De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  2. discidio potis est seiungi seque gregari,
  3. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  4. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  5. servitium contra paupertas divitiaeque,
  6. libertas bellum concordia cetera quorum
  7. adventu manet incolumis natura abituque,
  8. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  9. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  10. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  11. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  12. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  13. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  14. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  15. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  16. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  17. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  18. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  19. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  20. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  21. denique materies si rerum nulla fuisset
  22. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  23. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  24. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  25. clara accendisset saevi certamina belli
  26. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  27. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  28. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  29. non ita uti corpus per se constare neque esse
  30. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  31. sed magis ut merito possis eventa vocare
  32. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  33. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  34. partim concilio quae constant principiorum.
  35. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  36. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  37. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  38. in rebus solido reperiri corpore posse.
  39. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  40. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  41. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  42. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  43. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  44. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  45. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  46. sensimus infuso lympharum rore superne.
  47. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  48. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  49. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  50. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  51. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  52. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  53. Principio quoniam duplex natura duarum
  54. dissimilis rerum longe constare repertast,
  55. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  56. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  57. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  58. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  59. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  60. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  61. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  62. materiem circum solidam constare necessest;
  63. nec res ulla potest vera ratione probari
  64. corpore inane suo celare atque intus habere,
  65. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  66. id porro nihil esse potest nisi materiai
  67. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  68. materies igitur, solido quae corpore constat,
  69. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  70. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  71. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  72. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  73. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  74. alternis igitur ni mirum corpus inani
  75. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  76. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  77. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  78. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  79. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  80. nec ratione queunt alia temptata labare;
  81. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  82. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  83. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  84. nec capere umorem neque item manabile frigus
  85. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  86. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  87. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  88. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  89. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  90. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  91. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  92. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  93. at quoniam supra docui nil posse creari
  94. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  95. esse inmortali primordia corpore debent,
  96. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  97. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  98. sunt igitur solida primordia simplicitate
  99. nec ratione queunt alia servata per aevom
  100. ex infinito iam tempore res reparare.
  101. denique si nullam finem natura parasset
  102. frangendis rebus, iam corpora materiai
  103. usque redacta forent aevo frangente priore,
  104. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  105. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  106. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  107. quam rursus refici; qua propter longa diei
  108. infinita aetas ante acti temporis omnis
  109. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  110. numquam relicuo reparari tempore posset.
  111. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  112. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  113. et finita simul generatim tempora rebus
  114. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  115. Huc accedit uti, solidissima materiai
  116. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  117. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  118. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  119. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  120. at contra si mollia sint primordia rerum,
  121. unde queant validi silices ferrumque creari,
  122. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  123. principio fundamenti natura carebit.
  124. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  125. quorum condenso magis omnia conciliatu
  126. artari possunt validasque ostendere viris.
  127. porro si nullast frangendis reddita finis
  128. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  129. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  130. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  131. at quoniam fragili natura praedita constant,
  132. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  133. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  134. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  135. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  136. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  137. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  138. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  139. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  140. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  141. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  142. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  143. commutari aliqua possent ratione revicta,
  144. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  145. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  146. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  147. nec totiens possent generatim saecla referre
  148. naturam mores victum motusque parentum.
  149. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  150. corporis illius, quod nostri cernere sensus