De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  2. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  3. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  4. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  5. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  6. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  7. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  8. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  9. denique materies si rerum nulla fuisset
  10. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  11. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  12. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  13. clara accendisset saevi certamina belli
  14. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  15. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  16. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  17. non ita uti corpus per se constare neque esse
  18. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  19. sed magis ut merito possis eventa vocare
  20. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  21. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  22. partim concilio quae constant principiorum.
  23. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  24. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  25. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  26. in rebus solido reperiri corpore posse.
  27. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  28. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  29. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  30. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  31. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  32. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  33. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  34. sensimus infuso lympharum rore superne.
  35. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  36. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  37. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  38. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  39. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  40. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  41. Principio quoniam duplex natura duarum
  42. dissimilis rerum longe constare repertast,
  43. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  44. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  45. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  46. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  47. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  48. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  49. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  50. materiem circum solidam constare necessest;
  51. nec res ulla potest vera ratione probari
  52. corpore inane suo celare atque intus habere,
  53. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  54. id porro nihil esse potest nisi materiai
  55. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  56. materies igitur, solido quae corpore constat,
  57. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  58. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  59. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  60. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  61. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  62. alternis igitur ni mirum corpus inani
  63. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  64. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  65. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  66. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  67. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  68. nec ratione queunt alia temptata labare;
  69. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  70. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  71. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  72. nec capere umorem neque item manabile frigus
  73. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  74. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  75. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  76. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  77. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  78. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  79. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  80. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  81. at quoniam supra docui nil posse creari
  82. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  83. esse inmortali primordia corpore debent,
  84. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  85. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  86. sunt igitur solida primordia simplicitate
  87. nec ratione queunt alia servata per aevom
  88. ex infinito iam tempore res reparare.
  89. denique si nullam finem natura parasset
  90. frangendis rebus, iam corpora materiai
  91. usque redacta forent aevo frangente priore,
  92. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  93. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  94. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  95. quam rursus refici; qua propter longa diei
  96. infinita aetas ante acti temporis omnis
  97. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  98. numquam relicuo reparari tempore posset.
  99. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  100. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  101. et finita simul generatim tempora rebus
  102. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  103. Huc accedit uti, solidissima materiai
  104. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  105. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  106. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  107. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  108. at contra si mollia sint primordia rerum,
  109. unde queant validi silices ferrumque creari,
  110. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  111. principio fundamenti natura carebit.
  112. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  113. quorum condenso magis omnia conciliatu
  114. artari possunt validasque ostendere viris.
  115. porro si nullast frangendis reddita finis
  116. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  117. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  118. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  119. at quoniam fragili natura praedita constant,
  120. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  121. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  122. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  123. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  124. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  125. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  126. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  127. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  128. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  129. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  130. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  131. commutari aliqua possent ratione revicta,
  132. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  133. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  134. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  135. nec totiens possent generatim saecla referre
  136. naturam mores victum motusque parentum.
  137. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  138. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  139. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  140. et minima constat natura nec fuit umquam
  141. per se secretum neque post hac esse valebit,
  142. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  143. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  144. agmine condenso naturam corporis explent;
  145. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  146. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  147. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  148. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  149. non ex illorum conventu conciliata,
  150. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  151. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  152. concedit natura reservans semina rebus.
  153. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  154. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  155. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  156. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  157. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  158. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  159. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  160. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  161. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  162. credere posse animum, victus fateare necessest
  163. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  164. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  165. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  166. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  167. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  168. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  169. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  170. non possunt ea quae debet genitalis habere
  171. materies, varios conexus pondera plagas
  172. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  173. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  174. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  175. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  176. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  177. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  178. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  179. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  180. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  181. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  182. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  183. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  184. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  185. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  186. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  187. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  188. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  189. languidior porro disiectis disque supatis.
  190. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  191. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  192. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  193. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  194. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  195. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  196. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  197. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  198. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  199. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  200. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  201. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  202. ut videas non e stipatis partibus esse.
  203. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  204. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  205. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  206. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  207. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  208. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  209. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  210. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  211. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  212. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  213. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  214. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  215. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  216. naturam res et convertunt corpora sese,
  217. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  218. nil referret enim quaedam decedere, abire
  219. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  220. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  221. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  222. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  223. concursus motus ordo positura figurae
  224. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  225. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  226. praeterea rei quae corpora mittere possit
  227. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  228. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  229. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  230. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  231. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  232. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  233. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  234. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  235. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  236. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  237. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  238. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  239. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  240. et velit ardoris naturam linquere solam,
  241. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  242. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  243. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  244. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  245. et qui principium gignundis aera rebus
  246. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  247. fingere res ipsum per se terramve creare
  248. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  249. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  250. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  251. aera iungentes igni terramque liquori,
  252. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  253. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  254. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  255. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  256. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  257. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  258. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  259. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  260. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  261. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  262. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  263. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  264. quae cum magna modis multis miranda videtur
  265. gentibus humanis regio visendaque fertur
  266. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  267. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  268. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  269. carmina quin etiam divini pectoris eius
  270. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  271. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  272. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  273. partibus egregie multis multoque minores,
  274. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  275. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  276. sanctius et multo certa ratione magis quam
  277. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  278. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  279. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  280. Primum quod motus exempto rebus inani
  281. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  282. aera solem ignem terras animalia frugis
  283. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  284. deinde quod omnino finem non esse secandis
  285. corporibus facient neque pausam stare fragori
  286. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  287. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  288. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  289. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  290. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  291. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  292. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  293. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  294. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  295. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  296. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  297. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  298. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  299. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  300. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  301. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  302. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  303. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  304. quam contra res illorum retroque putari?
  305. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  306. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  307. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  308. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  309. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  310. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  311. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  312. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  313. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  314. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  315. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  316. at primordia gignundis in rebus oportet
  317. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  318. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  319. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  320. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  321. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  322. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  323. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  324. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  325. nec cessare haec inter se mutare, meare
  326. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  327. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  328. immutabile enim quiddam superare necessest,
  329. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  330. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  331. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  332. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  333. in commutatum veniunt, constare necessest
  334. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  335. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  336. quin potius tali natura praedita quaedam
  337. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  338. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  339. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  340. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  341. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  342. aeris e terra res omnis crescere alique;
  343. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  344. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  345. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  346. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  347. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  348. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  349. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  350. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  351. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  352. ni mirum quia multa modis communia multis
  353. multarum rerum in rebus primordia mixta
  354. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  355. atque eadem magni refert primordia saepe
  356. cum quibus et quali positura contineantur
  357. et quos inter se dent motus accipiantque;
  358. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  359. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  360. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  361. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  362. multa elementa vides multis communia verbis,
  363. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  364. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  365. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  366. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  367. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  368. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  369. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  370. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  371. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  372. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  373. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  374. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  375. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  376. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  377. ex aurique putat micis consistere posse
  378. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  379. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  380. cetera consimili fingit ratione putatque.
  381. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  382. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  383. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  384. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  385. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  386. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  387. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  388. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  389. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  390. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  391. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  392. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  393. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  394. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  395. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  396. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  397. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  398. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  399. * * *
  400. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  401. esse et habere in se nervorum corpora parva
  402. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  403. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  404. ex alienigenis rebus constare putetur,
  405. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  406. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  407. si sunt in terris, terram constare necessest
  408. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  409. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  410. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  411. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  412. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  413. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  414. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  415. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  416. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  417. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  418. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  419. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  420. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  421. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  422. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  423. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  424. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  425. et latices dulcis guttas similique sapore
  426. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  427. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  428. herbarum genera et fruges frondesque videri
  429. dispertita inter terram latitare minute,
  430. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  431. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  432. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  433. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  434. verum semina multimodis inmixta latere
  435. multarum rerum in rebus communia debent.
  436. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  437. arboribus vicina cacumina summa terantur
  438. inter se validis facere id cogentibus austris,
  439. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  440. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  441. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  442. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  443. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  444. non possent ullum tempus celarier ignes,
  445. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  446. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  447. permagni referre eadem primordia saepe
  448. cum quibus et quali positura contineantur
  449. et quos inter se dent motus accipiantque,
  450. atque eadem paulo inter se mutata creare
  451. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  452. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  453. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  454. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  455. si fieri non posse putas, quin materiai
  456. corpora consimili natura praedita fingas,
  457. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  458. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  459. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  460. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  461. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  462. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  463. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  464. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  465. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  466. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  467. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  468. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  469. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  470. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  471. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  472. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  473. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  474. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  475. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  476. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  477. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  478. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  479. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  480. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  481. sed potius tali facto recreata valescat,
  482. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  483. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  484. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  485. carmine Pierio rationem exponere nostram
  486. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  487. si tibi forte animum tali ratione tenere
  488. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  489. naturam rerum, qua constet compta figura.
  490. Sed quoniam docui solidissima materiai
  491. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  492. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  493. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  494. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  495. pervideamus utrum finitum funditus omne
  496. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  497. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  498. finitumst; namque extremum debebat habere.
  499. extremum porro nullius posse videtur
  500. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  501. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  502. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  503. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  504. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  505. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  506. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  507. Praeterea si iam finitum constituatur
  508. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  509. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  510. id validis utrum contortum viribus ire
  511. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  512. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  513. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  514. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  515. cogit ut exempta concedas fine patere.
  516. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  517. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  518. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  519. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  520. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  521. fiet uti nusquam possit consistere finis
  522. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  523. Praeterea spatium summai totius omne
  524. undique si inclusum certis consisteret oris
  525. finitumque foret, iam copia materiai
  526. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  527. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  528. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  529. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  530. ex infinito iam tempore subsidendo.
  531. at nunc ni mirum requies data principiorum
  532. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  533. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  534. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  535. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  536. ex infinito cita corpora materiai.
  537. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  538. aer dissaepit collis atque aera montes,
  539. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  540. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  541. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  542. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  543. perpetuo possint aevi labentia tractu
  544. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  545. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  546. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  547. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  548. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  549. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  550. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  551. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  552. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  553. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  554. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  555. exiguum possent horai sistere tempus;
  556. nam dispulsa suo de coetu materiai
  557. copia ferretur magnum per inane soluta,
  558. sive adeo potius numquam concreta creasset
  559. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  560. nam certe neque consilio primordia rerum
  561. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  562. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  563. sed quia multa modis multis mutata per omne
  564. ex infinito vexantur percita plagis,
  565. omne genus motus et coetus experiundo
  566. tandem deveniunt in talis disposituras,
  567. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  568. et multos etiam magnos servata per annos
  569. ut semel in motus coniectast convenientis,
  570. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  571. integrent amnes et solis terra vapore
  572. fota novet fetus summissaque gens animantum
  573. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  574. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  575. ex infinito suboriri copia posset,
  576. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  577. nam vel uti privata cibo natura animantum
  578. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  579. dissolui simul ac defecit suppeditare
  580. materies aliqua ratione aversa viai.
  581. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  582. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  583. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  584. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  585. inter dum resilire tamen coguntur et una
  586. principiis rerum spatium tempusque fugai
  587. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  588. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  589. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  590. infinita opus est vis undique materiai.
  591. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  592. in medium summae quod dicunt omnia niti
  593. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  594. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  595. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  596. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  597. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  598. nitier in terraque retro requiescere posta,
  599. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  600. et simili ratione animalia suppa vagari
  601. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  602. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  603. sponte sua possint in caeli templa volare;
  604. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  605. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  606. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  607. sed vanus stolidis haec * * *
  608. amplexi quod habent perv * * *
  609. nam medium nihil esse potest * * *
  610. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  611. possit ibi quicquam consistere * * *
  612. quam quavis alia longe ratione * * *
  613. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  614. per medium, per non medium, concedere debet
  615. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  616. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  617. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  618. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  619. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  620. haud igitur possunt tali ratione teneri
  621. res in concilium medii cuppedine victae.
  622. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  623. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  624. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  625. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  626. at contra tenuis exponunt aeris auras
  627. et calidos simul a medio differrier ignis,
  628. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  629. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  630. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  631. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  632. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  633. ---
  634. ---
  635. ---
  636. ---
  637. ---
  638. ---
  639. ---
  640. ---
  641. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  642. diffugiant subito magnum per inane soluta
  643. et ne cetera consimili ratione sequantur
  644. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  645. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  646. inter permixtas rerum caelique ruinas
  647. corpora solventes abeat per inane profundum,
  648. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  649. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  650. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  651. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  652. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  653. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  654. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  655. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  656. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?