De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  2. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  3. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  4. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  5. at quoniam supra docui nil posse creari
  6. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  7. esse inmortali primordia corpore debent,
  8. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  9. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  10. sunt igitur solida primordia simplicitate
  11. nec ratione queunt alia servata per aevom
  12. ex infinito iam tempore res reparare.
  13. denique si nullam finem natura parasset
  14. frangendis rebus, iam corpora materiai
  15. usque redacta forent aevo frangente priore,
  16. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  17. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  18. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  19. quam rursus refici; qua propter longa diei
  20. infinita aetas ante acti temporis omnis
  21. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  22. numquam relicuo reparari tempore posset.
  23. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  24. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  25. et finita simul generatim tempora rebus
  26. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  27. Huc accedit uti, solidissima materiai
  28. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  29. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  30. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  31. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  32. at contra si mollia sint primordia rerum,
  33. unde queant validi silices ferrumque creari,
  34. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  35. principio fundamenti natura carebit.
  36. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  37. quorum condenso magis omnia conciliatu
  38. artari possunt validasque ostendere viris.
  39. porro si nullast frangendis reddita finis
  40. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  41. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  42. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  43. at quoniam fragili natura praedita constant,
  44. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  45. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  46. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  47. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  48. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  49. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  50. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  51. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  52. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  53. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  54. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  55. commutari aliqua possent ratione revicta,
  56. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  57. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  58. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  59. nec totiens possent generatim saecla referre
  60. naturam mores victum motusque parentum.
  61. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  62. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  63. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  64. et minima constat natura nec fuit umquam
  65. per se secretum neque post hac esse valebit,
  66. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  67. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  68. agmine condenso naturam corporis explent;
  69. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  70. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  71. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  72. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  73. non ex illorum conventu conciliata,
  74. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  75. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  76. concedit natura reservans semina rebus.
  77. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  78. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  79. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  80. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  81. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  82. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  83. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  84. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  85. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  86. credere posse animum, victus fateare necessest
  87. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  88. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  89. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  90. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  91. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  92. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  93. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  94. non possunt ea quae debet genitalis habere
  95. materies, varios conexus pondera plagas
  96. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  97. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  98. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  99. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  100. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  101. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  102. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  103. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  104. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  105. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  106. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  107. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  108. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  109. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  110. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  111. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  112. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  113. languidior porro disiectis disque supatis.
  114. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  115. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  116. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  117. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  118. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  119. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  120. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  121. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  122. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  123. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  124. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  125. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  126. ut videas non e stipatis partibus esse.
  127. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  128. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  129. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  130. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  131. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  132. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  133. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  134. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  135. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  136. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  137. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  138. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  139. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  140. naturam res et convertunt corpora sese,
  141. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  142. nil referret enim quaedam decedere, abire
  143. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  144. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  145. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  146. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  147. concursus motus ordo positura figurae
  148. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  149. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  150. praeterea rei quae corpora mittere possit
  151. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  152. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  153. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  154. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  155. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  156. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  157. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  158. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  159. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  160. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  161. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  162. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  163. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  164. et velit ardoris naturam linquere solam,
  165. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  166. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  167. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  168. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  169. et qui principium gignundis aera rebus
  170. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  171. fingere res ipsum per se terramve creare
  172. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  173. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  174. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  175. aera iungentes igni terramque liquori,
  176. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  177. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  178. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  179. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  180. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  181. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  182. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  183. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  184. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  185. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  186. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  187. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  188. quae cum magna modis multis miranda videtur
  189. gentibus humanis regio visendaque fertur
  190. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  191. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  192. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  193. carmina quin etiam divini pectoris eius
  194. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  195. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  196. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  197. partibus egregie multis multoque minores,
  198. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  199. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  200. sanctius et multo certa ratione magis quam
  201. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  202. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  203. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  204. Primum quod motus exempto rebus inani
  205. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  206. aera solem ignem terras animalia frugis
  207. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  208. deinde quod omnino finem non esse secandis
  209. corporibus facient neque pausam stare fragori
  210. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  211. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  212. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  213. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  214. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  215. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  216. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  217. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  218. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  219. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  220. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  221. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  222. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  223. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  224. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  225. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  226. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  227. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  228. quam contra res illorum retroque putari?
  229. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  230. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  231. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  232. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  233. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  234. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  235. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  236. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  237. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  238. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  239. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  240. at primordia gignundis in rebus oportet
  241. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  242. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  243. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  244. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  245. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  246. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  247. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  248. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  249. nec cessare haec inter se mutare, meare
  250. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  251. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  252. immutabile enim quiddam superare necessest,
  253. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  254. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  255. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  256. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  257. in commutatum veniunt, constare necessest
  258. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  259. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  260. quin potius tali natura praedita quaedam
  261. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  262. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  263. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  264. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  265. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  266. aeris e terra res omnis crescere alique;
  267. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  268. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  269. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,