De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid
  2. aut aliis fungi debebit agentibus ipsum
  3. aut erit ut possint in eo res esse gerique.
  4. at facere et fungi sine corpore nulla potest res
  5. nec praebere locum porro nisi inane vacansque.
  6. ergo praeter inane et corpora tertia per se
  7. nulla potest rerum in numero natura relinqui,
  8. nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros
  9. nec ratione animi quam quisquam possit apisci.
  10. Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus
  11. rebus ea invenies aut horum eventa videbis.
  12. coniunctum est id quod nusquam sine permitiali
  13. discidio potis est seiungi seque gregari,
  14. pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,
  15. tactus corporibus cunctis, intactus inani.
  16. servitium contra paupertas divitiaeque,
  17. libertas bellum concordia cetera quorum
  18. adventu manet incolumis natura abituque,
  19. haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.
  20. tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis
  21. consequitur sensus, transactum quid sit in aevo,
  22. tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;
  23. nec per se quemquam tempus sentire fatendumst
  24. semotum ab rerum motu placidaque quiete.
  25. denique Tyndaridem raptam belloque subactas
  26. Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst
  27. ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
  28. quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
  29. inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;
  30. namque aliud terris, aliud regionibus ipsis
  31. eventum dici poterit quod cumque erit actum.
  32. denique materies si rerum nulla fuisset
  33. nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,
  34. numquam Tyndaridis forma conflatus amore
  35. ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens
  36. clara accendisset saevi certamina belli
  37. nec clam durateus Troiianis Pergama partu
  38. inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
  39. perspicere ut possis res gestas funditus omnis
  40. non ita uti corpus per se constare neque esse
  41. nec ratione cluere eadem qua constet inane,
  42. sed magis ut merito possis eventa vocare
  43. corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.
  44. Corpora sunt porro partim primordia rerum,
  45. partim concilio quae constant principiorum.
  46. sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
  47. stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.
  48. etsi difficile esse videtur credere quicquam
  49. in rebus solido reperiri corpore posse.
  50. transit enim fulmen caeli per saepta domorum
  51. clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni
  52. dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;
  53. cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,
  54. tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
  55. permanat calor argentum penetraleque frigus,
  56. quando utrumque manu retinentes pocula rite
  57. sensimus infuso lympharum rore superne.
  58. usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
  59. sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
  60. cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
  61. esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
  62. semina quae rerum primordiaque esse docemus,
  63. unde omnis rerum nunc constet summa creata.
  64. Principio quoniam duplex natura duarum
  65. dissimilis rerum longe constare repertast,
  66. corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
  67. esse utramque sibi per se puramque necessest.
  68. nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,
  69. corpus ea non est; qua porro cumque tenet se
  70. corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.
  71. sunt igitur solida ac sine inani corpora prima.
  72. Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
  73. materiem circum solidam constare necessest;
  74. nec res ulla potest vera ratione probari
  75. corpore inane suo celare atque intus habere,
  76. si non, quod cohibet, solidum constare relinquas.
  77. id porro nihil esse potest nisi materiai
  78. concilium, quod inane queat rerum cohibere.
  79. materies igitur, solido quae corpore constat,
  80. esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.
  81. Tum porro si nil esset quod inane vocaret,
  82. omne foret solidum; nisi contra corpora certa
  83. essent quae loca complerent quae cumque tenerent
  84. omne quod est spatium, vacuum constaret inane.
  85. alternis igitur ni mirum corpus inani
  86. distinctum, quoniam nec plenum naviter extat
  87. nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,
  88. quae spatium pleno possint distinguere inane.
  89. haec neque dissolui plagis extrinsecus icta
  90. possunt nec porro penitus penetrata retexi
  91. nec ratione queunt alia temptata labare;
  92. id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.
  93. nam neque conlidi sine inani posse videtur
  94. quicquam nec frangi nec findi in bina secando
  95. nec capere umorem neque item manabile frigus
  96. nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
  97. et quo quaeque magis cohibet res intus inane,
  98. tam magis his rebus penitus temptata labascit.
  99. ergo si solida ac sine inani corpora prima
  100. sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.
  101. Praeterea nisi materies aeterna fuisset,
  102. antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent
  103. de nihiloque renata forent quae cumque videmus.
  104. at quoniam supra docui nil posse creari
  105. de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,
  106. esse inmortali primordia corpore debent,
  107. dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
  108. materies ut subpeditet rebus reparandis.
  109. sunt igitur solida primordia simplicitate
  110. nec ratione queunt alia servata per aevom
  111. ex infinito iam tempore res reparare.
  112. denique si nullam finem natura parasset
  113. frangendis rebus, iam corpora materiai
  114. usque redacta forent aevo frangente priore,
  115. ut nihil ex illis a certo tempore posset
  116. conceptum summum aetatis pervadere finem.
  117. nam quidvis citius dissolvi posse videmus
  118. quam rursus refici; qua propter longa diei
  119. infinita aetas ante acti temporis omnis
  120. quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,
  121. numquam relicuo reparari tempore posset.
  122. at nunc ni mirum frangendi reddita finis
  123. certa manet, quoniam refici rem quamque videmus
  124. et finita simul generatim tempora rebus
  125. stare, quibus possint aevi contingere florem.
  126. Huc accedit uti, solidissima materiai
  127. corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,
  128. mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
  129. quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
  130. admixtum quoniam semel est in rebus inane.
  131. at contra si mollia sint primordia rerum,
  132. unde queant validi silices ferrumque creari,
  133. non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
  134. principio fundamenti natura carebit.
  135. sunt igitur solida pollentia simplicitate,
  136. quorum condenso magis omnia conciliatu
  137. artari possunt validasque ostendere viris.
  138. porro si nullast frangendis reddita finis
  139. corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
  140. nunc etiam superare necessest corpora rebus,
  141. quae non dum clueant ullo temptata periclo.
  142. at quoniam fragili natura praedita constant,
  143. discrepat aeternum tempus potuisse manere
  144. innumerabilibus plagis vexata per aevom.
  145. Denique iam quoniam generatim reddita finis
  146. crescendi rebus constat vitamque tenendi,
  147. et quid quaeque queant per foedera naturai,
  148. quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,
  149. nec commutatur quicquam, quin omnia constant
  150. usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
  151. ostendant maculas generalis corpore inesse,
  152. inmutabilis materiae quoque corpus habere
  153. debent ni mirum; nam si primordia rerum
  154. commutari aliqua possent ratione revicta,
  155. incertum quoque iam constet quid possit oriri,
  156. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  157. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,
  158. nec totiens possent generatim saecla referre
  159. naturam mores victum motusque parentum.
  160. Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen
  161. corporis illius, quod nostri cernere sensus
  162. iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat
  163. et minima constat natura nec fuit umquam
  164. per se secretum neque post hac esse valebit,
  165. alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,
  166. inde aliae atque aliae similes ex ordine partes
  167. agmine condenso naturam corporis explent;
  168. quae quoniam per se nequeunt constare, necessest
  169. haerere unde queant nulla ratione revelli.
  170. sunt igitur solida primordia simplicitate,
  171. quae minimis stipata cohaerent partibus arte.
  172. non ex illorum conventu conciliata,
  173. sed magis aeterna pollentia simplicitate,
  174. unde neque avelli quicquam neque deminui iam
  175. concedit natura reservans semina rebus.
  176. Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque
  177. corpora constabunt ex partibus infinitis,
  178. quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit
  179. dimidiam partem nec res praefiniet ulla.
  180. ergo rerum inter summam minimamque quod escit,
  181. nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis
  182. summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,
  183. ex infinitis constabunt partibus aeque.
  184. quod quoniam ratio reclamat vera negatque
  185. credere posse animum, victus fateare necessest
  186. esse ea quae nullis iam praedita partibus extent
  187. et minima constent natura. quae quoniam sunt,
  188. illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.
  189. Denique si minimas in partis cuncta resolvi
  190. cogere consuesset rerum natura creatrix,
  191. iam nihil ex illis eadem reparare valeret
  192. propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,
  193. non possunt ea quae debet genitalis habere
  194. materies, varios conexus pondera plagas
  195. concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
  196. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  197. ignem atque ex igni summam consistere solo,
  198. magno opere a vera lapsi ratione videntur.
  199. Heraclitus init quorum dux proelia primus,
  200. clarus ob obscuram linguam magis inter inanis
  201. quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt;
  202. omnia enim stolidi magis admirantur amantque,
  203. inversis quae sub verbis latitantia cernunt,
  204. veraque constituunt quae belle tangere possunt
  205. auris et lepido quae sunt fucata sonore.
  206. Nam cur tam variae res possent esse, requiro,
  207. ex uno si sunt igni puroque creatae?
  208. nil prodesset enim calidum denserier ignem
  209. nec rare fieri, si partes ignis eandem
  210. naturam quam totus habet super ignis haberent.
  211. acrior ardor enim conductis partibus esset,
  212. languidior porro disiectis disque supatis.
  213. amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis
  214. talibus in causis, ne dum variantia rerum
  215. tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
  216. Id quoque: si faciant admixtum rebus inane,
  217. denseri poterunt ignes rarique relinqui;
  218. sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint
  219. et fugitant in rebus inane relinquere purum,
  220. ardua dum metuunt, amittunt vera viai
  221. nec rursum cernunt exempto rebus inane
  222. omnia denseri fierique ex omnibus unum
  223. corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,
  224. aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,
  225. ut videas non e stipatis partibus esse.
  226. Quod si forte alia credunt ratione potesse
  227. ignis in coetu stingui mutareque corpus,
  228. scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,
  229. occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor
  230. omnis et e nihilo fient quae cumque creantur;
  231. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  232. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  233. proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,
  234. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes
  235. de nihiloque renata vigescat copia rerum.
  236. Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam
  237. sunt, quae conservant naturam semper eandem,
  238. quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant
  239. naturam res et convertunt corpora sese,
  240. scire licet non esse haec ignea corpora rerum.
  241. nil referret enim quaedam decedere, abire
  242. atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,
  243. si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
  244. ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.
  245. verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum
  246. concursus motus ordo positura figurae
  247. efficiunt ignis mutatoque ordine mutant
  248. naturam neque sunt igni simulata neque ulli
  249. praeterea rei quae corpora mittere possit
  250. sensibus et nostros adiectu tangere tactus.
  251. dicere porro ignem res omnis esse neque ullam
  252. rem veram in numero rerum constare nisi ignem,
  253. quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.
  254. nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat
  255. et labefactat eos, unde omnia credita pendent,
  256. unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem;
  257. credit enim sensus ignem cognoscere vere,
  258. cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
  259. quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;
  260. quo referemus enim? quid nobis certius ipsis
  261. sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus?
  262. Praeterea quare quisquam magis omnia tollat
  263. et velit ardoris naturam linquere solam,
  264. quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat?
  265. aequa videtur enim dementia dicere utrumque.
  266. Quapropter qui materiem rerum esse putarunt
  267. ignem atque ex igni summam consistere posse,
  268. et qui principium gignundis aera rebus
  269. constituere aut umorem qui cumque putarunt
  270. fingere res ipsum per se terramve creare
  271. omnia et in rerum naturas vertier omnis,
  272. magno opere a vero longe derrasse videntur.
  273. adde etiam qui conduplicant primordia rerum
  274. aera iungentes igni terramque liquori,
  275. et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur
  276. ex igni terra atque anima procrescere et imbri.
  277. quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,
  278. insula quem triquetris terrarum gessit in oris,
  279. quam fluitans circum magnis anfractibus aequor
  280. Ionium glaucis aspargit virus ab undis
  281. angustoque fretu rapidum mare dividit undis
  282. Aeoliae terrarum oras a finibus eius.
  283. hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur
  284. murmura flammarum rursum se colligere iras,
  285. faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis
  286. ad caelumque ferat flammai fulgura rursum.
  287. quae cum magna modis multis miranda videtur
  288. gentibus humanis regio visendaque fertur
  289. rebus opima bonis, multa munita virum vi,
  290. nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se
  291. nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
  292. carmina quin etiam divini pectoris eius
  293. vociferantur et exponunt praeclara reperta,
  294. ut vix humana videatur stirpe creatus.
  295. Hic tamen et supra quos diximus inferiores
  296. partibus egregie multis multoque minores,
  297. quamquam multa bene ac divinitus invenientes
  298. ex adyto tam quam cordis responsa dedere
  299. sanctius et multo certa ratione magis quam
  300. Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,
  301. principiis tamen in rerum fecere ruinas
  302. et graviter magni magno cecidere ibi casu.
  303. Primum quod motus exempto rebus inani
  304. constituunt et res mollis rarasque relinquunt
  305. aera solem ignem terras animalia frugis
  306. nec tamen admiscent in eorum corpus inane;
  307. deinde quod omnino finem non esse secandis
  308. corporibus facient neque pausam stare fragori
  309. nec prorsum in rebus minimum consistere quicquam,
  310. cum videamus id extremum cuiusque cacumen
  311. esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur,
  312. conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis
  313. extremum quod habent, minimum consistere rerum.
  314. Huc accedit item, quoniam primordia rerum
  315. mollia constituunt, quae nos nativa videmus
  316. esse et mortali cum corpore, funditus ut qui
  317. debeat ad nihilum iam rerum summa reverti
  318. de nihiloque renata vigescere copia rerum;
  319. quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.
  320. Deinde inimica modis multis sunt atque veneno
  321. ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt
  322. aut ita diffugient, ut tempestate coacta
  323. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  324. Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur
  325. atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,
  326. qui magis illa queunt rerum primordia dici
  327. quam contra res illorum retroque putari?
  328. alternis gignuntur enim mutantque colorem
  329. et totam inter se naturam tempore ab omni.
  330. fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.
  331. sin ita forte putas ignis terraeque coire
  332. corpus et aerias auras roremque liquoris,
  333. nil in concilio naturam ut mutet eorum,
  334. nulla tibi ex illis poterit res esse creata,
  335. non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
  336. quippe suam quicque in coetu variantis acervi
  337. naturam ostendet mixtusque videbitur aer
  338. cum terra simul et quodam cum rore manere.
  339. at primordia gignundis in rebus oportet
  340. naturam clandestinam caecamque adhibere,
  341. emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet
  342. quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.
  343. Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius
  344. et primum faciunt ignem se vertere in auras
  345. aeris, hinc imbrem gigni terramque creari
  346. ex imbri retroque a terra cuncta reverti,
  347. umorem primum, post aera, deinde calorem,
  348. nec cessare haec inter se mutare, meare
  349. a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.
  350. quod facere haud ullo debent primordia pacto.
  351. immutabile enim quiddam superare necessest,
  352. ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
  353. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  354. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  355. quapropter quoniam quae paulo diximus ante
  356. in commutatum veniunt, constare necessest
  357. ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,
  358. ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
  359. quin potius tali natura praedita quaedam
  360. corpora constituas, ignem si forte crearint,
  361. posse eadem demptis paucis paucisque tributis,
  362. ordine mutato et motu, facere aeris auras,
  363. sic alias aliis rebus mutarier omnis?
  364. 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras
  365. aeris e terra res omnis crescere alique;
  366. et nisi tempestas indulget tempore fausto
  367. imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
  368. solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
  369. crescere non possint fruges arbusta animantis.'
  370. scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor
  371. adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis
  372. omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;
  373. adiutamur enim dubio procul atque alimur nos
  374. certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.
  375. ni mirum quia multa modis communia multis
  376. multarum rerum in rebus primordia mixta
  377. sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.
  378. atque eadem magni refert primordia saepe
  379. cum quibus et quali positura contineantur
  380. et quos inter se dent motus accipiantque;
  381. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  382. constituunt, eadem fruges arbusta animantis,
  383. verum aliis alioque modo commixta moventur.
  384. quin etiam passim nostris in versibus ipsis
  385. multa elementa vides multis communia verbis,
  386. cum tamen inter se versus ac verba necessest
  387. confiteare et re et sonitu distare sonanti.
  388. tantum elementa queunt permutato ordine solo;
  389. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
  390. possunt unde queant variae res quaeque creari.
  391. Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
  392. quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
  393. concedit nobis patrii sermonis egestas,
  394. sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
  395. principio, rerum quam dicit homoeomerian,
  396. ossa videlicet e pauxillis atque minutis
  397. ossibus hic et de pauxillis atque minutis
  398. visceribus viscus gigni sanguenque creari
  399. sanguinis inter se multis coeuntibus guttis
  400. ex aurique putat micis consistere posse
  401. aurum et de terris terram concrescere parvis,
  402. ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,
  403. cetera consimili fingit ratione putatque.
  404. nec tamen esse ulla de parte in rebus inane
  405. concedit neque corporibus finem esse secandis.
  406. quare in utraque mihi pariter ratione videtur
  407. errare atque illi, supra quos diximus ante.
  408. Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;
  409. si primordia sunt, simili quae praedita constant
  410. natura atque ipsae res sunt aequeque laborant
  411. et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat.
  412. nam quid in oppressu valido durabit eorum,
  413. ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?
  414. ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?
  415. nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
  416. tam mortalis erit quam quae manifesta videmus
  417. ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
  418. at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem
  419. crescere de nihilo testor res ante probatas.
  420. Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,
  421. scire licet nobis venas et sanguen et ossa
  422. * * *
  423. sive cibos omnis commixto corpore dicent
  424. esse et habere in se nervorum corpora parva
  425. ossaque et omnino venas partisque cruoris,
  426. fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse
  427. ex alienigenis rebus constare putetur,
  428. ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.
  429. Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,
  430. si sunt in terris, terram constare necessest
  431. ex alienigenis, quae terris exoriuntur.
  432. transfer item, totidem verbis utare licebit:
  433. in lignis si flamma latet fumusque cinisque,
  434. ex alienigenis consistant ligna necessest,
  435. praeterea tellus quae corpora cumque alit auget
  436. ex alienigenis, quae lignis exoriuntur.
  437. Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis,
  438. id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis
  439. res putet inmixtas rebus latitare, sed illud
  440. apparere unum, cuius sint plurima mixta
  441. et magis in promptu primaque in fronte locata.
  442. quod tamen a vera longe ratione repulsumst;
  443. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci
  444. robore cum in saxi franguntur, mittere signum
  445. sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.
  446. cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem
  447. consimili ratione herbis quoque saepe decebat,
  448. et latices dulcis guttas similique sapore
  449. mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,
  450. scilicet et glebis terrarum saepe friatis
  451. herbarum genera et fruges frondesque videri
  452. dispertita inter terram latitare minute,
  453. postremo in lignis cinerem fumumque videri,
  454. cum praefracta forent, ignisque latere minutos.
  455. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,
  456. scire licet non esse in rebus res ita mixtas,
  457. verum semina multimodis inmixta latere
  458. multarum rerum in rebus communia debent.
  459. 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis
  460. arboribus vicina cacumina summa terantur
  461. inter se validis facere id cogentibus austris,
  462. donec flammai fulserunt flore coorto.'
  463. scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,
  464. verum semina sunt ardoris multa, terendo
  465. quae cum confluxere, creant incendia silvis.
  466. quod si facta foret silvis abscondita flamma,
  467. non possent ullum tempus celarier ignes,
  468. conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.
  469. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,
  470. permagni referre eadem primordia saepe
  471. cum quibus et quali positura contineantur
  472. et quos inter se dent motus accipiantque,
  473. atque eadem paulo inter se mutata creare
  474. ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa
  475. inter se paulo mutatis sunt elementis,
  476. cum ligna atque ignes distincta voce notemus.
  477. Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis
  478. si fieri non posse putas, quin materiai
  479. corpora consimili natura praedita fingas,
  480. hac ratione tibi pereunt primordia rerum:
  481. fiet uti risu tremulo concussa cachinnent
  482. et lacrimis salsis umectent ora genasque.
  483. Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.
  484. nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri
  485. percussit thyrso laudis spes magna meum cor
  486. et simul incussit suavem mi in pectus amorem
  487. Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti
  488. avia Pieridum peragro loca nullius ante
  489. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  490. atque haurire iuvatque novos decerpere flores
  491. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  492. unde prius nulli velarint tempora Musae;
  493. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  494. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  495. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  496. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  497. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  498. sed vel uti pueris absinthia taetra medentes
  499. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  500. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  501. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  502. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  503. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  504. sed potius tali facto recreata valescat,
  505. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  506. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  507. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  508. carmine Pierio rationem exponere nostram
  509. et quasi musaeo dulci contingere melle,
  510. si tibi forte animum tali ratione tenere
  511. versibus in nostris possem, dum perspicis omnem
  512. naturam rerum, qua constet compta figura.
  513. Sed quoniam docui solidissima materiai
  514. corpora perpetuo volitare invicta per aevom,
  515. nunc age, summai quaedam sit finis eorum
  516. necne sit, evolvamus; item quod inane repertumst
  517. seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
  518. pervideamus utrum finitum funditus omne
  519. constet an immensum pateat vasteque profundum.
  520. Omne quod est igitur nulla regione viarum
  521. finitumst; namque extremum debebat habere.
  522. extremum porro nullius posse videtur
  523. esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur
  524. quo non longius haec sensus natura sequatur.
  525. nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,
  526. non habet extremum, caret ergo fine modoque.
  527. nec refert quibus adsistas regionibus eius;
  528. usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis
  529. tantundem partis infinitum omne relinquit.
  530. Praeterea si iam finitum constituatur
  531. omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras
  532. ultimus extremas iaciatque volatile telum,
  533. id validis utrum contortum viribus ire
  534. quo fuerit missum mavis longeque volare,
  535. an prohibere aliquid censes obstareque posse?
  536. alterutrum fatearis enim sumasque necessest.
  537. quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne
  538. cogit ut exempta concedas fine patere.
  539. nam sive est aliquid quod probeat efficiatque
  540. quo minus quo missum est veniat finique locet se,
  541. sive foras fertur, non est a fine profectum.
  542. hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris
  543. extremas, quaeram: quid telo denique fiet?
  544. fiet uti nusquam possit consistere finis
  545. effugiumque fugae prolatet copia semper.
  546. Praeterea spatium summai totius omne
  547. undique si inclusum certis consisteret oris
  548. finitumque foret, iam copia materiai
  549. undique ponderibus solidis confluxet ad imum
  550. nec res ulla geri sub caeli tegmine posset
  551. nec foret omnino caelum neque lumina solis,
  552. quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
  553. ex infinito iam tempore subsidendo.
  554. at nunc ni mirum requies data principiorum
  555. corporibus nullast, quia nil est funditus imum,
  556. quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
  557. semper in adsiduo motu res quaeque geruntur
  558. partibus in cunctis, infernaque suppeditantur
  559. ex infinito cita corpora materiai.
  560. Postremo ante oculos res rem finire videtur;
  561. aer dissaepit collis atque aera montes,
  562. terra mare et contra mare terras terminat omnis;
  563. omne quidem vero nihil est quod finiat extra.
  564. est igitur natura loci spatiumque profundi,
  565. quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
  566. perpetuo possint aevi labentia tractu
  567. nec prorsum facere ut restet minus ire meando;
  568. usque adeo passim patet ingens copia rebus
  569. finibus exemptis in cunctas undique partis.
  570. Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
  571. ne possit, natura tenet, quae corpus inane
  572. et quod inane autem est finiri corpore cogit,
  573. ut sic alternis infinita omnia reddat,
  574. aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
  575. simplice natura pateat tamen inmoderatum,
  576. nec mare nec tellus neque caeli lucida templa
  577. nec mortale genus nec divum corpora sancta
  578. exiguum possent horai sistere tempus;
  579. nam dispulsa suo de coetu materiai