De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  2. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  3. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  4. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  5. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  6. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  7. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  8. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  9. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  10. appellare suemus et haec eadem usurpare
  11. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  12. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  13. in terris oppressa gravi sub religione,
  14. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  15. horribili super aspectu mortalibus instans,
  16. primum Graius homo mortalis tollere contra
  17. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  18. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  19. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  20. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  21. naturae primus portarum claustra cupiret.
  22. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  23. processit longe flammantia moenia mundi
  24. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  25. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  26. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  27. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  28. quare religio pedibus subiecta vicissim
  29. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  30. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  31. impia te rationis inire elementa viamque
  32. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  33. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  34. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  35. Iphianassai turparunt sanguine foede
  36. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  37. cui simul infula virgineos circum data comptus
  38. ex utraque pari malarum parte profusast,
  39. et maestum simul ante aras adstare parentem
  40. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  41. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  42. muta metu terram genibus summissa petebat.
  43. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  44. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  45. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  46. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  47. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  48. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  49. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  50. exitus ut classi felix faustusque daretur.