De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  2. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  3. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  4. alternis igitur ni mirum corpus inani
  5. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  6. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  7. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  8. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  9. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  10. nec ratione queunt alia temptata labare;
  11. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  12. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  13. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  14. nec capere umorem neque item manabile frigus
  15. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  16. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  17. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  18. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  19. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  20. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  21. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  22. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  23. at quoniam supra docui nil posse creari
  24. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  25. esse inmortali primordia corpore debent,
  26. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  27. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  28. sunt igitur solida primordia simplicitate
  29. nec ratione queunt alia servata per aevom
  30. ex infinito iam tempore res reparare.
  31. denique si nullam finem natura parasset
  32. frangendis rebus, iam corpora materiai
  33. usque redacta forent aevo frangente priore,
  34. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  35. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  36. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  37. quam rursus refici; qua propter longa diei
  38. infinita aetas ante acti temporis omnis
  39. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  40. numquam relicuo reparari tempore posset.
  41. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  42. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  43. et finita simul generatim tempora rebus
  44. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  45. Huc accedit uti, solidissima materiai
  46. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  47. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  48. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  49. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  50. at contra si mollia sint primordia rerum,
  51. unde queant validi silices ferrumque creari,
  52. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  53. principio fundamenti natura carebit.
  54. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  55. quorum condenso magis omnia conciliatu
  56. artari possunt validasque ostendere viris.
  57. porro si nullast frangendis reddita finis
  58. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  59. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  60. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  61. at quoniam fragili natura praedita constant,
  62. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  63. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  64. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  65. crescendi rebus constat vitamque tenendi,