De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  2. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  3. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  4. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  5. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  6. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  7. appellare suemus et haec eadem usurpare
  8. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  9. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  10. in terris oppressa gravi sub religione,
  11. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  12. horribili super aspectu mortalibus instans,
  13. primum Graius homo mortalis tollere contra
  14. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  15. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  16. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  17. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  18. naturae primus portarum claustra cupiret.
  19. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  20. processit longe flammantia moenia mundi
  21. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  22. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  23. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  24. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  25. quare religio pedibus subiecta vicissim
  26. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  27. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  28. impia te rationis inire elementa viamque
  29. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  30. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  31. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  32. Iphianassai turparunt sanguine foede
  33. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  34. cui simul infula virgineos circum data comptus
  35. ex utraque pari malarum parte profusast,
  36. et maestum simul ante aras adstare parentem
  37. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  38. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  39. muta metu terram genibus summissa petebat.
  40. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  41. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  42. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  43. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  44. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  45. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  46. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  47. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  48. tantum religio potuit suadere malorum.
  49. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  50. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  51. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  52. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  53. fortunasque tuas omnis turbare timore!