De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  2. sensimus infuso lympharum rore superne.
  3. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  4. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  5. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  6. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  7. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  8. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  9. Principio quoniam duplex natura duarum
  10. dissimilis rerum longe constare repertast,
  11. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  12. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  13. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  14. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  15. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  16. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  17. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  18. materiem circum solidam constare necessest;
  19. nec res ulla potest vera ratione probari
  20. corpore inane suo celare atque intus habere,
  21. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  22. id porro nihil esse potest nisi materiai
  23. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  24. materies igitur, solido quae corpore constat,
  25. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  26. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  27. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  28. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  29. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  30. alternis igitur ni mirum corpus inani
  31. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  32. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  33. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  34. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  35. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  36. nec ratione queunt alia temptata labare;
  37. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  38. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  39. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  40. nec capere umorem neque item manabile frigus
  41. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  42. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  43. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  44. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  45. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  46. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  47. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  48. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  49. at quoniam supra docui nil posse creari
  50. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  51. esse inmortali primordia corpore debent,
  52. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  53. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  54. sunt igitur solida primordia simplicitate
  55. nec ratione queunt alia servata per aevom
  56. ex infinito iam tempore res reparare.
  57. denique si nullam finem natura parasset
  58. frangendis rebus, iam corpora materiai
  59. usque redacta forent aevo frangente priore,
  60. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  61. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  62. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  63. quam rursus refici; qua propter longa diei
  64. infinita aetas ante acti temporis omnis
  65. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  66. numquam relicuo reparari tempore posset.
  67. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  68. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  69. et finita simul generatim tempora rebus
  70. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  71. Huc accedit uti, solidissima materiai
  72. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  73. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  74. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  75. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  76. at contra si mollia sint primordia rerum,
  77. unde queant validi silices ferrumque creari,
  78. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  79. principio fundamenti natura carebit.
  80. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  81. quorum condenso magis omnia conciliatu
  82. artari possunt validasque ostendere viris.
  83. porro si nullast frangendis reddita finis
  84. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  85. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  86. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  87. at quoniam fragili natura praedita constant,
  88. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  89. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  90. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  91. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  92. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  93. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  94. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  95. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  96. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  97. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  98. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  99. commutari aliqua possent ratione revicta,
  100. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  101. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  102. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  103. nec totiens possent generatim saecla referre
  104. naturam mores victum motusque parentum.
  105. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  106. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  107. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  108. et minima constat natura nec fuit umquam
  109. per se secretum neque post hac esse valebit,
  110. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  111. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  112. agmine condenso naturam corporis explent;
  113. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  114. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  115. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  116. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  117. non ex illorum conventu conciliata,
  118. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  119. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  120. concedit natura reservans semina rebus.
  121. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  122. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  123. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  124. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  125. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  126. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  127. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  128. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  129. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  130. credere posse animum, victus fateare necessest
  131. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  132. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  133. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  134. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  135. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  136. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  137. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  138. non possunt ea quae debet genitalis habere
  139. materies, varios conexus pondera plagas
  140. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  141. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  142. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  143. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  144. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  145. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  146. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  147. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  148. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  149. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  150. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  151. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  152. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  153. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  154. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  155. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  156. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  157. languidior porro disiectis disque supatis.
  158. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  159. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  160. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  161. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  162. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  163. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  164. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  165. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  166. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  167. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  168. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  169. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  170. ut videas non e stipatis partibus esse.
  171. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  172. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  173. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  174. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  175. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  176. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  177. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  178. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  179. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  180. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  181. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  182. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  183. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  184. naturam res et convertunt corpora sese,
  185. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  186. nil referret enim quaedam decedere, abire
  187. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  188. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  189. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  190. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  191. concursus motus ordo positura figurae
  192. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  193. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  194. praeterea rei quae corpora mittere possit
  195. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  196. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  197. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  198. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  199. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  200. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  201. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  202. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  203. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  204. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  205. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  206. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  207. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  208. et velit ardoris naturam linquere solam,
  209. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  210. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  211. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  212. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  213. et qui principium gignundis aera rebus
  214. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  215. fingere res ipsum per se terramve creare
  216. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  217. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  218. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  219. aera iungentes igni terramque liquori,
  220. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  221. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  222. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  223. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  224. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  225. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  226. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  227. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  228. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  229. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  230. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  231. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  232. quae cum magna modis multis miranda videtur
  233. gentibus humanis regio visendaque fertur
  234. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  235. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  236. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  237. carmina quin etiam divini pectoris eius
  238. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  239. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  240. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  241. partibus egregie multis multoque minores,
  242. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  243. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  244. sanctius et multo certa ratione magis quam
  245. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  246. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  247. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  248. Primum quod motus exempto rebus inani
  249. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  250. aera solem ignem terras animalia frugis
  251. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  252. deinde quod omnino finem non esse secandis
  253. corporibus facient neque pausam stare fragori
  254. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  255. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  256. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  257. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  258. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  259. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  260. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  261. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  262. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  263. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  264. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  265. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  266. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  267. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  268. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  269. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  270. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  271. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  272. quam contra res illorum retroque putari?
  273. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  274. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  275. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  276. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  277. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  278. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  279. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  280. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  281. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  282. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  283. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  284. at primordia gignundis in rebus oportet
  285. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  286. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  287. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  288. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  289. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  290. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  291. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  292. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  293. nec cessare haec inter se mutare, meare
  294. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  295. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  296. immutabile enim quiddam superare necessest,
  297. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  298. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  299. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  300. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  301. in commutatum veniunt, constare necessest
  302. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  303. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  304. quin potius tali natura praedita quaedam
  305. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  306. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  307. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  308. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  309. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  310. aeris e terra res omnis crescere alique;
  311. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  312. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  313. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  314. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  315. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  316. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  317. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  318. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  319. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  320. ni mirum quia multa modis communia multis
  321. multarum rerum in rebus primordia mixta
  322. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  323. atque eadem magni refert primordia saepe
  324. cum quibus et quali positura contineantur
  325. et quos inter se dent motus accipiantque;
  326. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  327. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  328. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  329. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  330. multa elementa vides multis communia verbis,
  331. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  332. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  333. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  334. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  335. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  336. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  337. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  338. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  339. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  340. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  341. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  342. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  343. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  344. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  345. ex aurique putat micis consistere posse
  346. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  347. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  348. cetera consimili fingit ratione putatque.
  349. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  350. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  351. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  352. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  353. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  354. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  355. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  356. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  357. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  358. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  359. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  360. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  361. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  362. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  363. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  364. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  365. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  366. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  367. * * *
  368. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  369. esse et habere in se nervorum corpora parva
  370. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  371. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  372. ex alienigenis rebus constare putetur,
  373. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  374. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  375. si sunt in terris, terram constare necessest
  376. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  377. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  378. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  379. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  380. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  381. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  382. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  383. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  384. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  385. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  386. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  387. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  388. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  389. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  390. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  391. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  392. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  393. et latices dulcis guttas similique sapore
  394. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  395. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  396. herbarum genera et fruges frondesque videri
  397. dispertita inter terram latitare minute,
  398. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  399. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  400. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  401. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  402. verum semina multimodis inmixta latere
  403. multarum rerum in rebus communia debent.
  404. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  405. arboribus vicina cacumina summa terantur
  406. inter se validis facere id cogentibus austris,
  407. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  408. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  409. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  410. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  411. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  412. non possent ullum tempus celarier ignes,
  413. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  414. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  415. permagni referre eadem primordia saepe
  416. cum quibus et quali positura contineantur
  417. et quos inter se dent motus accipiantque,
  418. atque eadem paulo inter se mutata creare
  419. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  420. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  421. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  422. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  423. si fieri non posse putas, quin materiai
  424. corpora consimili natura praedita fingas,
  425. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  426. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  427. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  428. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  429. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  430. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  431. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  432. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  433. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  434. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  435. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  436. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  437. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  438. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  439. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  440. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  441. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  442. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  443. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  444. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  445. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  446. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  447. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  448. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  449. sed potius tali facto recreata valescat,
  450. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  451. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  452. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  453. carmine Pierio rationem exponere nostram
  454. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  455. si tibi forte animum tali ratione tenere
  456. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  457. naturam rerum, qua constet compta figura.
  458. Sed quoniam docui solidissima materiai
  459. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  460. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  461. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  462. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  463. pervideamus utrum finitum funditus omne
  464. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  465. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  466. finitumst; namque extremum debebat habere.
  467. extremum porro nullius posse videtur
  468. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  469. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  470. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  471. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  472. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  473. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  474. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  475. Praeterea si iam finitum constituatur
  476. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  477. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  478. id validis utrum contortum viribus ire
  479. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  480. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  481. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  482. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  483. cogit ut exempta concedas fine patere.
  484. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  485. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  486. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  487. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  488. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  489. fiet uti nusquam possit consistere finis
  490. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  491. Praeterea spatium summai totius omne
  492. undique si inclusum certis consisteret oris
  493. finitumque foret, iam copia materiai
  494. undique ponderibus solidis confluxet ad imum