De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  2. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  3. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  4. non ita uti corpus per se constare neque esse
  5. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  6. sed magis ut merito possis eventa vocare
  7. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  8. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  9. partim concilio quae constant principiorum.
  10. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  11. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  12. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  13. in rebus solido reperiri corpore posse.
  14. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  15. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  16. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;