De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  2. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  3. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  4. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  5. Principio quoniam duplex natura duarum
  6. dissimilis rerum longe constare repertast,
  7. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  8. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  9. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  10. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  11. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  12. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  13. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  14. materiem circum solidam constare necessest;
  15. nec res ulla potest vera ratione probari
  16. corpore inane suo celare atque intus habere,
  17. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  18. id porro nihil esse potest nisi materiai
  19. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  20. materies igitur, solido quae corpore constat,
  21. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  22. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  23. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  24. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  25. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  26. alternis igitur ni mirum corpus inani
  27. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  28. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  29. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  30. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  31. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  32. nec ratione queunt alia temptata labare;
  33. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  34. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  35. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  36. nec capere umorem neque item manabile frigus
  37. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  38. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  39. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  40. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  41. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  42. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  43. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  44. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  45. at quoniam supra docui nil posse creari
  46. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  47. esse inmortali primordia corpore debent,
  48. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  49. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  50. sunt igitur solida primordia simplicitate
  51. nec ratione queunt alia servata per aevom
  52. ex infinito iam tempore res reparare.
  53. denique si nullam finem natura parasset
  54. frangendis rebus, iam corpora materiai
  55. usque redacta forent aevo frangente priore,
  56. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  57. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  58. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  59. quam rursus refici; qua propter longa diei
  60. infinita aetas ante acti temporis omnis
  61. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  62. numquam relicuo reparari tempore posset.
  63. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  64. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  65. et finita simul generatim tempora rebus
  66. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  67. Huc accedit uti, solidissima materiai
  68. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  69. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  70. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  71. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  72. at contra si mollia sint primordia rerum,
  73. unde queant validi silices ferrumque creari,
  74. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  75. principio fundamenti natura carebit.
  76. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  77. quorum condenso magis omnia conciliatu
  78. artari possunt validasque ostendere viris.
  79. porro si nullast frangendis reddita finis
  80. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  81. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  82. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  83. at quoniam fragili natura praedita constant,
  84. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  85. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  86. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  87. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  88. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  89. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  90. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  91. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  92. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  93. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  94. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  95. commutari aliqua possent ratione revicta,
  96. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  97. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  98. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  99. nec totiens possent generatim saecla referre
  100. naturam mores victum motusque parentum.
  101. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  102. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  103. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  104. et minima constat natura nec fuit umquam
  105. per se secretum neque post hac esse valebit,
  106. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  107. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  108. agmine condenso naturam corporis explent;
  109. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  110. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  111. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  112. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  113. non ex illorum conventu conciliata,
  114. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  115. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  116. concedit natura reservans semina rebus.
  117. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  118. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  119. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  120. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  121. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  122. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  123. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  124. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  125. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  126. credere posse animum, victus fateare necessest
  127. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  128. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  129. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  130. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  131. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  132. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  133. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  134. non possunt ea quae debet genitalis habere
  135. materies, varios conexus pondera plagas
  136. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  137. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  138. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  139. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  140. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  141. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  142. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  143. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  144. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  145. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  146. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  147. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  148. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  149. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  150. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  151. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  152. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  153. languidior porro disiectis disque supatis.
  154. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  155. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  156. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  157. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  158. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  159. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  160. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  161. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  162. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  163. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  164. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  165. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  166. ut videas non e stipatis partibus esse.
  167. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  168. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  169. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  170. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  171. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  172. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  173. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  174. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  175. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  176. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  177. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  178. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  179. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  180. naturam res et convertunt corpora sese,
  181. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  182. nil referret enim quaedam decedere, abire
  183. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  184. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  185. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  186. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  187. concursus motus ordo positura figurae
  188. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  189. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  190. praeterea rei quae corpora mittere possit
  191. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  192. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  193. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  194. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  195. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  196. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  197. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  198. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  199. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  200. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  201. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  202. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  203. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  204. et velit ardoris naturam linquere solam,
  205. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  206. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  207. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  208. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  209. et qui principium gignundis aera rebus
  210. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  211. fingere res ipsum per se terramve creare
  212. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  213. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  214. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  215. aera iungentes igni terramque liquori,
  216. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  217. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  218. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  219. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  220. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  221. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  222. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  223. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  224. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  225. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  226. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  227. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  228. quae cum magna modis multis miranda videtur
  229. gentibus humanis regio visendaque fertur
  230. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  231. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  232. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  233. carmina quin etiam divini pectoris eius
  234. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  235. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  236. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  237. partibus egregie multis multoque minores,
  238. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  239. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  240. sanctius et multo certa ratione magis quam
  241. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  242. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  243. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  244. Primum quod motus exempto rebus inani
  245. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  246. aera solem ignem terras animalia frugis
  247. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  248. deinde quod omnino finem non esse secandis
  249. corporibus facient neque pausam stare fragori