De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  2. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  3. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  4. materiem circum solidam constare necessest;
  5. nec res ulla potest vera ratione probari
  6. corpore inane suo celare atque intus habere,
  7. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  8. id porro nihil esse potest nisi materiai
  9. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  10. materies igitur, solido quae corpore constat,
  11. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  12. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  13. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  14. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  15. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  16. alternis igitur ni mirum corpus inani
  17. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  18. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  19. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  20. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  21. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  22. nec ratione queunt alia temptata labare;
  23. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  24. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  25. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  26. nec capere umorem neque item manabile frigus
  27. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  28. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  29. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  30. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  31. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  32. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  33. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  34. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  35. at quoniam supra docui nil posse creari
  36. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  37. esse inmortali primordia corpore debent,
  38. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  39. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  40. sunt igitur solida primordia simplicitate
  41. nec ratione queunt alia servata per aevom
  42. ex infinito iam tempore res reparare.
  43. denique si nullam finem natura parasset
  44. frangendis rebus, iam corpora materiai
  45. usque redacta forent aevo frangente priore,
  46. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  47. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  48. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  49. quam rursus refici; qua propter longa diei
  50. infinita aetas ante acti temporis omnis
  51. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  52. numquam relicuo reparari tempore posset.
  53. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  54. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  55. et finita simul generatim tempora rebus
  56. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  57. Huc accedit uti, solidissima materiai
  58. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  59. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  60. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  61. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  62. at contra si mollia sint primordia rerum,
  63. unde queant validi silices ferrumque creari,
  64. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  65. principio fundamenti natura carebit.
  66. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  67. quorum condenso magis omnia conciliatu
  68. artari possunt validasque ostendere viris.
  69. porro si nullast frangendis reddita finis
  70. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  71. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  72. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  73. at quoniam fragili natura praedita constant,
  74. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  75. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  76. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  77. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  78. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  79. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  80. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  81. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  82. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  83. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  84. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  85. commutari aliqua possent ratione revicta,
  86. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  87. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  88. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  89. nec totiens possent generatim saecla referre
  90. naturam mores victum motusque parentum.
  91. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  92. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  93. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  94. et minima constat natura nec fuit umquam
  95. per se secretum neque post hac esse valebit,
  96. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  97. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  98. agmine condenso naturam corporis explent;
  99. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  100. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  101. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  102. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  103. non ex illorum conventu conciliata,
  104. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  105. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  106. concedit natura reservans semina rebus.
  107. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  108. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  109. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  110. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  111. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  112. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  113. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  114. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  115. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  116. credere posse animum, victus fateare necessest
  117. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  118. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  119. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  120. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  121. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  122. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  123. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  124. non possunt ea quae debet genitalis habere
  125. materies, varios conexus pondera plagas
  126. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  127. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  128. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  129. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  130. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  131. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  132. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  133. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  134. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  135. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  136. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  137. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  138. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  139. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  140. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  141. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  142. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  143. languidior porro disiectis disque supatis.
  144. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  145. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  146. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  147. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  148. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  149. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  150. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  151. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  152. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  153. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  154. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  155. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  156. ut videas non e stipatis partibus esse.
  157. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  158. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  159. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  160. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  161. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  162. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  163. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  164. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  165. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  166. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  167. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  168. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  169. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  170. naturam res et convertunt corpora sese,
  171. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  172. nil referret enim quaedam decedere, abire
  173. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  174. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  175. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  176. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  177. concursus motus ordo positura figurae
  178. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  179. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  180. praeterea rei quae corpora mittere possit
  181. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  182. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  183. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  184. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  185. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  186. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  187. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  188. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  189. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  190. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  191. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  192. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  193. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  194. et velit ardoris naturam linquere solam,
  195. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  196. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  197. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  198. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  199. et qui principium gignundis aera rebus
  200. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  201. fingere res ipsum per se terramve creare
  202. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  203. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  204. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  205. aera iungentes igni terramque liquori,
  206. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  207. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  208. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  209. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  210. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  211. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  212. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  213. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  214. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  215. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  216. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis