De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  2. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  3. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  4. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  5. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  6. materiem circum solidam constare necessest;
  7. nec res ulla potest vera ratione probari
  8. corpore inane suo celare atque intus habere,
  9. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  10. id porro nihil esse potest nisi materiai
  11. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  12. materies igitur, solido quae corpore constat,
  13. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  14. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  15. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  16. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  17. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  18. alternis igitur ni mirum corpus inani
  19. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  20. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  21. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  22. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta