De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  2. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  3. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  4. alternis igitur ni mirum corpus inani
  5. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  6. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  7. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  8. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  9. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  10. nec ratione queunt alia temptata labare;
  11. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  12. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  13. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  14. nec capere umorem neque item manabile frigus
  15. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  16. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  17. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  18. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  19. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  20. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  21. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  22. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  23. at quoniam supra docui nil posse creari
  24. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  25. esse inmortali primordia corpore debent,
  26. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  27. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  28. sunt igitur solida primordia simplicitate
  29. nec ratione queunt alia servata per aevom
  30. ex infinito iam tempore res reparare.
  31. denique si nullam finem natura parasset
  32. frangendis rebus, iam corpora materiai
  33. usque redacta forent aevo frangente priore,
  34. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  35. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  36. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  37. quam rursus refici; qua propter longa diei
  38. infinita aetas ante acti temporis omnis
  39. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  40. numquam relicuo reparari tempore posset.
  41. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  42. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  43. et finita simul generatim tempora rebus
  44. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  45. Huc accedit uti, solidissima materiai
  46. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  47. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  48. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  49. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  50. at contra si mollia sint primordia rerum,
  51. unde queant validi silices ferrumque creari,
  52. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  53. principio fundamenti natura carebit.
  54. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  55. quorum condenso magis omnia conciliatu
  56. artari possunt validasque ostendere viris.
  57. porro si nullast frangendis reddita finis
  58. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  59. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  60. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  61. at quoniam fragili natura praedita constant,
  62. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  63. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  64. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  65. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  66. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  67. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  68. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  69. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  70. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  71. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  72. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  73. commutari aliqua possent ratione revicta,
  74. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  75. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  76. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  77. nec totiens possent generatim saecla referre
  78. naturam mores victum motusque parentum.
  79. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  80. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  81. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  82. et minima constat natura nec fuit umquam
  83. per se secretum neque post hac esse valebit,
  84. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  85. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  86. agmine condenso naturam corporis explent;
  87. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  88. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  89. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  90. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  91. non ex illorum conventu conciliata,
  92. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  93. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  94. concedit natura reservans semina rebus.
  95. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  96. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  97. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  98. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  99. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  100. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  101. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  102. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  103. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  104. credere posse animum, victus fateare necessest
  105. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  106. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  107. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  108. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  109. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  110. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  111. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  112. non possunt ea quae debet genitalis habere
  113. materies, varios conexus pondera plagas
  114. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  115. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  116. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  117. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  118. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  119. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  120. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  121. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  122. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  123. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  124. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  125. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  126. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  127. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  128. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  129. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  130. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  131. languidior porro disiectis disque supatis.
  132. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  133. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  134. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  135. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  136. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  137. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  138. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  139. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  140. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  141. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  142. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  143. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  144. ut videas non e stipatis partibus esse.
  145. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  146. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  147. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  148. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  149. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  150. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  151. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  152. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  153. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  154. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  155. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  156. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  157. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  158. naturam res et convertunt corpora sese,
  159. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  160. nil referret enim quaedam decedere, abire
  161. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  162. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  163. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  164. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  165. concursus motus ordo positura figurae
  166. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  167. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  168. praeterea rei quae corpora mittere possit
  169. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  170. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  171. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  172. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  173. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  174. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  175. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  176. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  177. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  178. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  179. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  180. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  181. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  182. et velit ardoris naturam linquere solam,
  183. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  184. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  185. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  186. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  187. et qui principium gignundis aera rebus
  188. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  189. fingere res ipsum per se terramve creare
  190. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  191. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  192. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  193. aera iungentes igni terramque liquori,
  194. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  195. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  196. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  197. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  198. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  199. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  200. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  201. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  202. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  203. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  204. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  205. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  206. quae cum magna modis multis miranda videtur
  207. gentibus humanis regio visendaque fertur
  208. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  209. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  210. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  211. carmina quin etiam divini pectoris eius
  212. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  213. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  214. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  215. partibus egregie multis multoque minores,
  216. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  217. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  218. sanctius et multo certa ratione magis quam
  219. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  220. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  221. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  222. Primum quod motus exempto rebus inani
  223. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  224. aera solem ignem terras animalia frugis
  225. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  226. deinde quod omnino finem non esse secandis
  227. corporibus facient neque pausam stare fragori
  228. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  229. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  230. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  231. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  232. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  233. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  234. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  235. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  236. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  237. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  238. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  239. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  240. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  241. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  242. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  243. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  244. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  245. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  246. quam contra res illorum retroque putari?
  247. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  248. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  249. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  250. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  251. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  252. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  253. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  254. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  255. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  256. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  257. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  258. at primordia gignundis in rebus oportet
  259. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  260. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  261. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  262. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  263. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  264. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  265. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  266. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  267. nec cessare haec inter se mutare, meare
  268. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  269. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  270. immutabile enim quiddam superare necessest,
  271. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  272. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  273. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  274. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  275. in commutatum veniunt, constare necessest
  276. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  277. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  278. quin potius tali natura praedita quaedam
  279. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  280. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  281. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  282. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  283. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  284. aeris e terra res omnis crescere alique;
  285. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  286. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  287. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  288. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  289. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  290. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  291. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  292. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  293. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  294. ni mirum quia multa modis communia multis
  295. multarum rerum in rebus primordia mixta
  296. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  297. atque eadem magni refert primordia saepe
  298. cum quibus et quali positura contineantur
  299. et quos inter se dent motus accipiantque;
  300. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  301. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  302. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  303. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  304. multa elementa vides multis communia verbis,
  305. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  306. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  307. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  308. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  309. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  310. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  311. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  312. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  313. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  314. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  315. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  316. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  317. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  318. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  319. ex aurique putat micis consistere posse
  320. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  321. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  322. cetera consimili fingit ratione putatque.
  323. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  324. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  325. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  326. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  327. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  328. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  329. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  330. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  331. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  332. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  333. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  334. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  335. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  336. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  337. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  338. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  339. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  340. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  341. * * *
  342. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  343. esse et habere in se nervorum corpora parva
  344. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  345. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  346. ex alienigenis rebus constare putetur,
  347. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  348. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  349. si sunt in terris, terram constare necessest
  350. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  351. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  352. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  353. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  354. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  355. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  356. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  357. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  358. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  359. apparere unum, cuius sint plurima mixta