De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  2. nam privata dolore omni, privata periclis,
  3. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  4. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  5. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  6. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  7. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  8. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  9. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  10. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  11. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  12. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  13. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  14. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  15. appellare suemus et haec eadem usurpare
  16. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  17. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  18. in terris oppressa gravi sub religione,
  19. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  20. horribili super aspectu mortalibus instans,
  21. primum Graius homo mortalis tollere contra
  22. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  23. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  24. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  25. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  26. naturae primus portarum claustra cupiret.
  27. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  28. processit longe flammantia moenia mundi
  29. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  30. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  31. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  32. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  33. quare religio pedibus subiecta vicissim
  34. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  35. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  36. impia te rationis inire elementa viamque
  37. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  38. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  39. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  40. Iphianassai turparunt sanguine foede
  41. ductores Danaum delecti, prima virorum.
  42. cui simul infula virgineos circum data comptus
  43. ex utraque pari malarum parte profusast,
  44. et maestum simul ante aras adstare parentem
  45. sensit et hunc propter ferrum celare ministros