De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  2. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  3. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  4. nec capere umorem neque item manabile frigus
  5. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  6. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  7. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  8. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  9. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  10. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  11. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  12. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  13. at quoniam supra docui nil posse creari
  14. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  15. esse inmortali primordia corpore debent,
  16. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  17. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  18. sunt igitur solida primordia simplicitate
  19. nec ratione queunt alia servata per aevom
  20. ex infinito iam tempore res reparare.
  21. denique si nullam finem natura parasset
  22. frangendis rebus, iam corpora materiai
  23. usque redacta forent aevo frangente priore,
  24. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  25. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  26. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  27. quam rursus refici; qua propter longa diei
  28. infinita aetas ante acti temporis omnis
  29. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  30. numquam relicuo reparari tempore posset.
  31. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  32. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  33. et finita simul generatim tempora rebus
  34. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  35. Huc accedit uti, solidissima materiai
  36. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  37. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  38. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  39. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  40. at contra si mollia sint primordia rerum,
  41. unde queant validi silices ferrumque creari,
  42. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  43. principio fundamenti natura carebit.
  44. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  45. quorum condenso magis omnia conciliatu
  46. artari possunt validasque ostendere viris.
  47. porro si nullast frangendis reddita finis
  48. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  49. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  50. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  51. at quoniam fragili natura praedita constant,
  52. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  53. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  54. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  55. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  56. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  57. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  58. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  59. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  60. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  61. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  62. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  63. commutari aliqua possent ratione revicta,
  64. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  65. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  66. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  67. nec totiens possent generatim saecla referre
  68. naturam mores victum motusque parentum.
  69. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  70. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  71. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  72. et minima constat natura nec fuit umquam
  73. per se secretum neque post hac esse valebit,
  74. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  75. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  76. agmine condenso naturam corporis explent;
  77. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  78. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  79. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  80. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  81. non ex illorum conventu conciliata,
  82. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  83. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  84. concedit natura reservans semina rebus.
  85. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  86. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  87. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  88. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  89. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  90. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  91. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  92. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  93. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  94. credere posse animum, victus fateare necessest
  95. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  96. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  97. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  98. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  99. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  100. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  101. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  102. non possunt ea quae debet genitalis habere
  103. materies, varios conexus pondera plagas
  104. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  105. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  106. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  107. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  108. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  109. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  110. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  111. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  112. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  113. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  114. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  115. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  116. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  117. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  118. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  119. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  120. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  121. languidior porro disiectis disque supatis.
  122. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  123. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  124. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  125. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  126. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  127. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  128. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  129. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  130. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  131. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  132. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  133. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  134. ut videas non e stipatis partibus esse.
  135. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  136. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  137. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  138. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  139. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  140. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  141. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  142. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  143. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  144. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  145. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  146. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  147. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  148. naturam res et convertunt corpora sese,
  149. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  150. nil referret enim quaedam decedere, abire
  151. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  152. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  153. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  154. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  155. concursus motus ordo positura figurae
  156. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  157. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  158. praeterea rei quae corpora mittere possit
  159. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  160. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  161. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  162. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  163. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  164. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  165. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  166. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  167. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  168. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  169. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  170. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  171. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  172. et velit ardoris naturam linquere solam,
  173. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  174. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  175. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  176. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  177. et qui principium gignundis aera rebus
  178. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  179. fingere res ipsum per se terramve creare
  180. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  181. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  182. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  183. aera iungentes igni terramque liquori,
  184. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  185. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  186. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  187. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  188. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  189. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  190. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  191. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  192. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  193. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  194. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  195. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  196. quae cum magna modis multis miranda videtur
  197. gentibus humanis regio visendaque fertur
  198. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  199. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  200. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  201. carmina quin etiam divini pectoris eius
  202. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  203. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  204. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  205. partibus egregie multis multoque minores,
  206. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  207. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  208. sanctius et multo certa ratione magis quam
  209. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  210. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  211. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  212. Primum quod motus exempto rebus inani
  213. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  214. aera solem ignem terras animalia frugis
  215. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  216. deinde quod omnino finem non esse secandis
  217. corporibus facient neque pausam stare fragori
  218. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  219. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  220. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  221. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  222. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  223. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  224. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  225. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  226. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  227. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  228. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  229. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  230. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  231. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  232. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  233. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  234. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  235. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  236. quam contra res illorum retroque putari?
  237. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  238. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  239. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  240. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  241. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  242. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  243. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  244. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  245. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  246. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  247. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  248. at primordia gignundis in rebus oportet
  249. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  250. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  251. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  252. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  253. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  254. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  255. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  256. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  257. nec cessare haec inter se mutare, meare
  258. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  259. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  260. immutabile enim quiddam superare necessest,
  261. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  262. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  263. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  264. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  265. in commutatum veniunt, constare necessest
  266. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  267. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  268. quin potius tali natura praedita quaedam
  269. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  270. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  271. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  272. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  273. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  274. aeris e terra res omnis crescere alique;
  275. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  276. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  277. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  278. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  279. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  280. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  281. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  282. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  283. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  284. ni mirum quia multa modis communia multis
  285. multarum rerum in rebus primordia mixta
  286. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  287. atque eadem magni refert primordia saepe
  288. cum quibus et quali positura contineantur
  289. et quos inter se dent motus accipiantque;
  290. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  291. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  292. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  293. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  294. multa elementa vides multis communia verbis,
  295. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  296. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  297. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  298. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  299. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  300. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  301. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  302. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  303. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  304. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  305. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  306. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  307. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  308. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  309. ex aurique putat micis consistere posse
  310. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  311. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  312. cetera consimili fingit ratione putatque.
  313. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  314. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  315. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  316. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  317. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  318. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  319. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  320. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  321. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  322. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  323. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  324. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  325. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  326. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  327. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  328. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  329. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  330. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  331. * * *
  332. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  333. esse et habere in se nervorum corpora parva
  334. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  335. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse