De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  2. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  3. quam rursus refici; qua propter longa diei
  4. infinita aetas ante acti temporis omnis
  5. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  6. numquam relicuo reparari tempore posset.
  7. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  8. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  9. et finita simul generatim tempora rebus
  10. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  11. Huc accedit uti, solidissima materiai
  12. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  13. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  14. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  15. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  16. at contra si mollia sint primordia rerum,
  17. unde queant validi silices ferrumque creari,
  18. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  19. principio fundamenti natura carebit.
  20. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  21. quorum condenso magis omnia conciliatu
  22. artari possunt validasque ostendere viris.
  23. porro si nullast frangendis reddita finis
  24. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  25. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  26. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  27. at quoniam fragili natura praedita constant,
  28. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  29. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  30. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  31. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  32. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  33. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  34. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  35. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  36. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  37. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  38. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  39. commutari aliqua possent ratione revicta,
  40. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  41. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  42. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  43. nec totiens possent generatim saecla referre
  44. naturam mores victum motusque parentum.
  45. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  46. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  47. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  48. et minima constat natura nec fuit umquam
  49. per se secretum neque post hac esse valebit,
  50. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  51. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  52. agmine condenso naturam corporis explent;
  53. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  54. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  55. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  56. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  57. non ex illorum conventu conciliata,
  58. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  59. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  60. concedit natura reservans semina rebus.
  61. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  62. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  63. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  64. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  65. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  66. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  67. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  68. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  69. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  70. credere posse animum, victus fateare necessest
  71. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  72. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  73. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  74. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  75. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  76. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  77. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  78. non possunt ea quae debet genitalis habere
  79. materies, varios conexus pondera plagas
  80. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  81. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  82. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  83. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  84. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  85. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  86. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  87. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  88. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  89. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  90. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  91. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  92. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  93. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  94. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  95. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  96. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  97. languidior porro disiectis disque supatis.
  98. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  99. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  100. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  101. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  102. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  103. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  104. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  105. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  106. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  107. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  108. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  109. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  110. ut videas non e stipatis partibus esse.
  111. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  112. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  113. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  114. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  115. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  116. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  117. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  118. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  119. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  120. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  121. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  122. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  123. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  124. naturam res et convertunt corpora sese,
  125. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  126. nil referret enim quaedam decedere, abire
  127. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  128. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  129. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  130. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  131. concursus motus ordo positura figurae
  132. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  133. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  134. praeterea rei quae corpora mittere possit
  135. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  136. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  137. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  138. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  139. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  140. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  141. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  142. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  143. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  144. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  145. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  146. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  147. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  148. et velit ardoris naturam linquere solam,
  149. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  150. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  151. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  152. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  153. et qui principium gignundis aera rebus
  154. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  155. fingere res ipsum per se terramve creare
  156. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  157. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  158. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  159. aera iungentes igni terramque liquori,
  160. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  161. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  162. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  163. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  164. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  165. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  166. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  167. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  168. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  169. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  170. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  171. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  172. quae cum magna modis multis miranda videtur
  173. gentibus humanis regio visendaque fertur
  174. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  175. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  176. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  177. carmina quin etiam divini pectoris eius
  178. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  179. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  180. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  181. partibus egregie multis multoque minores,
  182. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  183. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  184. sanctius et multo certa ratione magis quam
  185. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  186. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  187. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  188. Primum quod motus exempto rebus inani
  189. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  190. aera solem ignem terras animalia frugis
  191. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  192. deinde quod omnino finem non esse secandis
  193. corporibus facient neque pausam stare fragori
  194. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  195. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  196. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  197. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  198. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  199. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  200. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  201. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  202. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  203. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  204. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  205. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  206. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  207. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  208. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  209. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  210. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  211. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  212. quam contra res illorum retroque putari?
  213. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  214. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  215. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  216. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  217. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  218. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  219. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  220. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  221. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  222. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  223. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  224. at primordia gignundis in rebus oportet
  225. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  226. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  227. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  228. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  229. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  230. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  231. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  232. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  233. nec cessare haec inter se mutare, meare
  234. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  235. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  236. immutabile enim quiddam superare necessest,
  237. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  238. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  239. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  240. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  241. in commutatum veniunt, constare necessest
  242. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  243. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  244. quin potius tali natura praedita quaedam
  245. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  246. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  247. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  248. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  249. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  250. aeris e terra res omnis crescere alique;
  251. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  252. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  253. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  254. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  255. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  256. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  257. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  258. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  259. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  260. ni mirum quia multa modis communia multis
  261. multarum rerum in rebus primordia mixta
  262. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  263. atque eadem magni refert primordia saepe
  264. cum quibus et quali positura contineantur
  265. et quos inter se dent motus accipiantque;
  266. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  267. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  268. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  269. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  270. multa elementa vides multis communia verbis,
  271. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  272. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  273. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  274. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  275. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  276. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  277. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  278. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  279. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  280. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  281. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  282. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  283. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  284. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  285. ex aurique putat micis consistere posse
  286. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  287. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  288. cetera consimili fingit ratione putatque.
  289. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  290. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  291. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  292. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  293. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  294. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  295. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  296. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  297. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  298. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  299. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  300. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  301. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  302. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  303. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  304. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  305. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  306. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  307. * * *
  308. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  309. esse et habere in se nervorum corpora parva
  310. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  311. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  312. ex alienigenis rebus constare putetur,
  313. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  314. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  315. si sunt in terris, terram constare necessest
  316. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  317. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  318. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  319. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  320. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  321. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  322. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  323. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  324. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  325. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  326. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  327. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  328. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  329. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  330. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  331. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  332. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  333. et latices dulcis guttas similique sapore
  334. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  335. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  336. herbarum genera et fruges frondesque videri
  337. dispertita inter terram latitare minute,
  338. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  339. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  340. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  341. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  342. verum semina multimodis inmixta latere
  343. multarum rerum in rebus communia debent.
  344. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  345. arboribus vicina cacumina summa terantur
  346. inter se validis facere id cogentibus austris,
  347. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  348. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  349. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  350. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  351. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  352. non possent ullum tempus celarier ignes,
  353. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  354. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  355. permagni referre eadem primordia saepe
  356. cum quibus et quali positura contineantur
  357. et quos inter se dent motus accipiantque,
  358. atque eadem paulo inter se mutata creare
  359. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  360. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  361. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  362. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  363. si fieri non posse putas, quin materiai
  364. corpora consimili natura praedita fingas,
  365. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  366. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  367. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  368. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  369. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  370. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  371. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  372. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  373. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  374. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  375. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  376. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  377. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  378. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  379. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  380. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  381. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  382. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  383. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  384. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  385. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  386. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  387. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  388. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  389. sed potius tali facto recreata valescat,
  390. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  391. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  392. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  393. carmine Pierio rationem exponere nostram
  394. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  395. si tibi forte animum tali ratione tenere
  396. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  397. naturam rerum, qua constet compta figura.
  398. Sed quoniam docui solidissima materiai
  399. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  400. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  401. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  402. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  403. pervideamus utrum finitum funditus omne
  404. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  405. Omne quod est igitur nulla regione viarum