De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  2. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  3. partim concilio quae constant principiorum.
  4. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  5. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  6. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  7. in rebus solido reperiri corpore posse.
  8. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  9. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  10. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  11. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  12. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  13. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  14. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  15. sensimus infuso lympharum rore superne.
  16. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  17. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  18. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  19. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  20. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  21. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  22. Principio quoniam duplex natura duarum
  23. dissimilis rerum longe constare repertast,
  24. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  25. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  26. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  27. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  28. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  29. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  30. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  31. materiem circum solidam constare necessest;
  32. nec res ulla potest vera ratione probari
  33. corpore inane suo celare atque intus habere,
  34. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  35. id porro nihil esse potest nisi materiai
  36. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  37. materies igitur, solido quae corpore constat,
  38. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  39. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  40. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  41. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  42. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  43. alternis igitur ni mirum corpus inani
  44. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  45. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  46. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  47. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  48. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  49. nec ratione queunt alia temptata labare;
  50. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  51. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  52. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  53. nec capere umorem neque item manabile frigus
  54. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  55. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  56. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  57. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  58. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  59. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  60. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  61. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  62. at quoniam supra docui nil posse creari
  63. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  64. esse inmortali primordia corpore debent,
  65. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  66. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  67. sunt igitur solida primordia simplicitate
  68. nec ratione queunt alia servata per aevom
  69. ex infinito iam tempore res reparare.
  70. denique si nullam finem natura parasset
  71. frangendis rebus, iam corpora materiai
  72. usque redacta forent aevo frangente priore,
  73. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  74. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  75. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  76. quam rursus refici; qua propter longa diei
  77. infinita aetas ante acti temporis omnis
  78. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  79. numquam relicuo reparari tempore posset.
  80. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  81. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  82. et finita simul generatim tempora rebus
  83. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  84. Huc accedit uti, solidissima materiai
  85. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  86. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  87. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  88. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  89. at contra si mollia sint primordia rerum,
  90. unde queant validi silices ferrumque creari,
  91. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  92. principio fundamenti natura carebit.
  93. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  94. quorum condenso magis omnia conciliatu
  95. artari possunt validasque ostendere viris.
  96. porro si nullast frangendis reddita finis
  97. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  98. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  99. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  100. at quoniam fragili natura praedita constant,
  101. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  102. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  103. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  104. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  105. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  106. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  107. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  108. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  109. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  110. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  111. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  112. commutari aliqua possent ratione revicta,
  113. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  114. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  115. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  116. nec totiens possent generatim saecla referre
  117. naturam mores victum motusque parentum.
  118. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  119. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  120. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  121. et minima constat natura nec fuit umquam
  122. per se secretum neque post hac esse valebit,
  123. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  124. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  125. agmine condenso naturam corporis explent;
  126. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  127. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  128. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  129. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  130. non ex illorum conventu conciliata,
  131. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  132. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  133. concedit natura reservans semina rebus.
  134. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  135. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  136. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  137. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  138. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  139. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  140. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  141. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  142. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  143. credere posse animum, victus fateare necessest
  144. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  145. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  146. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  147. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  148. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  149. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  150. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  151. non possunt ea quae debet genitalis habere
  152. materies, varios conexus pondera plagas
  153. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  154. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  155. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  156. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  157. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  158. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  159. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  160. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  161. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  162. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  163. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  164. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  165. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  166. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  167. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  168. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  169. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  170. languidior porro disiectis disque supatis.
  171. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  172. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  173. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  174. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  175. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  176. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  177. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  178. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  179. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  180. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  181. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  182. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  183. ut videas non e stipatis partibus esse.
  184. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  185. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  186. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  187. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  188. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  189. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  190. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  191. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  192. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  193. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  194. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  195. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  196. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  197. naturam res et convertunt corpora sese,
  198. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  199. nil referret enim quaedam decedere, abire
  200. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  201. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  202. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  203. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  204. concursus motus ordo positura figurae
  205. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  206. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  207. praeterea rei quae corpora mittere possit
  208. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  209. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  210. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  211. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  212. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  213. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  214. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  215. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  216. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  217. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  218. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  219. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  220. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  221. et velit ardoris naturam linquere solam,
  222. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  223. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  224. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  225. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  226. et qui principium gignundis aera rebus
  227. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  228. fingere res ipsum per se terramve creare
  229. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  230. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  231. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  232. aera iungentes igni terramque liquori,
  233. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  234. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  235. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  236. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  237. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  238. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  239. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  240. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  241. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  242. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  243. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  244. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  245. quae cum magna modis multis miranda videtur
  246. gentibus humanis regio visendaque fertur
  247. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  248. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  249. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  250. carmina quin etiam divini pectoris eius
  251. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  252. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  253. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  254. partibus egregie multis multoque minores,
  255. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  256. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  257. sanctius et multo certa ratione magis quam
  258. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  259. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  260. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  261. Primum quod motus exempto rebus inani
  262. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  263. aera solem ignem terras animalia frugis
  264. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  265. deinde quod omnino finem non esse secandis
  266. corporibus facient neque pausam stare fragori
  267. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  268. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  269. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  270. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  271. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  272. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  273. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  274. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  275. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  276. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  277. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  278. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  279. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  280. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  281. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  282. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  283. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  284. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  285. quam contra res illorum retroque putari?
  286. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  287. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  288. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  289. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  290. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  291. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  292. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  293. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  294. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  295. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  296. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  297. at primordia gignundis in rebus oportet
  298. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  299. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  300. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  301. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  302. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  303. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  304. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  305. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  306. nec cessare haec inter se mutare, meare
  307. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  308. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  309. immutabile enim quiddam superare necessest,
  310. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  311. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  312. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  313. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  314. in commutatum veniunt, constare necessest
  315. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  316. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  317. quin potius tali natura praedita quaedam
  318. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  319. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  320. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  321. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  322. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  323. aeris e terra res omnis crescere alique;
  324. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  325. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  326. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  327. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  328. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  329. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  330. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  331. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  332. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  333. ni mirum quia multa modis communia multis
  334. multarum rerum in rebus primordia mixta
  335. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  336. atque eadem magni refert primordia saepe
  337. cum quibus et quali positura contineantur
  338. et quos inter se dent motus accipiantque;
  339. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  340. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  341. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  342. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  343. multa elementa vides multis communia verbis,
  344. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  345. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  346. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  347. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  348. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  349. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  350. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  351. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  352. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  353. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  354. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  355. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  356. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  357. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  358. ex aurique putat micis consistere posse
  359. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  360. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  361. cetera consimili fingit ratione putatque.
  362. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  363. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  364. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  365. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  366. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  367. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  368. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  369. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  370. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  371. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  372. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  373. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  374. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  375. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  376. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  377. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  378. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  379. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  380. * * *
  381. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  382. esse et habere in se nervorum corpora parva
  383. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  384. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  385. ex alienigenis rebus constare putetur,
  386. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  387. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  388. si sunt in terris, terram constare necessest
  389. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  390. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  391. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  392. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  393. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  394. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  395. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  396. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  397. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  398. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  399. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  400. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  401. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  402. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  403. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  404. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  405. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  406. et latices dulcis guttas similique sapore
  407. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  408. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  409. herbarum genera et fruges frondesque videri
  410. dispertita inter terram latitare minute,
  411. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  412. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  413. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  414. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  415. verum semina multimodis inmixta latere
  416. multarum rerum in rebus communia debent.
  417. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  418. arboribus vicina cacumina summa terantur
  419. inter se validis facere id cogentibus austris,
  420. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  421. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  422. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  423. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  424. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  425. non possent ullum tempus celarier ignes,
  426. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  427. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  428. permagni referre eadem primordia saepe
  429. cum quibus et quali positura contineantur
  430. et quos inter se dent motus accipiantque,
  431. atque eadem paulo inter se mutata creare
  432. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  433. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  434. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  435. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  436. si fieri non posse putas, quin materiai
  437. corpora consimili natura praedita fingas,
  438. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  439. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  440. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  441. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  442. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  443. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  444. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  445. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  446. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  447. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  448. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  449. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  450. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  451. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  452. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  453. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  454. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  455. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  456. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  457. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  458. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  459. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  460. labrorum tenus, interea perpotet amarum