De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  2. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  3. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  4. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  5. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  6. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  7. denique materies si rerum nulla fuisset
  8. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  9. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  10. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  11. clara accendisset saevi certamina belli
  12. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  13. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  14. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  15. non ita uti corpus per se constare neque esse
  16. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  17. sed magis ut merito possis eventa vocare
  18. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  19. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  20. partim concilio quae constant principiorum.
  21. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  22. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  23. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  24. in rebus solido reperiri corpore posse.
  25. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  26. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  27. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  28. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  29. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;