De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  2. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  3. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  4. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  5. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  6. nec ratione queunt alia temptata labare;
  7. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  8. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  9. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  10. nec capere umorem neque item manabile frigus
  11. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  12. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  13. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  14. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  15. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  16. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  17. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  18. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  19. at quoniam supra docui nil posse creari
  20. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  21. esse inmortali primordia corpore debent,
  22. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  23. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  24. sunt igitur solida primordia simplicitate
  25. nec ratione queunt alia servata per aevom
  26. ex infinito iam tempore res reparare.
  27. denique si nullam finem natura parasset
  28. frangendis rebus, iam corpora materiai
  29. usque redacta forent aevo frangente priore,
  30. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  31. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  32. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  33. quam rursus refici; qua propter longa diei
  34. infinita aetas ante acti temporis omnis
  35. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  36. numquam relicuo reparari tempore posset.