De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  2. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  3. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  4. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  5. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  6. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  7. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  8. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  9. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  10. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  11. denique materies si rerum nulla fuisset
  12. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  13. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  14. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  15. clara accendisset saevi certamina belli
  16. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  17. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  18. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  19. non ita uti corpus per se constare neque esse
  20. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  21. sed magis ut merito possis eventa vocare
  22. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  23. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  24. partim concilio quae constant principiorum.
  25. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  26. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  27. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  28. in rebus solido reperiri corpore posse.
  29. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  30. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  31. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  32. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  33. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  34. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  35. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  36. sensimus infuso lympharum rore superne.
  37. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  38. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  39. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  40. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  41. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  42. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  43. Principio quoniam duplex natura duarum
  44. dissimilis rerum longe constare repertast,
  45. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  46. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  47. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  48. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  49. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  50. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  51. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  52. materiem circum solidam constare necessest;
  53. nec res ulla potest vera ratione probari
  54. corpore inane suo celare atque intus habere,
  55. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  56. id porro nihil esse potest nisi materiai
  57. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  58. materies igitur, solido quae corpore constat,
  59. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  60. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  61. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  62. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  63. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  64. alternis igitur ni mirum corpus inani
  65. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  66. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  67. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  68. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  69. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  70. nec ratione queunt alia temptata labare;
  71. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  72. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  73. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  74. nec capere umorem neque item manabile frigus
  75. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  76. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  77. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  78. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  79. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  80. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  81. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  82. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  83. at quoniam supra docui nil posse creari
  84. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  85. esse inmortali primordia corpore debent,
  86. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  87. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  88. sunt igitur solida primordia simplicitate
  89. nec ratione queunt alia servata per aevom
  90. ex infinito iam tempore res reparare.
  91. denique si nullam finem natura parasset
  92. frangendis rebus, iam corpora materiai
  93. usque redacta forent aevo frangente priore,
  94. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  95. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  96. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  97. quam rursus refici; qua propter longa diei
  98. infinita aetas ante acti temporis omnis
  99. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  100. numquam relicuo reparari tempore posset.
  101. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  102. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  103. et finita simul generatim tempora rebus
  104. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  105. Huc accedit uti, solidissima materiai
  106. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  107. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  108. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  109. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  110. at contra si mollia sint primordia rerum,
  111. unde queant validi silices ferrumque creari,
  112. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  113. principio fundamenti natura carebit.
  114. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  115. quorum condenso magis omnia conciliatu