De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  2. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  3. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  4. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  5. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  6. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  7. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  8. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  9. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  10. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  11. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  12. discidio potis est seiungi seque gregari,
  13. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  14. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  15. servitium contra paupertas divitiaeque,
  16. libertas bellum concordia cetera quorum
  17. adventu manet incolumis natura abituque,
  18. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  19. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  20. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  21. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  22. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  23. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  24. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  25. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  26. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  27. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  28. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  29. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  30. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  31. denique materies si rerum nulla fuisset
  32. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  33. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  34. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  35. clara accendisset saevi certamina belli
  36. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  37. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  38. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  39. non ita uti corpus per se constare neque esse
  40. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  41. sed magis ut merito possis eventa vocare
  42. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  43. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  44. partim concilio quae constant principiorum.
  45. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  46. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  47. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  48. in rebus solido reperiri corpore posse.
  49. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  50. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  51. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  52. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  53. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  54. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  55. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  56. sensimus infuso lympharum rore superne.
  57. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  58. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  59. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  60. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  61. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  62. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  63. Principio quoniam duplex natura duarum
  64. dissimilis rerum longe constare repertast,
  65. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  66. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  67. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  68. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  69. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  70. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  71. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  72. materiem circum solidam constare necessest;
  73. nec res ulla potest vera ratione probari
  74. corpore inane suo celare atque intus habere,
  75. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  76. id porro nihil esse potest nisi materiai
  77. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  78. materies igitur, solido quae corpore constat,
  79. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  80. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  81. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  82. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  83. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  84. alternis igitur ni mirum corpus inani
  85. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  86. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  87. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  88. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  89. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  90. nec ratione queunt alia temptata labare;
  91. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  92. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  93. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  94. nec capere umorem neque item manabile frigus
  95. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  96. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  97. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  98. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  99. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  100. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  101. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  102. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  103. at quoniam supra docui nil posse creari
  104. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  105. esse inmortali primordia corpore debent,
  106. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  107. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  108. sunt igitur solida primordia simplicitate
  109. nec ratione queunt alia servata per aevom
  110. ex infinito iam tempore res reparare.
  111. denique si nullam finem natura parasset
  112. frangendis rebus, iam corpora materiai
  113. usque redacta forent aevo frangente priore,
  114. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  115. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  116. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  117. quam rursus refici; qua propter longa diei
  118. infinita aetas ante acti temporis omnis
  119. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  120. numquam relicuo reparari tempore posset.
  121. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  122. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  123. et finita simul generatim tempora rebus
  124. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  125. Huc accedit uti, solidissima materiai
  126. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  127. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  128. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  129. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  130. at contra si mollia sint primordia rerum,
  131. unde queant validi silices ferrumque creari,
  132. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  133. principio fundamenti natura carebit.
  134. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  135. quorum condenso magis omnia conciliatu
  136. artari possunt validasque ostendere viris.
  137. porro si nullast frangendis reddita finis
  138. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  139. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  140. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  141. at quoniam fragili natura praedita constant,
  142. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  143. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  144. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  145. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  146. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  147. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  148. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  149. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  150. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  151. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  152. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  153. commutari aliqua possent ratione revicta,
  154. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  155. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  156. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  157. nec totiens possent generatim saecla referre
  158. naturam mores victum motusque parentum.
  159. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  160. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  161. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  162. et minima constat natura nec fuit umquam
  163. per se secretum neque post hac esse valebit,
  164. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  165. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  166. agmine condenso naturam corporis explent;
  167. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  168. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  169. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  170. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  171. non ex illorum conventu conciliata,
  172. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  173. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  174. concedit natura reservans semina rebus.
  175. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  176. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  177. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  178. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  179. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  180. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  181. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  182. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  183. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  184. credere posse animum, victus fateare necessest
  185. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  186. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  187. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  188. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  189. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  190. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  191. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  192. non possunt ea quae debet genitalis habere
  193. materies, varios conexus pondera plagas
  194. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  195. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  196. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  197. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  198. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  199. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  200. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  201. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  202. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  203. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  204. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  205. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  206. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  207. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  208. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  209. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  210. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  211. languidior porro disiectis disque supatis.
  212. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  213. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  214. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  215. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  216. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  217. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  218. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  219. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  220. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  221. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  222. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  223. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  224. ut videas non e stipatis partibus esse.
  225. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  226. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  227. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  228. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  229. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  230. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  231. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  232. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  233. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  234. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  235. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  236. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  237. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  238. naturam res et convertunt corpora sese,
  239. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  240. nil referret enim quaedam decedere, abire
  241. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  242. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  243. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  244. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  245. concursus motus ordo positura figurae
  246. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  247. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  248. praeterea rei quae corpora mittere possit
  249. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  250. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  251. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  252. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  253. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  254. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  255. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  256. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  257. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  258. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  259. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  260. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  261. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  262. et velit ardoris naturam linquere solam,
  263. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  264. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  265. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  266. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  267. et qui principium gignundis aera rebus
  268. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  269. fingere res ipsum per se terramve creare
  270. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  271. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  272. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  273. aera iungentes igni terramque liquori,
  274. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  275. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  276. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  277. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  278. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  279. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  280. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  281. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  282. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  283. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  284. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  285. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  286. quae cum magna modis multis miranda videtur
  287. gentibus humanis regio visendaque fertur
  288. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  289. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  290. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  291. carmina quin etiam divini pectoris eius
  292. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  293. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  294. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  295. partibus egregie multis multoque minores,
  296. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  297. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  298. sanctius et multo certa ratione magis quam
  299. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  300. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  301. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  302. Primum quod motus exempto rebus inani
  303. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  304. aera solem ignem terras animalia frugis
  305. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  306. deinde quod omnino finem non esse secandis
  307. corporibus facient neque pausam stare fragori
  308. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  309. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  310. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  311. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  312. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  313. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  314. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  315. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  316. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  317. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  318. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  319. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  320. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  321. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  322. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  323. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  324. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  325. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  326. quam contra res illorum retroque putari?
  327. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  328. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  329. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  330. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  331. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  332. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  333. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  334. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  335. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  336. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  337. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  338. at primordia gignundis in rebus oportet
  339. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  340. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  341. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  342. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  343. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  344. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  345. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  346. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  347. nec cessare haec inter se mutare, meare
  348. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  349. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  350. immutabile enim quiddam superare necessest,
  351. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  352. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  353. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  354. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  355. in commutatum veniunt, constare necessest
  356. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  357. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  358. quin potius tali natura praedita quaedam
  359. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  360. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  361. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  362. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  363. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  364. aeris e terra res omnis crescere alique;
  365. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  366. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  367. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  368. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  369. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  370. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  371. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  372. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  373. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  374. ni mirum quia multa modis communia multis
  375. multarum rerum in rebus primordia mixta
  376. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  377. atque eadem magni refert primordia saepe
  378. cum quibus et quali positura contineantur
  379. et quos inter se dent motus accipiantque;
  380. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  381. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  382. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  383. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  384. multa elementa vides multis communia verbis,
  385. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  386. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  387. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  388. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  389. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  390. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  391. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  392. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  393. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  394. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  395. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  396. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  397. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  398. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  399. ex aurique putat micis consistere posse
  400. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  401. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  402. cetera consimili fingit ratione putatque.
  403. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  404. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  405. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  406. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  407. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  408. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  409. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  410. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  411. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  412. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  413. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  414. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  415. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  416. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  417. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  418. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  419. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  420. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  421. * * *
  422. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  423. esse et habere in se nervorum corpora parva
  424. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  425. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  426. ex alienigenis rebus constare putetur,
  427. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  428. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  429. si sunt in terris, terram constare necessest
  430. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  431. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  432. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  433. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  434. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  435. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  436. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  437. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  438. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  439. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  440. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  441. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  442. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  443. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  444. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  445. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  446. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  447. et latices dulcis guttas similique sapore
  448. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  449. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  450. herbarum genera et fruges frondesque videri
  451. dispertita inter terram latitare minute,
  452. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  453. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  454. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  455. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  456. verum semina multimodis inmixta latere
  457. multarum rerum in rebus communia debent.
  458. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  459. arboribus vicina cacumina summa terantur
  460. inter se validis facere id cogentibus austris,
  461. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  462. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  463. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  464. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  465. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  466. non possent ullum tempus celarier ignes,
  467. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  468. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  469. permagni referre eadem primordia saepe
  470. cum quibus et quali positura contineantur
  471. et quos inter se dent motus accipiantque,
  472. atque eadem paulo inter se mutata creare
  473. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  474. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  475. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  476. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  477. si fieri non posse putas, quin materiai
  478. corpora consimili natura praedita fingas,
  479. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  480. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  481. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  482. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  483. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  484. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  485. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  486. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  487. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  488. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  489. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  490. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  491. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  492. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  493. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  494. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  495. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  496. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  497. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  498. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  499. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  500. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  501. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  502. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  503. sed potius tali facto recreata valescat,
  504. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  505. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  506. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  507. carmine Pierio rationem exponere nostram
  508. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  509. si tibi forte animum tali ratione tenere
  510. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  511. naturam rerum, qua constet compta figura.
  512. Sed quoniam docui solidissima materiai
  513. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  514. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  515. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  516. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  517. pervideamus utrum finitum funditus omne
  518. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  519. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  520. finitumst; namque extremum debebat habere.
  521. extremum porro nullius posse videtur
  522. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  523. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  524. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  525. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  526. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  527. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  528. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  529. Praeterea si iam finitum constituatur
  530. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  531. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  532. id validis utrum contortum viribus ire
  533. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  534. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  535. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  536. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  537. cogit ut exempta concedas fine patere.
  538. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  539. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  540. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  541. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  542. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  543. fiet uti nusquam possit consistere finis
  544. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  545. Praeterea spatium summai totius omne
  546. undique si inclusum certis consisteret oris
  547. finitumque foret, iam copia materiai
  548. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  549. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  550. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  551. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  552. ex infinito iam tempore subsidendo.
  553. at nunc ni mirum requies data principiorum
  554. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  555. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  556. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  557. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  558. ex infinito cita corpora materiai.
  559. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  560. aer dissaepit collis atque aera montes,
  561. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  562. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  563. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  564. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  565. perpetuo possint aevi labentia tractu
  566. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  567. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  568. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  569. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  570. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  571. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  572. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  573. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  574. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  575. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  576. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  577. exiguum possent horai sistere tempus;
  578. nam dispulsa suo de coetu materiai
  579. copia ferretur magnum per inane soluta,
  580. sive adeo potius numquam concreta creasset
  581. ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset.
  582. nam certe neque consilio primordia rerum
  583. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  584. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto
  585. sed quia multa modis multis mutata per omne
  586. ex infinito vexantur percita plagis,
  587. omne genus motus et coetus experiundo
  588. tandem deveniunt in talis disposituras,
  589. qualibus haec rerum consistit summa creata,
  590. et multos etiam magnos servata per annos
  591. ut semel in motus coniectast convenientis,
  592. efficit ut largis avidum mare fluminis undis
  593. integrent amnes et solis terra vapore
  594. fota novet fetus summissaque gens animantum
  595. floreat et vivant labentis aetheris ignes.
  596. quod nullo facerent pacto, nisi materiai
  597. ex infinito suboriri copia posset,
  598. unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
  599. nam vel uti privata cibo natura animantum
  600. diffluit amittens corpus, sic omnia debent
  601. dissolui simul ac defecit suppeditare
  602. materies aliqua ratione aversa viai.
  603. nec plagae possunt extrinsecus undique summam
  604. conservare omnem, quae cumque est conciliata.
  605. cudere enim crebro possunt partemque morari,
  606. dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
  607. inter dum resilire tamen coguntur et una
  608. principiis rerum spatium tempusque fugai
  609. largiri, ut possint a coetu libera ferri.
  610. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,
  611. et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae,
  612. infinita opus est vis undique materiai.
  613. Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi,
  614. in medium summae quod dicunt omnia niti
  615. atque ideo mundi naturam stare sine ullis
  616. ictibus externis neque quoquam posse resolvi
  617. summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa,
  618. ipsum si quicquam posse in se sistere credis,
  619. et quae pondera sunt sub terris omnia sursum
  620. nitier in terraque retro requiescere posta,
  621. ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus;
  622. et simili ratione animalia suppa vagari
  623. contendunt neque posse e terris in loca caeli
  624. reccidere inferiora magis quam corpora nostra
  625. sponte sua possint in caeli templa volare;
  626. illi cum videant solem, nos sidera noctis
  627. cernere et alternis nobiscum tempora caeli
  628. dividere et noctes parilis agitare diebus.
  629. sed vanus stolidis haec * * *
  630. amplexi quod habent perv * * *
  631. nam medium nihil esse potest * * *
  632. infinita; neque omnino, si iam medium sit,
  633. possit ibi quicquam consistere * * *
  634. quam quavis alia longe ratione * * *
  635. omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus,
  636. per medium, per non medium, concedere debet
  637. aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur.
  638. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt,
  639. ponderis amissa vi possint stare in inani;
  640. nec quod inane autem est ulli subsistere debet,
  641. quin, sua quod natura petit, concedere pergat.
  642. haud igitur possunt tali ratione teneri
  643. res in concilium medii cuppedine victae.
  644. Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt
  645. in medium niti, sed terrarum atque liquoris
  646. umorem ponti magnasque e montibus undas,
  647. et quasi terreno quae corpore contineantur,
  648. at contra tenuis exponunt aeris auras
  649. et calidos simul a medio differrier ignis,
  650. atque ideo totum circum tremere aethera signis
  651. et solis flammam per caeli caerula pasci,
  652. quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis,
  653. nec prorsum arboribus summos frondescere ramos
  654. posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum
  655. ---
  656. ---
  657. ---
  658. ---
  659. ---
  660. ---
  661. ---
  662. ---
  663. ne volucri ritu flammarum moenia mundi
  664. diffugiant subito magnum per inane soluta
  665. et ne cetera consimili ratione sequantur
  666. neve ruant caeli tonitralia templa superne
  667. terraque se pedibus raptim subducat et omnis
  668. inter permixtas rerum caelique ruinas
  669. corpora solventes abeat per inane profundum,
  670. temporis ut puncto nihil extet reliquiarum
  671. desertum praeter spatium et primordia caeca.
  672. nam qua cumque prius de parti corpora desse
  673. constitues, haec rebus erit pars ianua leti,
  674. hac se turba foras dabit omnis materiai.
  675. Haec sic pernosces parva perductus opella;
  676. namque alid ex alio clarescet nec tibi caeca
  677. nox iter eripiet, quin ultima naturai
  678. pervideas: ita res accendent lumina rebus.
  1. Suave, mari magno turbantibus aequora ventis
  2. e terra magnum alterius spectare laborem;
  3. non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
  4. sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.
  5. suave etiam belli certamina magna tueri
  6. per campos instructa tua sine parte pericli;
  7. sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
  8. edita doctrina sapientum templa serena,
  9. despicere unde queas alios passimque videre
  10. errare atque viam palantis quaerere vitae,
  11. certare ingenio, contendere nobilitate,
  12. noctes atque dies niti praestante labore
  13. ad summas emergere opes rerumque potiri.
  14. o miseras hominum mentes, o pectora caeca!
  15. qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
  16. degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
  17. nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
  18. corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
  19. iucundo sensu cura semota metuque?
  20. ergo corpoream ad naturam pauca videmus
  21. esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,
  22. delicias quoque uti multas substernere possint
  23. gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,
  24. si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes
  25. lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
  26. lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,
  27. nec domus argento fulget auroque renidet
  28. nec citharae reboant laqueata aurataque templa,
  29. cum tamen inter se prostrati in gramine molli
  30. propter aquae rivum sub ramis arboris altae
  31. non magnis opibus iucunde corpora curant,
  32. praesertim cum tempestas adridet et anni
  33. tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
  34. nec calidae citius decedunt corpore febres,
  35. textilibus si in picturis ostroque rubenti
  36. iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
  37. quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
  38. proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,
  39. quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
  40. si non forte tuas legiones per loca campi
  41. fervere cum videas belli simulacra cientis,
  42. subsidiis magnis et opum vi constabilitas,
  43. ornatas armis stlattas pariterque animatas,
  44. his tibi tum rebus timefactae religiones
  45. effugiunt animo pavidae mortisque timores
  46. tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.
  47. quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,
  48. re veraque metus hominum curaeque sequaces
  49. nec metuunt sonitus armorum nec fera tela
  50. audacterque inter reges rerumque potentis
  51. versantur neque fulgorem reverentur ab auro
  52. nec clarum vestis splendorem purpureai,
  53. quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,
  54. omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
  55. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  56. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  57. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  58. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  59. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  60. non radii solis neque lucida tela diei
  61. discutiant, sed naturae species ratioque.
  62. Nunc age, quo motu genitalia materiai
  63. corpora res varias gignant genitasque resolvant
  64. et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis
  65. reddita mobilitas magnum per inane meandi,
  66. expediam: tu te dictis praebere memento.
  67. nam certe non inter se stipata cohaeret
  68. materies, quoniam minui rem quamque videmus
  69. et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo
  70. ex oculisque vetustatem subducere nostris,
  71. cum tamen incolumis videatur summa manere
  72. propterea quia, quae decedunt corpora cuique,