De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  2. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  3. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  4. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  5. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  6. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  7. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  8. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  9. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  10. denique materies si rerum nulla fuisset
  11. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  12. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  13. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  14. clara accendisset saevi certamina belli
  15. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  16. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  17. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  18. non ita uti corpus per se constare neque esse
  19. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  20. sed magis ut merito possis eventa vocare
  21. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  22. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  23. partim concilio quae constant principiorum.
  24. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  25. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  26. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  27. in rebus solido reperiri corpore posse.
  28. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  29. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  30. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  31. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  32. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  33. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  34. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  35. sensimus infuso lympharum rore superne.
  36. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  37. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  38. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  39. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  40. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  41. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  42. Principio quoniam duplex natura duarum
  43. dissimilis rerum longe constare repertast,
  44. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  45. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  46. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  47. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  48. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  49. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  50. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  51. materiem circum solidam constare necessest;
  52. nec res ulla potest vera ratione probari
  53. corpore inane suo celare atque intus habere,
  54. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  55. id porro nihil esse potest nisi materiai
  56. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  57. materies igitur, solido quae corpore constat,
  58. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  59. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  60. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  61. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  62. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  63. alternis igitur ni mirum corpus inani
  64. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  65. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  66. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  67. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  68. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  69. nec ratione queunt alia temptata labare;
  70. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  71. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  72. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  73. nec capere umorem neque item manabile frigus
  74. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  75. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  76. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  77. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  78. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  79. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  80. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  81. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  82. at quoniam supra docui nil posse creari
  83. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  84. esse inmortali primordia corpore debent,
  85. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  86. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  87. sunt igitur solida primordia simplicitate
  88. nec ratione queunt alia servata per aevom
  89. ex infinito iam tempore res reparare.
  90. denique si nullam finem natura parasset
  91. frangendis rebus, iam corpora materiai
  92. usque redacta forent aevo frangente priore,
  93. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  94. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  95. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  96. quam rursus refici; qua propter longa diei
  97. infinita aetas ante acti temporis omnis
  98. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  99. numquam relicuo reparari tempore posset.
  100. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  101. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  102. et finita simul generatim tempora rebus
  103. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  104. Huc accedit uti, solidissima materiai
  105. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  106. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  107. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  108. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  109. at contra si mollia sint primordia rerum,
  110. unde queant validi silices ferrumque creari,
  111. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  112. principio fundamenti natura carebit.
  113. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  114. quorum condenso magis omnia conciliatu
  115. artari possunt validasque ostendere viris.
  116. porro si nullast frangendis reddita finis
  117. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  118. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  119. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  120. at quoniam fragili natura praedita constant,
  121. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  122. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  123. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  124. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  125. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  126. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  127. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  128. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  129. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  130. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  131. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  132. commutari aliqua possent ratione revicta,
  133. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  134. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  135. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  136. nec totiens possent generatim saecla referre
  137. naturam mores victum motusque parentum.
  138. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  139. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  140. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  141. et minima constat natura nec fuit umquam
  142. per se secretum neque post hac esse valebit,
  143. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  144. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  145. agmine condenso naturam corporis explent;
  146. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  147. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  148. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  149. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  150. non ex illorum conventu conciliata,
  151. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  152. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  153. concedit natura reservans semina rebus.
  154. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  155. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  156. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  157. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  158. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  159. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  160. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  161. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  162. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  163. credere posse animum, victus fateare necessest
  164. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  165. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  166. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  167. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  168. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  169. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  170. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  171. non possunt ea quae debet genitalis habere
  172. materies, varios conexus pondera plagas
  173. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  174. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  175. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  176. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  177. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  178. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  179. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  180. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  181. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  182. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  183. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  184. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  185. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  186. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  187. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  188. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  189. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  190. languidior porro disiectis disque supatis.
  191. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  192. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  193. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  194. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  195. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  196. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  197. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  198. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  199. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  200. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  201. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  202. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  203. ut videas non e stipatis partibus esse.
  204. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  205. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  206. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  207. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  208. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  209. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  210. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  211. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  212. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  213. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  214. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  215. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  216. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  217. naturam res et convertunt corpora sese,
  218. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  219. nil referret enim quaedam decedere, abire
  220. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  221. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  222. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  223. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  224. concursus motus ordo positura figurae
  225. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  226. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  227. praeterea rei quae corpora mittere possit
  228. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  229. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  230. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  231. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  232. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  233. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  234. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  235. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  236. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  237. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  238. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  239. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  240. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  241. et velit ardoris naturam linquere solam,
  242. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  243. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  244. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  245. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  246. et qui principium gignundis aera rebus
  247. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  248. fingere res ipsum per se terramve creare
  249. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  250. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  251. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  252. aera iungentes igni terramque liquori,
  253. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  254. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  255. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  256. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  257. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  258. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  259. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  260. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  261. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  262. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  263. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  264. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  265. quae cum magna modis multis miranda videtur
  266. gentibus humanis regio visendaque fertur
  267. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  268. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  269. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  270. carmina quin etiam divini pectoris eius
  271. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  272. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  273. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  274. partibus egregie multis multoque minores,
  275. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  276. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  277. sanctius et multo certa ratione magis quam
  278. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  279. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  280. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  281. Primum quod motus exempto rebus inani
  282. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  283. aera solem ignem terras animalia frugis
  284. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  285. deinde quod omnino finem non esse secandis
  286. corporibus facient neque pausam stare fragori
  287. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  288. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  289. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  290. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  291. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  292. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  293. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  294. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  295. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  296. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  297. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  298. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  299. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  300. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  301. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  302. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  303. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  304. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  305. quam contra res illorum retroque putari?
  306. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  307. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  308. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  309. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  310. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  311. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  312. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  313. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  314. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  315. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  316. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  317. at primordia gignundis in rebus oportet
  318. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  319. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  320. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  321. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  322. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  323. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  324. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  325. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  326. nec cessare haec inter se mutare, meare
  327. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  328. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  329. immutabile enim quiddam superare necessest,
  330. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;