De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  2. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  3. servitium contra paupertas divitiaeque,
  4. libertas bellum concordia cetera quorum
  5. adventu manet incolumis natura abituque,
  6. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  7. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  8. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  9. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  10. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  11. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  12. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  13. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  14. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  15. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  16. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  17. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  18. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  19. denique materies si rerum nulla fuisset
  20. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  21. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  22. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  23. clara accendisset saevi certamina belli
  24. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  25. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  26. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  27. non ita uti corpus per se constare neque esse
  28. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  29. sed magis ut merito possis eventa vocare
  30. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  31. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  32. partim concilio quae constant principiorum.
  33. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  34. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  35. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  36. in rebus solido reperiri corpore posse.