. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  173. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  174. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  175. carmina quin etiam divini pectoris eius
  176. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  177. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  178. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  179. partibus egregie multis multoque minores,
  180. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  181. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  182. sanctius et multo certa ratione magis quam
  183. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  184. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  185. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  186. Primum quod motus exempto rebus inani
  187. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  188. aera solem ignem terras animalia frugis
  189. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  190. deinde quod omnino finem non esse secandis
  191. corporibus facient neque pausam stare fragori
  192. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  193. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  194. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  195. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  196. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  197. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  198. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  199. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  200. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  201. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  202. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  203. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  204. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  205. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  206. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  207. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  208. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  209. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  210. quam contra res illorum retroque putari?
  211. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  212. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  213. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  214. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  215. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  216. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  217. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  218. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  219. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  220. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  221. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  222. at primordia gignundis in rebus oportet
  223. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  224. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  225. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  226. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  227. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  228. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  229. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  230. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  231. nec cessare haec inter se mutare, meare
  232. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  233. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  234. immutabile enim quiddam superare necessest,
  235. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  236. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  237. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  238. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  239. in commutatum veniunt, constare necessest
  240. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  241. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  242. quin potius tali natura praedita quaedam
  243. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  244. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  245. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  246. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  247. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  248. aeris e terra res omnis crescere alique;
  249. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  250. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  251. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  252. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  253. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  254. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  255. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  256. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  257. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  258. ni mirum quia multa modis communia multis
  259. multarum rerum in rebus primordia mixta
  260. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  261. atque eadem magni refert primordia saepe
  262. cum quibus et quali positura contineantur
  263. et quos inter se dent motus accipiantque;
  264. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  265. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  266. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  267. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  268. multa elementa vides multis communia verbis,
  269. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  270. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  271. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  272. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  273. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  274. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  275. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  276. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  277. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  278. principio, rerum quam dicit homoeomerian,