De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  2. sunt igitur solida primordia simplicitate
  3. nec ratione queunt alia servata per aevom
  4. ex infinito iam tempore res reparare.
  5. denique si nullam finem natura parasset
  6. frangendis rebus, iam corpora materiai
  7. usque redacta forent aevo frangente priore,
  8. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  9. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  10. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  11. quam rursus refici; qua propter longa diei
  12. infinita aetas ante acti temporis omnis
  13. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  14. numquam relicuo reparari tempore posset.
  15. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  16. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  17. et finita simul generatim tempora rebus
  18. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  19. Huc accedit uti, solidissima materiai
  20. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  21. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  22. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  23. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  24. at contra si mollia sint primordia rerum,
  25. unde queant validi silices ferrumque creari,
  26. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  27. principio fundamenti natura carebit.
  28. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  29. quorum condenso magis omnia conciliatu
  30. artari possunt validasque ostendere viris.
  31. porro si nullast frangendis reddita finis
  32. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  33. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  34. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  35. at quoniam fragili natura praedita constant,
  36. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  37. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  38. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  39. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  40. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  41. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  42. nec commutatur quicquam, quin omnia constant