De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam privata dolore omni, privata periclis,
  2. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  3. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  4. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  5. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  6. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  7. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  8. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  9. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  10. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  11. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  12. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  13. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  14. appellare suemus et haec eadem usurpare
  15. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  16. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  17. in terris oppressa gravi sub religione,
  18. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  19. horribili super aspectu mortalibus instans,
  20. primum Graius homo mortalis tollere contra
  21. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  22. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  23. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  24. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  25. naturae primus portarum claustra cupiret.
  26. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  27. processit longe flammantia moenia mundi
  28. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  29. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  30. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  31. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  32. quare religio pedibus subiecta vicissim
  33. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  34. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  35. impia te rationis inire elementa viamque
  36. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  37. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  38. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  39. Iphianassai turparunt sanguine foede
  40. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  41. cui simul infula virgineos circum data comptus
  42. ex utraque pari malarum parte profusast,
  43. et maestum simul ante aras adstare parentem
  44. sensit et hunc propter ferrum celare ministros
  45. aspectuque suo lacrimas effundere civis,
  46. muta metu terram genibus summissa petebat.