De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  2. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  3. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  4. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  5. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  6. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  7. denique materies si rerum nulla fuisset
  8. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  9. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  10. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  11. clara accendisset saevi certamina belli
  12. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  13. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  14. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  15. non ita uti corpus per se constare neque esse
  16. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  17. sed magis ut merito possis eventa vocare
  18. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  19. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  20. partim concilio quae constant principiorum.
  21. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  22. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  23. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  24. in rebus solido reperiri corpore posse.
  25. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  26. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  27. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  28. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  29. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  30. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  31. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  32. sensimus infuso lympharum rore superne.
  33. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  34. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  35. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  36. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  37. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  38. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  39. Principio quoniam duplex natura duarum
  40. dissimilis rerum longe constare repertast,
  41. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  42. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  43. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  44. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  45. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  46. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  47. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  48. materiem circum solidam constare necessest;
  49. nec res ulla potest vera ratione probari
  50. corpore inane suo celare atque intus habere,
  51. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  52. id porro nihil esse potest nisi materiai
  53. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  54. materies igitur, solido quae corpore constat,
  55. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  56. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  57. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  58. essent quae loca complerent quae cumque tenerent