De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partim concilio quae constant principiorum.
  2. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  3. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  4. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  5. in rebus solido reperiri corpore posse.
  6. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  7. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  8. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  9. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  10. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  11. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  12. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  13. sensimus infuso lympharum rore superne.
  14. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  15. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  16. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  17. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  18. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  19. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  20. Principio quoniam duplex natura duarum
  21. dissimilis rerum longe constare repertast,
  22. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  23. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  24. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  25. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  26. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  27. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  28. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  29. materiem circum solidam constare necessest;
  30. nec res ulla potest vera ratione probari
  31. corpore inane suo celare atque intus habere,
  32. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  33. id porro nihil esse potest nisi materiai
  34. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  35. materies igitur, solido quae corpore constat,
  36. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  37. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  38. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  39. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  40. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  41. alternis igitur ni mirum corpus inani
  42. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  43. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  44. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  45. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  46. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  47. nec ratione queunt alia temptata labare;
  48. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  49. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  50. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  51. nec capere umorem neque item manabile frigus
  52. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  53. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  54. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  55. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  56. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  57. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  58. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  59. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  60. at quoniam supra docui nil posse creari
  61. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  62. esse inmortali primordia corpore debent,
  63. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  64. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  65. sunt igitur solida primordia simplicitate
  66. nec ratione queunt alia servata per aevom
  67. ex infinito iam tempore res reparare.
  68. denique si nullam finem natura parasset
  69. frangendis rebus, iam corpora materiai
  70. usque redacta forent aevo frangente priore,
  71. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  72. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  73. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  74. quam rursus refici; qua propter longa diei
  75. infinita aetas ante acti temporis omnis
  76. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  77. numquam relicuo reparari tempore posset.
  78. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  79. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  80. et finita simul generatim tempora rebus
  81. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  82. Huc accedit uti, solidissima materiai
  83. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  84. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  85. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  86. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  87. at contra si mollia sint primordia rerum,
  88. unde queant validi silices ferrumque creari,
  89. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  90. principio fundamenti natura carebit.
  91. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  92. quorum condenso magis omnia conciliatu
  93. artari possunt validasque ostendere viris.
  94. porro si nullast frangendis reddita finis
  95. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  96. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  97. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  98. at quoniam fragili natura praedita constant,
  99. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  100. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  101. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  102. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  103. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  104. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  105. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  106. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  107. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  108. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  109. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  110. commutari aliqua possent ratione revicta,
  111. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  112. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  113. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  114. nec totiens possent generatim saecla referre
  115. naturam mores victum motusque parentum.
  116. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  117. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  118. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  119. et minima constat natura nec fuit umquam
  120. per se secretum neque post hac esse valebit,
  121. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  122. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  123. agmine condenso naturam corporis explent;
  124. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  125. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  126. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  127. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  128. non ex illorum conventu conciliata,
  129. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  130. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  131. concedit natura reservans semina rebus.
  132. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  133. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  134. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  135. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  136. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  137. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  138. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  139. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  140. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  141. credere posse animum, victus fateare necessest
  142. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  143. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  144. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  145. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  146. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  147. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  148. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  149. non possunt ea quae debet genitalis habere
  150. materies, varios conexus pondera plagas
  151. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  152. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  153. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  154. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  155. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  156. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  157. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  158. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  159. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  160. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  161. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  162. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  163. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  164. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  165. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  166. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  167. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  168. languidior porro disiectis disque supatis.
  169. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  170. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  171. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  172. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  173. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  174. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  175. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  176. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  177. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  178. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  179. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  180. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  181. ut videas non e stipatis partibus esse.
  182. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  183. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  184. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  185. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  186. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  187. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  188. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  189. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  190. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  191. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  192. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  193. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  194. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  195. naturam res et convertunt corpora sese,
  196. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  197. nil referret enim quaedam decedere, abire
  198. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  199. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  200. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  201. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  202. concursus motus ordo positura figurae
  203. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  204. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  205. praeterea rei quae corpora mittere possit
  206. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  207. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  208. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  209. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  210. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  211. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  212. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  213. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  214. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  215. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  216. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  217. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  218. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  219. et velit ardoris naturam linquere solam,
  220. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  221. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  222. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  223. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  224. et qui principium gignundis aera rebus
  225. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  226. fingere res ipsum per se terramve creare
  227. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  228. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  229. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  230. aera iungentes igni terramque liquori,
  231. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  232. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  233. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  234. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  235. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  236. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  237. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  238. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  239. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  240. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  241. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  242. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  243. quae cum magna modis multis miranda videtur
  244. gentibus humanis regio visendaque fertur
  245. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  246. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  247. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  248. carmina quin etiam divini pectoris eius
  249. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  250. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  251. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  252. partibus egregie multis multoque minores,
  253. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  254. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  255. sanctius et multo certa ratione magis quam
  256. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  257. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  258. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  259. Primum quod motus exempto rebus inani
  260. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  261. aera solem ignem terras animalia frugis
  262. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  263. deinde quod omnino finem non esse secandis
  264. corporibus facient neque pausam stare fragori
  265. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  266. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  267. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  268. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  269. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  270. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  271. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  272. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  273. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  274. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  275. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  276. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  277. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  278. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  279. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  280. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  281. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  282. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  283. quam contra res illorum retroque putari?
  284. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  285. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  286. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  287. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  288. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  289. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  290. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  291. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  292. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  293. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  294. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  295. at primordia gignundis in rebus oportet
  296. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  297. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  298. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  299. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  300. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  301. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  302. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  303. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  304. nec cessare haec inter se mutare, meare
  305. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  306. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  307. immutabile enim quiddam superare necessest,
  308. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  309. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  310. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  311. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  312. in commutatum veniunt, constare necessest
  313. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  314. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  315. quin potius tali natura praedita quaedam
  316. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  317. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  318. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  319. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  320. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  321. aeris e terra res omnis crescere alique;
  322. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  323. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  324. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  325. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  326. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  327. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  328. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  329. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  330. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  331. ni mirum quia multa modis communia multis
  332. multarum rerum in rebus primordia mixta
  333. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  334. atque eadem magni refert primordia saepe
  335. cum quibus et quali positura contineantur
  336. et quos inter se dent motus accipiantque;
  337. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  338. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  339. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  340. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  341. multa elementa vides multis communia verbis,
  342. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  343. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  344. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  345. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  346. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  347. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  348. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  349. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  350. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  351. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  352. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  353. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  354. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  355. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  356. ex aurique putat micis consistere posse
  357. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  358. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  359. cetera consimili fingit ratione putatque.
  360. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  361. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  362. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  363. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  364. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  365. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  366. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  367. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  368. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  369. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  370. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  371. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  372. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  373. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  374. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  375. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  376. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  377. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  378. * * *
  379. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  380. esse et habere in se nervorum corpora parva
  381. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  382. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  383. ex alienigenis rebus constare putetur,
  384. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  385. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  386. si sunt in terris, terram constare necessest
  387. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  388. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  389. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  390. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  391. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  392. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  393. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  394. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  395. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  396. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  397. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  398. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  399. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  400. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  401. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  402. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  403. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  404. et latices dulcis guttas similique sapore
  405. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  406. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  407. herbarum genera et fruges frondesque videri
  408. dispertita inter terram latitare minute,
  409. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  410. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  411. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  412. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  413. verum semina multimodis inmixta latere
  414. multarum rerum in rebus communia debent.
  415. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  416. arboribus vicina cacumina summa terantur
  417. inter se validis facere id cogentibus austris,
  418. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  419. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  420. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  421. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  422. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  423. non possent ullum tempus celarier ignes,
  424. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  425. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  426. permagni referre eadem primordia saepe
  427. cum quibus et quali positura contineantur
  428. et quos inter se dent motus accipiantque,
  429. atque eadem paulo inter se mutata creare
  430. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  431. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  432. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  433. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  434. si fieri non posse putas, quin materiai
  435. corpora consimili natura praedita fingas,
  436. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  437. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  438. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  439. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  440. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  441. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  442. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  443. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  444. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  445. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  446. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  447. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  448. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  449. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  450. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  451. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  452. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  453. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  454. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  455. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  456. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  457. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  458. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  459. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  460. sed potius tali facto recreata valescat,
  461. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  462. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  463. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  464. carmine Pierio rationem exponere nostram
  465. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  466. si tibi forte animum tali ratione tenere
  467. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  468. naturam rerum, qua constet compta figura.
  469. Sed quoniam docui solidissima materiai
  470. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  471. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  472. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  473. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  474. pervideamus utrum finitum funditus omne
  475. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  476. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  477. finitumst; namque extremum debebat habere.
  478. extremum porro nullius posse videtur
  479. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  480. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  481. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  482. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  483. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  484. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  485. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  486. Praeterea si iam finitum constituatur
  487. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  488. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  489. id validis utrum contortum viribus ire
  490. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  491. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  492. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  493. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  494. cogit ut exempta concedas fine patere.
  495. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  496. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  497. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  498. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  499. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  500. fiet uti nusquam possit consistere finis
  501. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  502. Praeterea spatium summai totius omne
  503. undique si inclusum certis consisteret oris
  504. finitumque foret, iam copia materiai
  505. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  506. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  507. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  508. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  509. ex infinito iam tempore subsidendo.
  510. at nunc ni mirum requies data principiorum
  511. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  512. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  513. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  514. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  515. ex infinito cita corpora materiai.
  516. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  517. aer dissaepit collis atque aera montes,
  518. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  519. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  520. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  521. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  522. perpetuo possint aevi labentia tractu
  523. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  524. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  525. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  526. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  527. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  528. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  529. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  530. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  531. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  532. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  533. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  534. exiguum possent horai sistere tempus;
  535. nam dispulsa suo de coetu materiai
  536. copia ferretur magnum per inane soluta,
  537. sive adeo potius numquam concreta creasset
  538. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  539. nam certe neque consilio primordia rerum
  540. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  541. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  542. sed quia multa modis multis mutata per omne
  543. ex infinito vexantur percita plagis,
  544. omne genus motus et coetus experiundo
  545. tandem deveniunt in talis disposituras,
  546. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  547. et multos etiam magnos servata per annos
  548. ut semel in motus coniectast convenientis,
  549. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  550. integrent amnes et solis terra vapore
  551. fota novet fetus summissaque gens animantum
  552. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  553. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  554. ex infinito suboriri copia posset,
  555. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  556. nam vel uti privata cibo natura animantum
  557. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  558. dissolui simul ac defecit suppeditare
  559. materies aliqua ratione aversa viai.
  560. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  561. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  562. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  563. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  564. inter dum resilire tamen coguntur et una
  565. principiis rerum spatium tempusque fugai
  566. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  567. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  568. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  569. infinita opus est vis undique materiai.
  570. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  571. in medium summae quod dicunt omnia niti
  572. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  573. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  574. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  575. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  576. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  577. nitier in terraque retro requiescere posta,
  578. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  579. et simili ratione animalia suppa vagari