De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  2. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  3. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  4. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  5. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  6. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  7. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  8. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  9. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  10. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  11. appellare suemus et haec eadem usurpare
  12. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  13. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  14. in terris oppressa gravi sub religione,
  15. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  16. horribili super aspectu mortalibus instans,
  17. primum Graius homo mortalis tollere contra
  18. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  19. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  20. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  21. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  22. naturae primus portarum claustra cupiret.
  23. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  24. processit longe flammantia moenia mundi
  25. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  26. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  27. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  28. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  29. quare religio pedibus subiecta vicissim
  30. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  31. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  32. impia te rationis inire elementa viamque
  33. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  34. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  35. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  36. Iphianassai turparunt sanguine foede
  37. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  38. cui simul infula virgineos circum data comptus
  39. ex utraque pari malarum parte profusast,
  40. et maestum simul ante aras adstare parentem
  41. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  42. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  43. muta metu terram genibus summissa petebat.
  44. nec miserae prodesse in tali tempore quibat,
  45. quod patrio princeps donarat nomine regem;
  46. nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras
  47. deductast, non ut sollemni more sacrorum
  48. perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
  49. sed casta inceste nubendi tempore in ipso
  50. hostia concideret mactatu maesta parentis,
  51. exitus ut classi felix faustusque daretur.
  52. tantum religio potuit suadere malorum.
  53. Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum
  54. terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
  55. quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt
  56. somnia, quae vitae rationes vertere possint
  57. fortunasque tuas omnis turbare timore!
  58. et merito; nam si certam finem esse viderent
  59. aerumnarum homines, aliqua ratione valerent
  60. religionibus atque minis obsistere vatum.
  61. nunc ratio nulla est restandi, nulla facultas,
  62. aeternas quoniam poenas in morte timendum.
  63. ignoratur enim quae sit natura animai,
  64. nata sit an contra nascentibus insinuetur
  65. et simul intereat nobiscum morte dirempta
  66. an tenebras Orci visat vastasque lacunas
  67. an pecudes alias divinitus insinuet se,
  68. Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno
  69. detulit ex Helicone perenni fronde coronam,
  70. per gentis Italas hominum quae clara clueret;
  71. etsi praeterea tamen esse Acherusia templa
  72. Ennius aeternis exponit versibus edens,
  73. quo neque permaneant animae neque corpora nostra,
  74. sed quaedam simulacra modis pallentia miris;
  75. unde sibi exortam semper florentis Homeri
  76. commemorat speciem lacrimas effundere salsas
  77. coepisse et rerum naturam expandere dictis.
  78. qua propter bene cum superis de rebus habenda
  79. nobis est ratio, solis lunaeque meatus
  80. qua fiant ratione, et qua vi quaeque gerantur
  81. in terris, tunc cum primis ratione sagaci
  82. unde anima atque animi constet natura videndum,
  83. et quae res nobis vigilantibus obvia mentes
  84. terrificet morbo adfectis somnoque sepultis,
  85. cernere uti videamur eos audireque coram,
  86. morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
  87. Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
  88. difficile inlustrare Latinis versibus esse,
  89. multa novis verbis praesertim cum sit agendum
  90. propter egestatem linguae et rerum novitatem;
  91. sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
  92. suavis amicitiae quemvis efferre laborem
  93. suadet et inducit noctes vigilare serenas
  94. quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
  95. clara tuae possim praepandere lumina menti,
  96. res quibus occultas penitus convisere possis.
  97. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  98. non radii solis neque lucida tela diei
  99. discutiant, sed naturae species ratioque.
  100. Principium cuius hinc nobis exordia sumet,
  101. nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam.
  102. quippe ita formido mortalis continet omnis,
  103. quod multa in terris fieri caeloque tuentur,
  104. quorum operum causas nulla ratione videre
  105. possunt ac fieri divino numine rentur.
  106. quas ob res ubi viderimus nil posse creari
  107. de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde
  108. perspiciemus, et unde queat res quaeque creari
  109. et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
  110. Nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  111. omne genus nasci posset, nil semine egeret.
  112. e mare primum homines, e terra posset oriri
  113. squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
  114. armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
  115. incerto partu culta ac deserta tenerent.
  116. nec fructus idem arboribus constare solerent,
  117. sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
  118. quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
  119. qui posset mater rebus consistere certa?
  120. at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
  121. inde enascitur atque oras in luminis exit,
  122. materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
  123. atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
  124. quod certis in rebus inest secreta facultas.
  125. Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
  126. vites autumno fundi suadente videmus,
  127. si non, certa suo quia tempore semina rerum
  128. cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
  129. dum tempestates adsunt et vivida tellus
  130. tuto res teneras effert in luminis oras?
  131. quod si de nihilo fierent, subito exorerentur
  132. incerto spatio atque alienis partibus anni,
  133. quippe ubi nulla forent primordia, quae genitali
  134. concilio possent arceri tempore iniquo.
  135. Nec porro augendis rebus spatio foret usus
  136. seminis ad coitum, si e nilo crescere possent;
  137. nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis
  138. e terraque exorta repente arbusta salirent.
  139. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando
  140. paulatim crescunt, ut par est semine certo,
  141. crescentesque genus servant; ut noscere possis
  142. quicque sua de materia grandescere alique.
  143. Huc accedit uti sine certis imbribus anni
  144. laetificos nequeat fetus submittere tellus
  145. nec porro secreta cibo natura animantum
  146. propagare genus possit vitamque tueri;
  147. ut potius multis communia corpora rebus
  148. multa putes esse, ut verbis elementa videmus,
  149. quam sine principiis ullam rem existere posse.
  150. Denique cur homines tantos natura parare
  151. non potuit, pedibus qui pontum per vada possent
  152. transire et magnos manibus divellere montis
  153. multaque vivendo vitalia vincere saecla,
  154. si non, materies quia rebus reddita certast
  155. gignundis, e qua constat quid possit oriri?
  156. nil igitur fieri de nilo posse fatendumst,
  157. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  158. aeris in teneras possint proferrier auras.
  159. Postremo quoniam incultis praestare videmus
  160. culta loca et manibus melioris reddere fetus,
  161. esse videlicet in terris primordia rerum
  162. quae nos fecundas vertentes vomere glebas
  163. terraique solum subigentes cimus ad ortus;
  164. quod si nulla forent, nostro sine quaeque labore
  165. sponte sua multo fieri meliora videres.
  166. Huc accedit uti quicque in sua corpora rursum
  167. dissoluat natura neque ad nihilum interemat res.
  168. nam siquid mortale e cunctis partibus esset,
  169. ex oculis res quaeque repente erepta periret;
  170. nulla vi foret usus enim, quae partibus eius
  171. discidium parere et nexus exsolvere posset.
  172. quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
  173. donec vis obiit, quae res diverberet ictu
  174. aut intus penetret per inania dissoluatque,
  175. nullius exitium patitur natura videri.
  176. Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas,
  177. si penitus peremit consumens materiem omnem,
  178. unde animale genus generatim in lumina vitae
  179. redducit Venus, aut redductum daedala tellus
  180. unde alit atque auget generatim pabula praebens?
  181. unde mare ingenuei fontes externaque longe
  182. flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
  183. omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
  184. infinita aetas consumpse ante acta diesque.
  185. quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
  186. e quibus haec rerum consistit summa refecta,
  187. inmortali sunt natura praedita certe.
  188. haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
  189. Denique res omnis eadem vis causaque volgo
  190. conficeret, nisi materies aeterna teneret,
  191. inter se nexus minus aut magis indupedita;
  192. tactus enim leti satis esset causa profecto,
  193. quippe ubi nulla forent aeterno corpore, quorum
  194. contextum vis deberet dissolvere quaeque.
  195. at nunc, inter se quia nexus principiorum
  196. dissimiles constant aeternaque materies est,
  197. incolumi remanent res corpore, dum satis acris
  198. vis obeat pro textura cuiusque reperta.
  199. haud igitur redit ad nihilum res ulla, sed omnes
  200. discidio redeunt in corpora materiai.
  201. postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether
  202. in gremium matris terrai praecipitavit;
  203. at nitidae surgunt fruges ramique virescunt
  204. arboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.
  205. hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,
  206. hinc laetas urbes pueris florere videmus
  207. frondiferasque novis avibus canere undique silvas,
  208. hinc fessae pecudes pinguis per pabula laeta
  209. corpora deponunt et candens lacteus umor
  210. uberibus manat distentis, hinc nova proles
  211. artubus infirmis teneras lasciva per herbas
  212. ludit lacte mero mentes perculsa novellas.
  213. haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,
  214. quando alit ex alio reficit natura nec ullam
  215. rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
  216. Nunc age, res quoniam docui non posse creari
  217. de nihilo neque item genitas ad nil revocari,
  218. ne qua forte tamen coeptes diffidere dictis,
  219. quod nequeunt oculis rerum primordia cerni,
  220. accipe praeterea quae corpora tute necessest
  221. confiteare esse in rebus nec posse videri.
  222. Principio venti vis verberat incita corpus
  223. ingentisque ruit navis et nubila differt,
  224. inter dum rapido percurrens turbine campos
  225. arboribus magnis sternit montisque supremos
  226. silvifragis vexat flabris: ita perfurit acri
  227. cum fremitu saevitque minaci murmure pontus.
  228. sunt igitur venti ni mirum corpora caeca,
  229. quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli
  230. verrunt ac subito vexantia turbine raptant,
  231. nec ratione fluunt alia stragemque propagant
  232. et cum mollis aquae fertur natura repente
  233. flumine abundanti, quam largis imbribus auget
  234. montibus ex altis magnus decursus aquai
  235. fragmina coniciens silvarum arbustaque tota,
  236. nec validi possunt pontes venientis aquai
  237. vim subitam tolerare: ita magno turbidus imbri
  238. molibus incurrit validis cum viribus amnis,
  239. dat sonitu magno stragem volvitque sub undis
  240. grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.
  241. sic igitur debent venti quoque flamina ferri,
  242. quae vel uti validum cum flumen procubuere
  243. quam libet in partem, trudunt res ante ruuntque
  244. impetibus crebris, inter dum vertice torto
  245. corripiunt rapidique rotanti turbine portant.
  246. quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca,
  247. quandoquidem factis et moribus aemula magnis
  248. amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.
  249. Tum porro varios rerum sentimus odores
  250. nec tamen ad naris venientis cernimus umquam
  251. nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus
  252. usurpare oculis nec voces cernere suemus;
  253. quae tamen omnia corporea constare necessest
  254. natura, quoniam sensus inpellere possunt;
  255. tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res.
  256. Denique fluctifrago suspensae in litore vestis
  257. uvescunt, eaedem dispansae in sole serescunt.