De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  2. sed magis ut merito possis eventa vocare
  3. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  4. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  5. partim concilio quae constant principiorum.
  6. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  7. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  8. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  9. in rebus solido reperiri corpore posse.
  10. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  11. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  12. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  13. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  14. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  15. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  16. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  17. sensimus infuso lympharum rore superne.
  18. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  19. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  20. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  21. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  22. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  23. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  24. Principio quoniam duplex natura duarum
  25. dissimilis rerum longe constare repertast,
  26. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  27. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  28. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  29. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  30. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  31. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  32. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  33. materiem circum solidam constare necessest;
  34. nec res ulla potest vera ratione probari
  35. corpore inane suo celare atque intus habere,
  36. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  37. id porro nihil esse potest nisi materiai
  38. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  39. materies igitur, solido quae corpore constat,
  40. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  41. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  42. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  43. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  44. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  45. alternis igitur ni mirum corpus inani
  46. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  47. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  48. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  49. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  50. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  51. nec ratione queunt alia temptata labare;
  52. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  53. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  54. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  55. nec capere umorem neque item manabile frigus
  56. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  57. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  58. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  59. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  60. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  61. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  62. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  63. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  64. at quoniam supra docui nil posse creari
  65. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  66. esse inmortali primordia corpore debent,
  67. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  68. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  69. sunt igitur solida primordia simplicitate
  70. nec ratione queunt alia servata per aevom
  71. ex infinito iam tempore res reparare.
  72. denique si nullam finem natura parasset
  73. frangendis rebus, iam corpora materiai
  74. usque redacta forent aevo frangente priore,
  75. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  76. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  77. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  78. quam rursus refici; qua propter longa diei
  79. infinita aetas ante acti temporis omnis
  80. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  81. numquam relicuo reparari tempore posset.
  82. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  83. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  84. et finita simul generatim tempora rebus
  85. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  86. Huc accedit uti, solidissima materiai
  87. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  88. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  89. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  90. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  91. at contra si mollia sint primordia rerum,
  92. unde queant validi silices ferrumque creari,
  93. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  94. principio fundamenti natura carebit.
  95. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  96. quorum condenso magis omnia conciliatu
  97. artari possunt validasque ostendere viris.
  98. porro si nullast frangendis reddita finis
  99. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  100. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  101. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  102. at quoniam fragili natura praedita constant,
  103. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  104. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  105. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  106. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  107. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  108. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  109. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  110. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  111. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  112. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  113. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  114. commutari aliqua possent ratione revicta,
  115. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  116. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  117. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  118. nec totiens possent generatim saecla referre
  119. naturam mores victum motusque parentum.
  120. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  121. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  122. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  123. et minima constat natura nec fuit umquam
  124. per se secretum neque post hac esse valebit,
  125. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  126. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  127. agmine condenso naturam corporis explent;
  128. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  129. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  130. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  131. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  132. non ex illorum conventu conciliata,
  133. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  134. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  135. concedit natura reservans semina rebus.
  136. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  137. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  138. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  139. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  140. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  141. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  142. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  143. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  144. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  145. credere posse animum, victus fateare necessest
  146. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  147. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  148. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  149. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  150. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  151. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  152. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  153. non possunt ea quae debet genitalis habere
  154. materies, varios conexus pondera plagas
  155. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  156. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  157. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  158. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  159. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  160. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  161. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  162. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  163. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  164. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  165. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  166. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  167. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  168. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  169. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  170. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  171. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  172. languidior porro disiectis disque supatis.
  173. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  174. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  175. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  176. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  177. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  178. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  179. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  180. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  181. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  182. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  183. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  184. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  185. ut videas non e stipatis partibus esse.
  186. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  187. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  188. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  189. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  190. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  191. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  192. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  193. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  194. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  195. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  196. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  197. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  198. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  199. naturam res et convertunt corpora sese,
  200. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  201. nil referret enim quaedam decedere, abire
  202. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  203. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  204. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  205. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  206. concursus motus ordo positura figurae
  207. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  208. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  209. praeterea rei quae corpora mittere possit
  210. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  211. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  212. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  213. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  214. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  215. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  216. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  217. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  218. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  219. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  220. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  221. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  222. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  223. et velit ardoris naturam linquere solam,
  224. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  225. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  226. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  227. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  228. et qui principium gignundis aera rebus
  229. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  230. fingere res ipsum per se terramve creare
  231. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  232. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  233. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  234. aera iungentes igni terramque liquori,
  235. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  236. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  237. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  238. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  239. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  240. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  241. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  242. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  243. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  244. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  245. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  246. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  247. quae cum magna modis multis miranda videtur
  248. gentibus humanis regio visendaque fertur
  249. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  250. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  251. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  252. carmina quin etiam divini pectoris eius
  253. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  254. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  255. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  256. partibus egregie multis multoque minores,
  257. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  258. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  259. sanctius et multo certa ratione magis quam
  260. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  261. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  262. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  263. Primum quod motus exempto rebus inani
  264. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  265. aera solem ignem terras animalia frugis
  266. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  267. deinde quod omnino finem non esse secandis
  268. corporibus facient neque pausam stare fragori
  269. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  270. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  271. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  272. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  273. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  274. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  275. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  276. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  277. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  278. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  279. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  280. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  281. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  282. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  283. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  284. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  285. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  286. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  287. quam contra res illorum retroque putari?
  288. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  289. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  290. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  291. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  292. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  293. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  294. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  295. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  296. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  297. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  298. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  299. at primordia gignundis in rebus oportet
  300. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  301. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  302. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  303. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  304. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  305. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  306. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  307. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  308. nec cessare haec inter se mutare, meare
  309. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  310. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  311. immutabile enim quiddam superare necessest,
  312. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  313. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  314. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  315. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  316. in commutatum veniunt, constare necessest
  317. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  318. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  319. quin potius tali natura praedita quaedam
  320. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  321. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  322. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  323. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  324. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  325. aeris e terra res omnis crescere alique;
  326. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  327. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  328. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  329. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  330. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  331. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  332. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  333. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  334. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  335. ni mirum quia multa modis communia multis
  336. multarum rerum in rebus primordia mixta
  337. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  338. atque eadem magni refert primordia saepe
  339. cum quibus et quali positura contineantur
  340. et quos inter se dent motus accipiantque;
  341. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  342. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  343. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  344. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  345. multa elementa vides multis communia verbis,
  346. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  347. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  348. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  349. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  350. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  351. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  352. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  353. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  354. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  355. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  356. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  357. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  358. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  359. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  360. ex aurique putat micis consistere posse
  361. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  362. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  363. cetera consimili fingit ratione putatque.
  364. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  365. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  366. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  367. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  368. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  369. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  370. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  371. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  372. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  373. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  374. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  375. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  376. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  377. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  378. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  379. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  380. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  381. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  382. * * *
  383. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  384. esse et habere in se nervorum corpora parva
  385. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  386. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  387. ex alienigenis rebus constare putetur,
  388. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  389. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  390. si sunt in terris, terram constare necessest
  391. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  392. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  393. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  394. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  395. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  396. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  397. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  398. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  399. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  400. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  401. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  402. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  403. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  404. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  405. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  406. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  407. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  408. et latices dulcis guttas similique sapore
  409. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  410. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  411. herbarum genera et fruges frondesque videri
  412. dispertita inter terram latitare minute,
  413. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  414. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  415. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  416. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  417. verum semina multimodis inmixta latere
  418. multarum rerum in rebus communia debent.
  419. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  420. arboribus vicina cacumina summa terantur
  421. inter se validis facere id cogentibus austris,
  422. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  423. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  424. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  425. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  426. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  427. non possent ullum tempus celarier ignes,
  428. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  429. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  430. permagni referre eadem primordia saepe
  431. cum quibus et quali positura contineantur
  432. et quos inter se dent motus accipiantque,
  433. atque eadem paulo inter se mutata creare
  434. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  435. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  436. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  437. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  438. si fieri non posse putas, quin materiai
  439. corpora consimili natura praedita fingas,
  440. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  441. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  442. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  443. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  444. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  445. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  446. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  447. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  448. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  449. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  450. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  451. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  452. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  453. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  454. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  455. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  456. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  457. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  458. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  459. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  460. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  461. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  462. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  463. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  464. sed potius tali facto recreata valescat,
  465. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  466. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  467. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  468. carmine Pierio rationem exponere nostram
  469. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  470. si tibi forte animum tali ratione tenere
  471. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  472. naturam rerum, qua constet compta figura.
  473. Sed quoniam docui solidissima materiai
  474. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  475. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  476. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  477. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  478. pervideamus utrum finitum funditus omne
  479. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  480. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  481. finitumst; namque extremum debebat habere.
  482. extremum porro nullius posse videtur
  483. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  484. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  485. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  486. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  487. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  488. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  489. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  490. Praeterea si iam finitum constituatur
  491. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  492. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  493. id validis utrum contortum viribus ire
  494. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  495. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  496. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  497. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  498. cogit ut exempta concedas fine patere.
  499. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  500. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  501. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  502. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  503. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  504. fiet uti nusquam possit consistere finis
  505. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  506. Praeterea spatium summai totius omne
  507. undique si inclusum certis consisteret oris
  508. finitumque foret, iam copia materiai
  509. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  510. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  511. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  512. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  513. ex infinito iam tempore subsidendo.
  514. at nunc ni mirum requies data principiorum
  515. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  516. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  517. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  518. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  519. ex infinito cita corpora materiai.
  520. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  521. aer dissaepit collis atque aera montes,
  522. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  523. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  524. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  525. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  526. perpetuo possint aevi labentia tractu
  527. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  528. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  529. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  530. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  531. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  532. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  533. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  534. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  535. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  536. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  537. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  538. exiguum possent horai sistere tempus;
  539. nam dispulsa suo de coetu materiai
  540. copia ferretur magnum per inane soluta,
  541. sive adeo potius numquam concreta creasset
  542. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  543. nam certe neque consilio primordia rerum
  544. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  545. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  546. sed quia multa modis multis mutata per omne
  547. ex infinito vexantur percita plagis,
  548. omne genus motus et coetus experiundo
  549. tandem deveniunt in talis disposituras,
  550. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  551. et multos etiam magnos servata per annos
  552. ut semel in motus coniectast convenientis,
  553. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  554. integrent amnes et solis terra vapore
  555. fota novet fetus summissaque gens animantum
  556. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  557. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  558. ex infinito suboriri copia posset,