De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  2. esse inmortali primordia corpore debent,
  3. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  4. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  5. sunt igitur solida primordia simplicitate
  6. nec ratione queunt alia servata per aevom
  7. ex infinito iam tempore res reparare.
  8. denique si nullam finem natura parasset
  9. frangendis rebus, iam corpora materiai
  10. usque redacta forent aevo frangente priore,
  11. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  12. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  13. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  14. quam rursus refici; qua propter longa diei
  15. infinita aetas ante acti temporis omnis
  16. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  17. numquam relicuo reparari tempore posset.
  18. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  19. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  20. et finita simul generatim tempora rebus
  21. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  22. Huc accedit uti, solidissima materiai
  23. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  24. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  25. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  26. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  27. at contra si mollia sint primordia rerum,
  28. unde queant validi silices ferrumque creari,
  29. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  30. principio fundamenti natura carebit.
  31. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  32. quorum condenso magis omnia conciliatu
  33. artari possunt validasque ostendere viris.
  34. porro si nullast frangendis reddita finis
  35. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  36. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  37. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  38. at quoniam fragili natura praedita constant,
  39. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  40. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  41. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  42. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  43. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  44. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  45. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  46. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  47. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  48. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  49. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  50. commutari aliqua possent ratione revicta,
  51. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  52. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  53. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  54. nec totiens possent generatim saecla referre
  55. naturam mores victum motusque parentum.
  56. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  57. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  58. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  59. et minima constat natura nec fuit umquam
  60. per se secretum neque post hac esse valebit,
  61. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  62. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  63. agmine condenso naturam corporis explent;
  64. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  65. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  66. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  67. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  68. non ex illorum conventu conciliata,
  69. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  70. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  71. concedit natura reservans semina rebus.
  72. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  73. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  74. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  75. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  76. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  77. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  78. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  79. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  80. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  81. credere posse animum, victus fateare necessest
  82. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  83. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  84. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  85. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  86. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  87. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  88. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  89. non possunt ea quae debet genitalis habere
  90. materies, varios conexus pondera plagas
  91. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  92. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  93. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  94. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  95. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  96. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  97. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  98. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  99. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  100. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  101. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  102. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  103. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  104. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  105. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  106. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  107. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  108. languidior porro disiectis disque supatis.
  109. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  110. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  111. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  112. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  113. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  114. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  115. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  116. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  117. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  118. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  119. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  120. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  121. ut videas non e stipatis partibus esse.
  122. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  123. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  124. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  125. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  126. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  127. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  128. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  129. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  130. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  131. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  132. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  133. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  134. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  135. naturam res et convertunt corpora sese,
  136. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  137. nil referret enim quaedam decedere, abire
  138. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  139. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  140. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  141. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  142. concursus motus ordo positura figurae
  143. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  144. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  145. praeterea rei quae corpora mittere possit
  146. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  147. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  148. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  149. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  150. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  151. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  152. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  153. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  154. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  155. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  156. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  157. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  158. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  159. et velit ardoris naturam linquere solam,
  160. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  161. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  162. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  163. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  164. et qui principium gignundis aera rebus
  165. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  166. fingere res ipsum per se terramve creare
  167. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  168. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  169. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  170. aera iungentes igni terramque liquori,
  171. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  172. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  173. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  174. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  175. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  176. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  177. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  178. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  179. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  180. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  181. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  182. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  183. quae cum magna modis multis miranda videtur
  184. gentibus humanis regio visendaque fertur
  185. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  186. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  187. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  188. carmina quin etiam divini pectoris eius
  189. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  190. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  191. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  192. partibus egregie multis multoque minores,
  193. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  194. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  195. sanctius et multo certa ratione magis quam
  196. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  197. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  198. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  199. Primum quod motus exempto rebus inani
  200. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  201. aera solem ignem terras animalia frugis
  202. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  203. deinde quod omnino finem non esse secandis
  204. corporibus facient neque pausam stare fragori
  205. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  206. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  207. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  208. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  209. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  210. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  211. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  212. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  213. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  214. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  215. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  216. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  217. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  218. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  219. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  220. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  221. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  222. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  223. quam contra res illorum retroque putari?
  224. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  225. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  226. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  227. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  228. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  229. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  230. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  231. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  232. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  233. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  234. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  235. at primordia gignundis in rebus oportet
  236. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  237. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  238. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  239. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  240. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  241. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  242. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  243. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  244. nec cessare haec inter se mutare, meare
  245. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  246. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  247. immutabile enim quiddam superare necessest,
  248. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  249. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  250. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  251. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  252. in commutatum veniunt, constare necessest
  253. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  254. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  255. quin potius tali natura praedita quaedam
  256. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  257. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  258. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  259. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  260. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  261. aeris e terra res omnis crescere alique;
  262. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  263. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  264. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  265. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  266. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  267. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  268. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  269. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  270. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  271. ni mirum quia multa modis communia multis
  272. multarum rerum in rebus primordia mixta
  273. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  274. atque eadem magni refert primordia saepe
  275. cum quibus et quali positura contineantur
  276. et quos inter se dent motus accipiantque;
  277. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  278. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  279. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  280. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  281. multa elementa vides multis communia verbis,
  282. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  283. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  284. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  285. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  286. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  287. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  288. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  289. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  290. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  291. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  292. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  293. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  294. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  295. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  296. ex aurique putat micis consistere posse
  297. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  298. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  299. cetera consimili fingit ratione putatque.
  300. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  301. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  302. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  303. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  304. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  305. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  306. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  307. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  308. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  309. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  310. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  311. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  312. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  313. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  314. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  315. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  316. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  317. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  318. * * *
  319. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  320. esse et habere in se nervorum corpora parva
  321. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  322. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  323. ex alienigenis rebus constare putetur,
  324. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  325. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  326. si sunt in terris, terram constare necessest
  327. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  328. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  329. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  330. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  331. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  332. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  333. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  334. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  335. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  336. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  337. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  338. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  339. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  340. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  341. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  342. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  343. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  344. et latices dulcis guttas similique sapore
  345. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  346. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  347. herbarum genera et fruges frondesque videri
  348. dispertita inter terram latitare minute,
  349. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  350. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  351. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  352. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  353. verum semina multimodis inmixta latere
  354. multarum rerum in rebus communia debent.
  355. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  356. arboribus vicina cacumina summa terantur
  357. inter se validis facere id cogentibus austris,
  358. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  359. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  360. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  361. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  362. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  363. non possent ullum tempus celarier ignes,
  364. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  365. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  366. permagni referre eadem primordia saepe
  367. cum quibus et quali positura contineantur
  368. et quos inter se dent motus accipiantque,
  369. atque eadem paulo inter se mutata creare
  370. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  371. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  372. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  373. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  374. si fieri non posse putas, quin materiai
  375. corpora consimili natura praedita fingas,
  376. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  377. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  378. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  379. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  380. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  381. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  382. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  383. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  384. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  385. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  386. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  387. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  388. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  389. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  390. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  391. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  392. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  393. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  394. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  395. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  396. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  397. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  398. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  399. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  400. sed potius tali facto recreata valescat,
  401. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  402. tristior esse quibus non est tractata, retroque