De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  2. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  3. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  4. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  5. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  6. denique materies si rerum nulla fuisset
  7. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  8. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  9. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  10. clara accendisset saevi certamina belli
  11. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  12. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  13. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  14. non ita uti corpus per se constare neque esse
  15. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  16. sed magis ut merito possis eventa vocare
  17. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  18. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  19. partim concilio quae constant principiorum.
  20. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  21. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  22. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  23. in rebus solido reperiri corpore posse.
  24. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  25. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  26. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  27. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  28. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  29. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  30. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  31. sensimus infuso lympharum rore superne.
  32. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  33. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  34. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  35. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  36. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  37. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  38. Principio quoniam duplex natura duarum
  39. dissimilis rerum longe constare repertast,
  40. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  41. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  42. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  43. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  44. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  45. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  46. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  47. materiem circum solidam constare necessest;
  48. nec res ulla potest vera ratione probari
  49. corpore inane suo celare atque intus habere,
  50. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  51. id porro nihil esse potest nisi materiai
  52. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  53. materies igitur, solido quae corpore constat,
  54. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  55. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  56. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  57. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  58. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  59. alternis igitur ni mirum corpus inani
  60. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  61. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  62. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  63. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  64. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  65. nec ratione queunt alia temptata labare;
  66. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  67. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  68. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  69. nec capere umorem neque item manabile frigus
  70. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  71. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  72. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  73. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  74. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  75. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  76. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  77. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  78. at quoniam supra docui nil posse creari
  79. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  80. esse inmortali primordia corpore debent,
  81. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  82. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  83. sunt igitur solida primordia simplicitate
  84. nec ratione queunt alia servata per aevom
  85. ex infinito iam tempore res reparare.
  86. denique si nullam finem natura parasset
  87. frangendis rebus, iam corpora materiai
  88. usque redacta forent aevo frangente priore,
  89. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  90. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  91. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  92. quam rursus refici; qua propter longa diei
  93. infinita aetas ante acti temporis omnis