De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  2. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  3. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  4. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  5. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  6. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  7. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  8. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  9. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  10. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  11. discidio potis est seiungi seque gregari,
  12. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  13. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  14. servitium contra paupertas divitiaeque,
  15. libertas bellum concordia cetera quorum
  16. adventu manet incolumis natura abituque,
  17. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  18. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  19. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  20. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  21. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  22. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  23. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  24. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  25. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  26. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  27. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  28. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  29. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  30. denique materies si rerum nulla fuisset
  31. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  32. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  33. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  34. clara accendisset saevi certamina belli
  35. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  36. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  37. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  38. non ita uti corpus per se constare neque esse
  39. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  40. sed magis ut merito possis eventa vocare
  41. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  42. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  43. partim concilio quae constant principiorum.
  44. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  45. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  46. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  47. in rebus solido reperiri corpore posse.
  48. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  49. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  50. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  51. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  52. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  53. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  54. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  55. sensimus infuso lympharum rore superne.
  56. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  57. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  58. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  59. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  60. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  61. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  62. Principio quoniam duplex natura duarum
  63. dissimilis rerum longe constare repertast,
  64. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  65. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  66. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  67. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  68. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  69. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  70. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  71. materiem circum solidam constare necessest;
  72. nec res ulla potest vera ratione probari
  73. corpore inane suo celare atque intus habere,
  74. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  75. id porro nihil esse potest nisi materiai
  76. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  77. materies igitur, solido quae corpore constat,
  78. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  79. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  80. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  81. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  82. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  83. alternis igitur ni mirum corpus inani
  84. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  85. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  86. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  87. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  88. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  89. nec ratione queunt alia temptata labare;
  90. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  91. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  92. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  93. nec capere umorem neque item manabile frigus
  94. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  95. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  96. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  97. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  98. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  99. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  100. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  101. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  102. at quoniam supra docui nil posse creari
  103. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  104. esse inmortali primordia corpore debent,
  105. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  106. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  107. sunt igitur solida primordia simplicitate
  108. nec ratione queunt alia servata per aevom
  109. ex infinito iam tempore res reparare.
  110. denique si nullam finem natura parasset
  111. frangendis rebus, iam corpora materiai
  112. usque redacta forent aevo frangente priore,
  113. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  114. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  115. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  116. quam rursus refici; qua propter longa diei
  117. infinita aetas ante acti temporis omnis
  118. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  119. numquam relicuo reparari tempore posset.
  120. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  121. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  122. et finita simul generatim tempora rebus
  123. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  124. Huc accedit uti, solidissima materiai
  125. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  126. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  127. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  128. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  129. at contra si mollia sint primordia rerum,
  130. unde queant validi silices ferrumque creari,
  131. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  132. principio fundamenti natura carebit.
  133. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  134. quorum condenso magis omnia conciliatu
  135. artari possunt validasque ostendere viris.
  136. porro si nullast frangendis reddita finis
  137. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  138. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  139. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  140. at quoniam fragili natura praedita constant,
  141. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  142. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  143. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  144. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  145. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  146. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  147. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  148. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  149. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  150. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  151. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  152. commutari aliqua possent ratione revicta,
  153. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  154. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  155. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  156. nec totiens possent generatim saecla referre
  157. naturam mores victum motusque parentum.
  158. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  159. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  160. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  161. et minima constat natura nec fuit umquam
  162. per se secretum neque post hac esse valebit,
  163. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  164. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  165. agmine condenso naturam corporis explent;
  166. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  167. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  168. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  169. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  170. non ex illorum conventu conciliata,
  171. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  172. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  173. concedit natura reservans semina rebus.
  174. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  175. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  176. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  177. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  178. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  179. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  180. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  181. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  182. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  183. credere posse animum, victus fateare necessest
  184. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  185. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  186. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  187. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  188. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  189. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  190. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  191. non possunt ea quae debet genitalis habere
  192. materies, varios conexus pondera plagas
  193. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  194. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  195. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  196. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  197. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  198. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  199. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  200. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  201. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  202. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  203. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  204. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  205. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  206. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  207. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  208. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  209. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  210. languidior porro disiectis disque supatis.
  211. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  212. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  213. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  214. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  215. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  216. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  217. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  218. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  219. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  220. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  221. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  222. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  223. ut videas non e stipatis partibus esse.
  224. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  225. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  226. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  227. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  228. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  229. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  230. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  231. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  232. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  233. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  234. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  235. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  236. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  237. naturam res et convertunt corpora sese,
  238. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  239. nil referret enim quaedam decedere, abire
  240. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  241. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  242. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  243. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  244. concursus motus ordo positura figurae
  245. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  246. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  247. praeterea rei quae corpora mittere possit
  248. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  249. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  250. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  251. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  252. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  253. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  254. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  255. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  256. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  257. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  258. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  259. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  260. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  261. et velit ardoris naturam linquere solam,
  262. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  263. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  264. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  265. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  266. et qui principium gignundis aera rebus
  267. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  268. fingere res ipsum per se terramve creare
  269. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  270. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  271. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  272. aera iungentes igni terramque liquori,
  273. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  274. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  275. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  276. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  277. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  278. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  279. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  280. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  281. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  282. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  283. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  284. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  285. quae cum magna modis multis miranda videtur
  286. gentibus humanis regio visendaque fertur
  287. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  288. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  289. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  290. carmina quin etiam divini pectoris eius
  291. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  292. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  293. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  294. partibus egregie multis multoque minores,
  295. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  296. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  297. sanctius et multo certa ratione magis quam
  298. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  299. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  300. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  301. Primum quod motus exempto rebus inani
  302. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  303. aera solem ignem terras animalia frugis
  304. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  305. deinde quod omnino finem non esse secandis
  306. corporibus facient neque pausam stare fragori
  307. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  308. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  309. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  310. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  311. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  312. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  313. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  314. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  315. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  316. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  317. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  318. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  319. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  320. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  321. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  322. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  323. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  324. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  325. quam contra res illorum retroque putari?
  326. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  327. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  328. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  329. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  330. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  331. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  332. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  333. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  334. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  335. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  336. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  337. at primordia gignundis in rebus oportet
  338. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  339. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  340. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  341. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  342. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  343. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  344. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  345. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  346. nec cessare haec inter se mutare, meare
  347. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  348. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  349. immutabile enim quiddam superare necessest,
  350. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  351. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  352. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  353. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  354. in commutatum veniunt, constare necessest
  355. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  356. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  357. quin potius tali natura praedita quaedam
  358. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  359. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  360. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  361. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  362. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  363. aeris e terra res omnis crescere alique;
  364. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  365. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  366. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  367. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  368. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  369. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  370. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  371. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  372. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  373. ni mirum quia multa modis communia multis
  374. multarum rerum in rebus primordia mixta
  375. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  376. atque eadem magni refert primordia saepe
  377. cum quibus et quali positura contineantur
  378. et quos inter se dent motus accipiantque;
  379. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  380. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  381. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  382. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  383. multa elementa vides multis communia verbis,
  384. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  385. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  386. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  387. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  388. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  389. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  390. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  391. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  392. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  393. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  394. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  395. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  396. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  397. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  398. ex aurique putat micis consistere posse
  399. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  400. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  401. cetera consimili fingit ratione putatque.
  402. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  403. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  404. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  405. errare atque illi, supra quos diximus ante.