De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  2. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  3. nec capere umorem neque item manabile frigus
  4. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  5. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  6. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  7. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  8. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  9. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  10. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  11. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  12. at quoniam supra docui nil posse creari
  13. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  14. esse inmortali primordia corpore debent,
  15. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  16. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  17. sunt igitur solida primordia simplicitate
  18. nec ratione queunt alia servata per aevom
  19. ex infinito iam tempore res reparare.
  20. denique si nullam finem natura parasset
  21. frangendis rebus, iam corpora materiai
  22. usque redacta forent aevo frangente priore,
  23. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  24. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  25. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  26. quam rursus refici; qua propter longa diei
  27. infinita aetas ante acti temporis omnis
  28. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  29. numquam relicuo reparari tempore posset.
  30. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  31. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  32. et finita simul generatim tempora rebus
  33. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  34. Huc accedit uti, solidissima materiai
  35. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  36. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  37. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  38. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  39. at contra si mollia sint primordia rerum,
  40. unde queant validi silices ferrumque creari,
  41. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  42. principio fundamenti natura carebit.
  43. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  44. quorum condenso magis omnia conciliatu
  45. artari possunt validasque ostendere viris.
  46. porro si nullast frangendis reddita finis
  47. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  48. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  49. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  50. at quoniam fragili natura praedita constant,
  51. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  52. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  53. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  54. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  55. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  56. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  57. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  58. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  59. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  60. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  61. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  62. commutari aliqua possent ratione revicta,
  63. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  64. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  65. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  66. nec totiens possent generatim saecla referre
  67. naturam mores victum motusque parentum.
  68. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  69. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  70. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  71. et minima constat natura nec fuit umquam
  72. per se secretum neque post hac esse valebit,
  73. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  74. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  75. agmine condenso naturam corporis explent;
  76. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  77. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  78. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  79. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  80. non ex illorum conventu conciliata,
  81. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  82. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  83. concedit natura reservans semina rebus.
  84. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  85. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  86. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  87. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  88. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  89. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  90. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  91. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  92. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  93. credere posse animum, victus fateare necessest
  94. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  95. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  96. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  97. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  98. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  99. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  100. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  101. non possunt ea quae debet genitalis habere
  102. materies, varios conexus pondera plagas
  103. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  104. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  105. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  106. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  107. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  108. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  109. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  110. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  111. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  112. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  113. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  114. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  115. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  116. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  117. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  118. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  119. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  120. languidior porro disiectis disque supatis.
  121. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  122. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  123. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  124. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  125. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  126. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  127. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  128. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  129. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  130. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  131. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  132. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  133. ut videas non e stipatis partibus esse.
  134. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  135. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  136. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  137. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  138. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  139. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  140. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  141. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  142. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  143. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  144. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  145. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  146. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  147. naturam res et convertunt corpora sese,
  148. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  149. nil referret enim quaedam decedere, abire
  150. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  151. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  152. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  153. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  154. concursus motus ordo positura figurae
  155. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  156. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  157. praeterea rei quae corpora mittere possit
  158. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  159. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  160. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  161. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  162. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  163. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  164. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  165. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  166. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  167. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  168. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  169. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  170. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  171. et velit ardoris naturam linquere solam,
  172. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  173. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  174. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  175. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  176. et qui principium gignundis aera rebus
  177. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  178. fingere res ipsum per se terramve creare
  179. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  180. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  181. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  182. aera iungentes igni terramque liquori,
  183. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  184. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  185. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  186. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  187. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  188. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  189. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  190. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  191. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  192. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  193. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  194. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  195. quae cum magna modis multis miranda videtur
  196. gentibus humanis regio visendaque fertur
  197. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  198. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  199. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  200. carmina quin etiam divini pectoris eius
  201. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  202. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  203. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  204. partibus egregie multis multoque minores,
  205. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  206. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  207. sanctius et multo certa ratione magis quam
  208. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  209. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  210. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  211. Primum quod motus exempto rebus inani
  212. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  213. aera solem ignem terras animalia frugis
  214. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  215. deinde quod omnino finem non esse secandis
  216. corporibus facient neque pausam stare fragori
  217. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  218. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  219. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  220. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  221. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  222. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  223. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  224. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  225. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  226. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  227. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  228. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  229. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  230. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  231. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  232. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  233. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  234. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  235. quam contra res illorum retroque putari?
  236. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  237. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  238. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  239. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  240. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  241. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  242. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  243. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  244. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  245. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  246. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  247. at primordia gignundis in rebus oportet
  248. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  249. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  250. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  251. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  252. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  253. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  254. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  255. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  256. nec cessare haec inter se mutare, meare
  257. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  258. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  259. immutabile enim quiddam superare necessest,
  260. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  261. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  262. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  263. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  264. in commutatum veniunt, constare necessest
  265. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  266. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  267. quin potius tali natura praedita quaedam
  268. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  269. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  270. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  271. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  272. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  273. aeris e terra res omnis crescere alique;
  274. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  275. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  276. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  277. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  278. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  279. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  280. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  281. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  282. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  283. ni mirum quia multa modis communia multis
  284. multarum rerum in rebus primordia mixta
  285. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  286. atque eadem magni refert primordia saepe
  287. cum quibus et quali positura contineantur
  288. et quos inter se dent motus accipiantque;
  289. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  290. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  291. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  292. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  293. multa elementa vides multis communia verbis,
  294. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  295. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  296. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  297. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  298. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  299. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  300. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  301. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  302. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  303. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  304. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  305. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  306. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  307. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  308. ex aurique putat micis consistere posse
  309. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  310. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  311. cetera consimili fingit ratione putatque.
  312. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  313. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  314. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  315. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  316. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  317. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  318. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  319. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  320. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  321. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  322. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  323. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  324. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  325. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  326. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  327. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  328. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  329. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  330. * * *
  331. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  332. esse et habere in se nervorum corpora parva
  333. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  334. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  335. ex alienigenis rebus constare putetur,
  336. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  337. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  338. si sunt in terris, terram constare necessest
  339. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  340. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  341. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  342. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  343. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  344. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  345. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  346. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  347. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  348. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  349. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  350. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  351. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  352. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  353. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  354. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  355. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  356. et latices dulcis guttas similique sapore
  357. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  358. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  359. herbarum genera et fruges frondesque videri
  360. dispertita inter terram latitare minute,
  361. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  362. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  363. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  364. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  365. verum semina multimodis inmixta latere
  366. multarum rerum in rebus communia debent.
  367. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  368. arboribus vicina cacumina summa terantur
  369. inter se validis facere id cogentibus austris,
  370. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  371. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  372. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  373. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  374. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  375. non possent ullum tempus celarier ignes,
  376. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  377. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  378. permagni referre eadem primordia saepe
  379. cum quibus et quali positura contineantur
  380. et quos inter se dent motus accipiantque,
  381. atque eadem paulo inter se mutata creare
  382. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  383. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  384. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  385. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  386. si fieri non posse putas, quin materiai
  387. corpora consimili natura praedita fingas,
  388. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  389. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  390. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  391. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  392. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  393. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  394. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  395. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  396. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  397. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  398. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  399. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  400. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  401. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  402. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  403. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  404. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  405. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  406. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  407. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  408. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  409. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  410. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  411. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  412. sed potius tali facto recreata valescat,
  413. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  414. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  415. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  416. carmine Pierio rationem exponere nostram
  417. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  418. si tibi forte animum tali ratione tenere
  419. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  420. naturam rerum, qua constet compta figura.
  421. Sed quoniam docui solidissima materiai
  422. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  423. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  424. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  425. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  426. pervideamus utrum finitum funditus omne
  427. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  428. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  429. finitumst; namque extremum debebat habere.
  430. extremum porro nullius posse videtur
  431. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  432. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  433. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  434. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  435. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  436. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  437. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  438. Praeterea si iam finitum constituatur
  439. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  440. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  441. id validis utrum contortum viribus ire
  442. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  443. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  444. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  445. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  446. cogit ut exempta concedas fine patere.
  447. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  448. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  449. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  450. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  451. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  452. fiet uti nusquam possit consistere finis
  453. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  454. Praeterea spatium summai totius omne
  455. undique si inclusum certis consisteret oris
  456. finitumque foret, iam copia materiai
  457. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  458. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  459. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  460. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  461. ex infinito iam tempore subsidendo.
  462. at nunc ni mirum requies data principiorum
  463. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  464. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  465. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  466. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  467. ex infinito cita corpora materiai.
  468. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  469. aer dissaepit collis atque aera montes,
  470. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  471. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  472. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  473. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  474. perpetuo possint aevi labentia tractu
  475. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  476. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  477. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  478. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  479. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  480. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  481. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  482. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  483. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  484. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  485. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  486. exiguum possent horai sistere tempus;
  487. nam dispulsa suo de coetu materiai
  488. copia ferretur magnum per inane soluta,
  489. sive adeo potius numquam concreta creasset
  490. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  491. nam certe neque consilio primordia rerum
  492. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  493. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  494. sed quia multa modis multis mutata per omne
  495. ex infinito vexantur percita plagis,
  496. omne genus motus et coetus experiundo
  497. tandem deveniunt in talis disposituras,
  498. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  499. et multos etiam magnos servata per annos
  500. ut semel in motus coniectast convenientis,
  501. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  502. integrent amnes et solis terra vapore
  503. fota novet fetus summissaque gens animantum
  504. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  505. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  506. ex infinito suboriri copia posset,
  507. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  508. nam vel uti privata cibo natura animantum
  509. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  510. dissolui simul ac defecit suppeditare
  511. materies aliqua ratione aversa viai.
  512. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  513. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  514. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  515. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  516. inter dum resilire tamen coguntur et una
  517. principiis rerum spatium tempusque fugai
  518. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  519. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  520. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  521. infinita opus est vis undique materiai.
  522. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  523. in medium summae quod dicunt omnia niti
  524. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  525. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  526. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  527. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  528. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  529. nitier in terraque retro requiescere posta,
  530. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  531. et simili ratione animalia suppa vagari