De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  2. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  3. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  4. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  5. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  6. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  7. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  8. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  9. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  10. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  11. discidio potis est seiungi seque gregari,
  12. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  13. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  14. servitium contra paupertas divitiaeque,
  15. libertas bellum concordia cetera quorum
  16. adventu manet incolumis natura abituque,
  17. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  18. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  19. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  20. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  21. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  22. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  23. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  24. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  25. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  26. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  27. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  28. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  29. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  30. denique materies si rerum nulla fuisset
  31. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  32. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  33. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  34. clara accendisset saevi certamina belli
  35. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  36. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  37. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  38. non ita uti corpus per se constare neque esse
  39. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  40. sed magis ut merito possis eventa vocare
  41. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  42. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  43. partim concilio quae constant principiorum.
  44. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  45. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  46. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  47. in rebus solido reperiri corpore posse.
  48. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  49. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni