De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  2. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  3. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  4. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  5. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  6. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  7. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  8. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  9. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  10. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  11. denique materies si rerum nulla fuisset
  12. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  13. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  14. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  15. clara accendisset saevi certamina belli
  16. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  17. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  18. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  19. non ita uti corpus per se constare neque esse
  20. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  21. sed magis ut merito possis eventa vocare
  22. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  23. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  24. partim concilio quae constant principiorum.
  25. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  26. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  27. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  28. in rebus solido reperiri corpore posse.
  29. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  30. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  31. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  32. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  33. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  34. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  35. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  36. sensimus infuso lympharum rore superne.
  37. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  38. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  39. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  40. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  41. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  42. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  43. Principio quoniam duplex natura duarum
  44. dissimilis rerum longe constare repertast,
  45. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  46. esse utramque sibi per se puramque necessest.