De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis enim per se divum natura necessest
  2. immortali aevo summa cum pace fruatur
  3. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  4. nam privata dolore omni, privata periclis,
  5. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  6. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  7. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  8. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  9. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  10. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  11. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  12. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  13. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  14. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  15. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  16. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  17. appellare suemus et haec eadem usurpare
  18. corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
  19. Humana ante oculos foede cum vita iaceret
  20. in terris oppressa gravi sub religione,
  21. quae caput a caeli regionibus ostendebat
  22. horribili super aspectu mortalibus instans,
  23. primum Graius homo mortalis tollere contra
  24. est oculos ausus primusque obsistere contra;
  25. quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
  26. murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
  27. inritat animi virtutem, effringere ut arta
  28. naturae primus portarum claustra cupiret.
  29. ergo vivida vis animi pervicit et extra
  30. processit longe flammantia moenia mundi
  31. atque omne immensum peragravit mente animoque,
  32. unde refert nobis victor quid possit oriri,
  33. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  34. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  35. quare religio pedibus subiecta vicissim
  36. opteritur, nos exaequat victoria caelo.
  37. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis
  38. impia te rationis inire elementa viamque
  39. indugredi sceleris. quod contra saepius illa
  40. religio peperit scelerosa atque impia facta.
  41. Aulide quo pacto Triviai virginis aram
  42. Iphianassai turparunt sanguine foede
  43. ductores Danaum delecti, prima virorum.